Salmi 129
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 Canticum ascensionum. Saepe expugnaverunt me a iuventute mea, dicat nunc Israel, | 1 Canticum graduum. De profundis clamavi ad te, Domine ; |
2 saepe expugnaverunt me a iuventute mea, etenim non potuerunt adversum me. | 2 Domine, exaudi vocem meam. Fiant aures tuæ intendentes in vocem deprecationis meæ. |
3 Supra dorsum meum araverunt aratores, prolongaverunt sulcos suos. | 3 Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit ? |
4 Dominus autem iustus concidit cervices peccatorum. | 4 Quia apud te propitiatio est ; et propter legem tuam sustinui te, Domine. Sustinuit anima mea in verbo ejus : |
5 Confundantur et convertantur retrorsum omnes, qui oderunt Sion. | 5 speravit anima mea in Domino. |
6 Fiant sicut fenum tectorum, quod, priusquam evellatur, exaruit; | 6 A custodia matutina usque ad noctem, speret Israël in Domino. |
7 de quo non implevit manum suam, qui metit, et sinum suum, qui manipulos colligit. | 7 Quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio. |
8 Et non dixerunt, qui praeteribant: “ Benedictio Domini super vos, benedicimus vobis in nomine Domini ”. | 8 Et ipse redimet Israël ex omnibus iniquitatibus ejus. |