Salmi 15
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 Psalmus. David. Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? Quis requiescet in monte sancto tuo? | 1 Tituli inscriptio, ipsi David. Conserva me, Domine, quoniam speravi in te. |
2 Qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam, qui loquitur veritatem in corde suo, | 2 Dixi Domino : Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges. |
3 qui non egit dolum in lingua sua nec fecit proximo suo malum et opprobrium non intulit proximo suo. | 3 Sanctis qui sunt in terra ejus, mirificavit omnes voluntates meas in eis. |
4 Ad nihilum reputatus est in conspectu eius malignus, timentes autem Dominum glorificat. Qui iuravit in detrimentum suum et non mutat, | 4 Multiplicatæ sunt infirmitates eorum : postea acceleraverunt. Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus, nec memor ero nominum eorum per labia mea. |
5 qui pecuniam suam non dedit ad usuram et munera super innocentem non accepit. Qui facit haec, non movebitur in aeternum. | 5 Dominus pars hæreditatis meæ, et calicis mei : tu es qui restitues hæreditatem meam mihi. |
6 Funes ceciderunt mihi in præclaris ; etenim hæreditas mea præclara est mihi. | |
7 Benedicam Dominum qui tribuit mihi intellectum ; insuper et usque ad noctem increpuerunt me renes mei. | |
8 Providebam Dominum in conspectu meo semper : quoniam a dextris est mihi, ne commovear. | |
9 Propter hoc lætatum est cor meum, et exsultavit lingua mea ; insuper et caro mea requiescet in spe. | |
10 Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. Notas mihi fecisti vias vitæ ; adimplebis me lætitia cum vultu tuo : delectationes in dextera tua usque in finem. |