Lettera agli Efesini 4
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 Obsecro itaque vos ego, vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione,qua vocati estis, | 1 Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis, |
2 cum omni humilitate et mansuetudine, cum longanimitate,supportantes invicem in caritate, | 2 cum omni humilitate, et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in caritate, |
3 solliciti servare unitatem spiritus invinculo pacis; | 3 solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis. |
4 unum corpus et unus Spiritus, sicut et vocati estis in una spevocationis vestrae; | 4 Unum corpus, et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestræ. |
5 unus Dominus, una fides, unum baptisma; | 5 Unus Dominus, una fides, unum baptisma. |
6 unus Deus etPater omnium, qui super omnes et per omnia et in omnibus. | 6 Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis. |
7 Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. | 7 Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. |
8 Propter quod dicit: “ Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus ”. | 8 Propter quod dicit : Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem : dedit dona hominibus. |
9 Illud autem “ ascendit ” quid est, nisi quia et descendit in inferiorespartes terrae? | 9 Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terræ ? |
10 Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, utimpleret omnia. | 10 Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes cælos, ut impleret omnia. |
11 Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autemprophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores | 11 Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores, |
12 adinstructionem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi, | 12 ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in ædificationem corporis Christi : |
13 donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei, in virumperfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, | 13 donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi : |
14 ut iam non simus parvulifluctuantes et circumacti omni vento doctrinae in fallacia hominum, in astutiaad circumventionem erroris; | 14 ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinæ in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris. |
15 veritatem autem facientes in caritate crescamusin illum per omnia, qui est caput Christus, | 15 Veritatem autem facientes in caritate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus : |
16 ex quo totum corpus compactum etconexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensurauniuscuiusque partis augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate. | 16 ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in ædificationem sui in caritate. |
17 Hoc igitur dico et testificor in Domino, ut iam non ambuletis, sicut etgentes ambulant in vanitate sensus sui | 17 Hoc igitur dico, et testificor in Domino, ut jam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui, |
18 tenebris obscuratum habentesintellectum, alienati a vita Dei propter ignorantiam, quae est in illis proptercaecitatem cordis ipsorum; | 18 tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam, quæ est in illis, propter cæcitatem cordis ipsorum, |
19 qui indolentes semetipsos tradiderunt impudicitiaein operationem immunditiae omnis in avaritia. | 19 qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiæ, in operationem immunditiæ omnis in avaritiam. |
20 Vos autem non ita didicistis Christum, | 20 Vos autem non ita didicistis Christum, |
21 si tamen illum audistis et in ipsoedocti estis, sicut est veritas in Iesu: | 21 si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Jesu, |
22 deponere vos secundum pristinamconversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris, | 22 deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris. |
23 renovari autem spiritu mentis vestrae | 23 Renovamini autem spiritu mentis vestræ, |
24 et induere novum hominem, qui secundumDeum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis. | 24 et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate veritatis. |
25 Propter quod deponentesmendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus invicemmembra. | 25 Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo : quoniam sumus invicem membra. |
26 Irascimini et nolite peccare; sol non occidat super iracundiamvestram, | 26 Irascimini, et nolite peccare : sol non occidat super iracundiam vestram. |
27 et nolite locum dare Diabolo. | 27 Nolite locum dare diabolo : |
28 Qui furabatur, iam non furetur,magis autem laboret operando manibus bonum, ut habeat unde tribuat necessitatempatienti. | 28 qui furabatur, jam non furetur : magis autem laboret, operando manibus suis, quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti. |
29 Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed si quis bonus adaedificationem opportunitatis, ut det gratiam audientibus. | 29 Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat : sed si quis bonus ad ædificationem fidei ut det gratiam audientibus. |
30 Et nolitecontristare Spiritum Sanctum Dei, in quo signati estis in diem redemptionis. | 30 Et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei : in quo signati estis in diem redemptionis. |
31 Omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobiscum omni malitia. | 31 Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia. |
32 Estote autem invicem benigni, misericordes, donantesinvicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis. | 32 Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis. |