Levítivo 9
123456789101112131415161718192021222324252627
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
| NOVA VULGATA | Peshitta |
|---|---|
| 1 Facto autem octavo die, vocavit Moyses Aaron et filios eius ac maiores natu Israel dixitque ad Aaron: | 1 ܘܗܘܐ ܒܝܘܡܐ ܬܡܝܢܝܐ. ܩܪܐ ܡܘܫܐ ܠܐܗܪܘܢ ܘܠܒ̈ܢܘܗܝ ܘܠܣܒ̈ܐ ܕܒܢ̈ܝ ܐܝܣܪܝܠ. |
| 2 “ Tolle de armento vitulum pro peccato et arietem in holocaustum, utrumque immaculatum, et affer illos coram Domino. | 2 ܘܐܡܪ ܠܐܗܪܘܢ ܣܒ ܠܟ ܥܓܠܐ ܚܕ ܒܪ ܒܩܪܐ ܠܚܛܗܐ. ܘܕܟܪܐ ܕܕܟܐ ܡܢ ܡܘܡܐ ܠܝܩܕܐ ܫܠܡܐ . ܘܩܪܒ ܩܕܡ ܡܪܝܐ. |
| 3 Et ad filios Israel loqueris: "Tollite hircum pro peccato et vitulum atque agnum anniculos et sine macula in holocaustum, | 3 ܘܐܡܪ ܠܒܢ̈ܝ ܐܝܣܪܝܠ ܣܒܘ ܠܟܘܢ ܨܦܪܝܐ ܕܥ̈ܙܐ ܠܚܛܗܐ. ܘܥܓܠܐ ܘܐܡܪ̈ܐ ܒܢ̈ܝ ܫܢܬܐ ܕܠܝܬ ܒܗܘܢ ܡܘܡܐ ܠܝܩܕܐ ܕܥܠܬܐ. |
| 4 bovem et arietem pro pacificis, et immolate eos coram Domino, et sacrificium similae oleo conspersae: hodie enim Dominus apparebit vobis" ”. | 4 ܘܬܘܪܐ ܘܕܟܪܐ ܠܕܒܚܐ ܫܠܡܐ ܩܕܡ ܡܪܝܐ. ܘܣܡܝܕܐ ܕܦܝܠ ܒܡܫܚܐ. ܡܛܠ ܕܝܘܡܢܐ ܡܬܚܙܐ ܠܟܘܢ ܡܪܝܐ. |
| 5 Tulerunt ergo cuncta, quae iusserat Moyses, ad ostium tabernaculi conventus; ubi, cum omnis coetus accessisset et staret coram Domino, | 5 ܘܢܣܒܘ ܟܠܡܕܡ ܕܦܩܕ ܐܢܘܢ ܡܘܫܐ. ܘܐܬܘ ܩܕܡ ܡܫܟܢܙܒܢܐ. ܘܩܪܒܬ ܟܘܠܗ̇ ܟܢܘܫܬܐ ܘܩܡܘ ܩܕܡ ܡܪܝܐ. |
| 6 ait Moyses: “ Iste est sermo, quem praecepit Dominus: facite, et apparebit vobis gloria eius ”. | 6 ܘܐܡܪ ܡܘܫܐ. ܗܢܘ ܦܬܓܡܐ ܕܦܩܕ ܡܪܝܐ ܕܬܥܒܕܘܢ. ܘܢܬܓܠܐ ܥܠܝܟܘܢ ܫܘܒܚܗ ܕܡܪܝܐ. |
| 7 Dixit et ad Aaron: “ Accede ad altare et immola pro peccato tuo; offer holocaustum et expia te et populum. Et fac hostiam populi et expia eum, sicut praecepit Dominus ”. | 7 ܘܐܡܪ ܡܘܫܐ ܠܐܗܪܘܢ. ܩܪܘܒ ܩܕܡ ܡܕܒܚܐ ܘܩܪܒ ܚܛܗܟ ܘܝܩܕܟ ܫܠܡܐ. ܘܚܣܐ ܥܠܝܟ ܘܥܠ ܥܡܐ. ܘܩܪܒ ܩܘܪܒܢܐ ܕܥܡܐ ܘܚܣܐ ܥܠܝܗܘܢ. ܐܝܟܢܐ ܕܦܩܕ ܡܪܝܐ. |
| 8 Statimque Aaron accedens ad altare immolavit vitulum pro peccato suo, | 8 ܘܩ̣ܪܒ ܐܗܪܘܢ ܠܘܬ ܡܕܒܚܐ. ܘܢܟܣ ܥܓܠܐ ܕܚܛܗܐ ܕܝܠܗ. |
| 9 cuius sanguinem obtulerunt ei filii sui; in quo tinguens digitum tetigit cornua altaris et fudit residuum ad basim eius. | 9 ܘܩ̇ܪܒܘ ܠܗ ܕܡܐ ܒܢ̈ܘܗܝ ܕܐܗܪܘܢ. ܘܨܒܥ ܨܒܥܗ ܒܕܡܐ. ܘܪܣ ܥܠ ܩܪ̈ܢܬܗ ܕܡܕܒܚܐ. ܘܕܡܐ ܐܫܕ ܥܠ ܫ̈ܦܘܠܘܗܝ ܕܡܕܒܚܐ. |
| 10 Adipemque et renunculos ac reticulum iecoris, quae sunt de sacrificio pro peccato, adolevit super altare, sicut praeceperat Dominus Moysi. | 10 ܘܬܪܒܐ ܘܟ̈ܘܠܝܬܐ. ܘܚܨܪ ܟܒܕܐ ܡܢ ܚܛܗܐ ܐܣܩ ܠܡܕܒܚܐ ܐܝܟ ܕܦܩܕ ܡܪܝܐ ܠܡܘܫܐ. |
| 11 Carnes vero et pellem eius extra castra combussit igni. | 11 ܘܒܣܪܐ ܘܡܫܟܐ ܐܘܩܕ ܒܢܘܪܐ ܠܒܪ ܡܢ ܡܫܪܝܬܐ. |
| 12 Immolavit et holocausti victimam; obtuleruntque ei filii sui sanguinem eius, quem fudit per altaris circuitum. | 12 ܘܢܟܣ ܝܩܕܐ ܫܠܡܐ. ܘܡܛܝܘ ܠܗ ܕܡܐ ܒ̈ܢܝ ܐܗܪܘܢ. ܘܪܣܗ ܥܠ ܡܕܒܚܐ ܟܕ ܚ̇ܕܪ. |
| 13 Ipsam etiam hostiam in frusta concisam cum capite ei obtulerunt, quae omnia super altare cremavit igni; | 13 ܘܝܩܕܐ ܫܠܡܐ ܡܛܝܘ ܠܗ. ܘܦܫܚܗ ܗܕܡ ܗܕܡ. ܘܪܫܐ ܐܣܩ ܠܡܕܒܚܐ. |
| 14 lavit quoque aqua intestina cruraque et adolevit super holocausto in altari. | 14 ܘܐܫܝܓ ܓܘܝܐ ܘܟܪ̈ܥܐ ܘܐܣܩ ܝܩܕܐ ܫܠܡܐ ܠܡܕܒܚܐ. |
| 15 Et applicavit oblationem populi sumensque hircum pro peccato populi mactavit et obtulit in expiationem sicut priorem; | 15 ܘܩܪܒ ܩܘܪܒܢܐ ܕܥܡܐ. ܘܢܣܒ ܨܦܪܝܐ ܕܚܛܗܐ ܕܥܡܐ ܘܢܟܣܗ ܘܕܟܝܗ ܐܝܟ ܩܕܡܝܐ. |
| 16 fecit quoque holocaustum secundum ritum | 16 ܘܩܪܒ ܝܩܕܐ ܫܠܡܐ ܘܥܒܕܗ ܐܝܟ ܙܕܩܗ. |
| 17 et addens sacrificium similae implevit manum ex illa et adolevit super altare praeter holocaustum matutinum. | 17 ܘܩܪܒ ܣܡܝܕܐ ܘܡܠܐ ܐܝܕܗ ܡܢܗ. ܘܐܣܩ ܥܠ ܡܕܒܚܐ ܠܒܪ ܡܢ ܝܩܕܐ ܫܠܡܐ ܕܨܦܪܝܐ. |
| 18 Immolavit et bovem atque arietem, hostias pacificas populi; obtuleruntque ei filii sui sanguinem, quem fudit super altare in circuitu. | 18 ܘܢܟܣ ܠܬܘܪܐ ܘܠܕܟܪܐ ܕܒܚܐ ܫܠܡܐ ܕܥܡܐ. ܘܡܛܝܘ ܠܗ ܒܢ̈ܝ ܐܗܪܘܢ ܕܡܐ. ܘܪܣܗ ܥܠ ܡܕܒܚܐ ܟܕ ܚ̇ܕܪ. |
| 19 Adipes autem bovis et caudam arietis renunculosque cum adipibus suis et reticulum iecoris | 19 ܘܬܪܒܐ ܕܬܘܪܐ ܘܕܕܟܪܐ ܘܐܠܝܬܐ ܘܩܪܡܐ ܕܓܘܝܐ. ܘܟܘ̈ܠܝܬܐ ܘܚܨܪ ܟܒܕܐ. |
| 20 posuerunt super pectora; cumque cremati essent adipes in altari, | 20 ܘܣܡ ܬܪܒܐ ܥܠ ܚܕܘ̈ܬܐ. ܘܐܣܩ ܬܪܒܐ ܠܡܕܒܚܐ . |
| 21 pectora eorum et armos dextros Aaron elevavit coram Domino, sicut praeceperat Moyses. | 21 ܘܚܕܘܬܐ ܘܫܩܐ ܕܝܡܝܢܐ. ܦܪܫ ܐܗܪܘܢ ܦܘܪܫܢܐ ܩܕܡ ܡܪܝܐ ܐܝܟ ܕܐܬܦܩܕ ܡܘܫܐ. |
| 22 Et elevans Aaron manus ad populum benedixit eis. Sicque, completis hostiis pro peccato et holocaustis et pacificis, descendit. | 22 ܘܐܪܝܡ ܐܗܪܘܢ ܐ̈ܝܕܘܗܝ ܥܠ ܥܡܐ ܘܒܪܟ ܐܢܘܢ. ܘܢܚܬ ܟܕ ܩܪܒ ܚܛܗܐ ܘܝܩܕܐ ܫܠܡܐ ܘܕܒܚܐ ܫܠܡܐ. |
| 23 Ingressi autem Moyses et Aaron tabernaculum conventus et deinceps egressi benedixerunt populo. Apparuitque gloria Domini omni populo; | 23 ܘܥܠܘ ܡܘܫܐ ܘܐܗܪܘܢ ܠܡܫܟܢܙܒܢܐ. ܘܢܦܩܘ ܒܪܟܘܗܝ ܠܥܡܐ. ܘܐܬܓܠܝ ܫܘܒܚܗ ܕܡܪܝܐ ܩܕܡ ܟܠܗ ܥܡܐ. |
| 24 et ecce egressus ignis a Domino devoravit holocaustum et adipes, qui erant super altare. Quod cum vidissent turbae, exultaverunt ruentes in facies suas. | 24 ܘܢܦܩܬ ܢܘܪܐ ܡܢ ܩܕܡ ܡܪܝܐ. ܘܐܟܠܬ ܥܠ ܡܕܒܚܐ ܬܪܒܐ ܘܝܩܕܐ ܫܠܡܐ. ܘܚܙܐ ܟܠܗ ܥܡܐ ܘܫܒܚܘ. ܘܢܦܠܘ ܥܠ ܐ̈ܦܝܗܘܢ. |