Salmi 119
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | SMITH VAN DYKE |
---|---|
1 ALLELUIA. ALEPH. Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. | 1 ا ـ طوبى للكاملين طريقا السالكين في شريعة الرب. |
2 Beati, qui servant testimonia eius, in toto corde exquirunt eum. | 2 طوبى لحافظي شهاداته. من كل قلوبهم يطلبونه. |
3 Non enim operati sunt iniquitatem, in viis eius ambulaverunt. | 3 ايضا لا يرتكبون اثما. في طرقه يسلكون. |
4 Tu mandasti mandata tua custodiri nimis. | 4 انت اوصيت بوصاياك ان تحفظ تماما |
5 Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas! | 5 ليت طرقي تثبت في حفظ فرائضك. |
6 Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus praeceptis tuis. | 6 حينئذ لا اخزى اذا نظرت الى كل وصاياك. |
7 Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici iudicia iustitiae tuae. | 7 احمدك باستقامة قلب عند تعلمي احكام عدلك. |
8 Iustificationes tuas custodiam, non me derelinquas usquequaque. | 8 وصاياك احفظ. لا تتركني الى الغاية |
9 BETH. In quo mundabit adulescentior viam suam? In custodiendo sermones tuos. | 9 ب ـ بم يزكي الشاب طريقه. بحفظه اياه حسب كلامك. |
10 In toto corde meo exquisivi te; ne errare me facias a praeceptis tuis. | 10 بكل قلبي طلبتك. لا تضلني عن وصاياك. |
11 In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. | 11 خبأت كلامك في قلبي لكيلا اخطئ اليك. |
12 Benedictus es, Domine; doce me iustificationes tuas. | 12 مبارك انت يا رب. علمني فرائضك. |
13 In labiis meis numeravi omnia iudicia oris tui. | 13 بشفتيّ حسبت كل احكام فمك. |
14 In via testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in omnibus divitiis. | 14 بطريق شهاداتك فرحت كما على كل الغنى. |
15 In mandatis tuis exercebor et considerabo vias tuas. | 15 بوصاياك الهج والاحظ سبلك. |
16 In iustificationibus tuis delectabor, non obliviscar sermonem tuum. | 16 بفرائضك اتلذذ. لا انسى كلامك |
17 GHIMEL. Benefac servo tuo, et vivam et custodiam sermonem tuum. | 17 ج ـ احسن الى عبدك فاحيا واحفظ امرك. |
18 Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. | 18 اكشف عن عينيّ فارى عجائب من شريعتك. |
19 Incola ego sum in terra, non abscondas a me praecepta tua. | 19 غريب انا في الارض. لا تخف عني وصاياك. |
20 Defecit anima mea in desiderando iudicia tua in omni tempore. | 20 انسحقت نفسي شوقا الى احكامك في كل حين. |
21 Increpasti superbos; maledicti, qui errant a praeceptis tuis. | 21 انتهرت المتكبرين الملاعين الضالين عن وصاياك. |
22 Aufer a me opprobrium et contemptum, quia testimonia tua servavi. | 22 دحرج عني العار والاهانة لاني حفظت شهاداتك. |
23 Etsi principes sedent et adversum me loquuntur, servus tamen tuus exercetur in iustificationibus tuis. | 23 جلس ايضا رؤساء تقاولوا عليّ. اما عبدك فيناجي بفرائضك. |
24 Nam et testimonia tua delectatio mea, et consilium meum iustificationes tuae. | 24 ايضا شهاداتك هي لذّتي اهل مشورتي |
25 DALETH. Adhaesit pulveri anima mea; vivifica me secundum verbum tuum. | 25 د ـ لصقت بالتراب نفسي فاحيني حسب كلمتك. |
26 Vias meas enuntiavi, et exaudisti me; doce me iustificationes tuas. | 26 قد صرّحت بطرقي فاستجبت لي. علمني فرائضك. |
27 Viam mandatorum tuorum fac me intellegere, et exercebor in mirabilibus tuis. | 27 طريق وصاياك فهمني فاناجي بعجائبك. |
28 Lacrimata est anima mea prae maerore; erige me secundum verbum tuum. | 28 قطرت نفسي من الحزن. اقمني حسب كلامك. |
29 Viam mendacii averte a me et legem tuam da mihi benigne. | 29 طريق الكذب ابعد عني وبشريعتك ارحمني. |
30 Viam veritatis elegi, iudicia tua proposui mihi. | 30 اخترت طريق الحق. جعلت احكامك قدامي. |
31 Adhaesi testimoniis tuis, Domine; noli me confundere. | 31 لصقت بشهاداتك. يا رب لا تخزني. |
32 Viam mandatorum tuorum curram, quia dilatasti cor meum. | 32 في طريق وصاياك اجري لانك ترحب قلبي |
33 HE. Legem pone mihi, Domine, viam iustificationum tuarum, et servabo eam semper. | 33 ه ـ علّمني يا رب طريق فرائضك فاحفظها الى النهاية. |
34 Da mihi intellectum, et servabo legem tuam et custodiam illam in toto corde meo. | 34 فهمني فالاحظ شريعتك واحفظها بكل قلبي. |
35 Deduc me in semitam praeceptorum tuorum, quia ipsam volui. | 35 دربني في سبيل وصاياك لاني به سررت. |
36 Inclina cor meum in testimonia tua et non in avaritiam. | 36 أمل قلبي الى شهاداتك لا الى المكسب. |
37 Averte oculos meos, ne videant vanitatem; in via tua vivifica me. | 37 حول عينيّ عن النظر الى الباطل. في طريقك احيني. |
38 Suscita servo tuo eloquium tuum, quod est ad timorem tuum. | 38 أقم لعبدك قولك الذي لمتقيك. |
39 Amove opprobrium meum, quod suspicatus sum, quia iudicia tua iucunda. | 39 أزل عاري الذي حذرت منه لان احكامك طيبة. |
40 Ecce concupivi mandata tua; in iustitia tua vivifica me. | 40 هانذا قد اشتهيت وصاياك. بعدلك احيني |
41 VAU. Et veniat super me misericordia tua, Domine, salutare tuum secundum eloquium tuum. | 41 و ـ لتأتني رحمتك يا رب خلاصك حسب قولك |
42 Et respondebo exprobrantibus mihi verbum, quia speravi in sermonibus tuis. | 42 فأجاوب معيّري كلمة. لاني اتكلت على كلامك. |
43 Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque, quia in iudiciis tuis supersperavi. | 43 ولا تنزع من فمي كلام الحق كل النزع لاني انتظرت احكامك. |
44 Et custodiam legem tuam semper, in saeculum et in saeculum saeculi. | 44 فاحفظ شريعتك دائما الى الدهر والابد. |
45 Et ambulabo in latitudine, quia mandata tua exquisivi. | 45 واتمشى في رحب لاني طلبت وصاياك. |
46 Et loquar de testimoniis tuis in conspectu regum et non confundar. | 46 واتكلم بشهاداتك قدام ملوك ولا اخزى |
47 Et delectabor in praeceptis tuis, quae dilexi. | 47 واتلذذ بوصاياك التي احببت. |
48 Et levabo manus meas ad praecepta tua, quae dilexi; et exercebor in iustificationibus tuis. - | 48 وارفع يديّ الى وصاياك التي وددت واناجي بفرائضك |
49 ZAIN. Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti. | 49 ز ـ اذكر لعبدك القول الذي جعلتني انتظره. |
50 Hoc me consolatum est in humiliatione mea, quia eloquium tuum vivificavit me. | 50 هذه هي تعزيتي في مذلتي. لان قولك احياني. |
51 Superbi deriserunt me vehementer; a lege autem tua non declinavi. | 51 المتكبرون استهزأوا بي الى الغاية. عن شريعتك لم امل. |
52 Memor fui iudiciorum tuorum a saeculo, Domine, et consolatus sum. | 52 تذكرت احكامك منذ الدهر يا رب فتعزيت. |
53 Indignatio tenuit me propter peccatores derelinquentes legem tuam. | 53 الحمية اخذتني بسبب الاشرار تاركي شريعتك. |
54 Cantica factae sunt mihi iustificationes tuae in loco peregrinationis meae. | 54 ترنيمات صارت لي فرائضك في بيت غربتي. |
55 Memor fui nocte nominis tui, Domine, et custodiam legem tuam. | 55 ذكرت في الليل اسمك يا رب وحفظت شريعتك. |
56 Hoc factum est mihi, quia mandata tua servavi. | 56 هذا صار لي لاني حفظت وصاياك |
57 HETH. Portio mea Dominus: dixi custodire verba tua. | 57 ح ـ نصيبي الرب قلت لحفظ كلامك. |
58 Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo; miserere mei secundum eloquium tuum. | 58 ترضيت وجهك بكل قلبي. ارحمني حسب قولك. |
59 Cogitavi vias meas et converti pedes meos in testimonia tua. | 59 تفكرت في طرقي ورددت قدمي الى شهاداتك. |
60 Festinavi et non sum moratus, ut custodiam praecepta tua. | 60 اسرعت ولم اتوان لحفظ وصاياك. |
61 Funes peccatorum circumplexi sunt me, et legem tuam non sum oblitus. | 61 حبال الاشرار التفت عليّ. اما شريعتك فلم انسها. |
62 Media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustitiae tuae. | 62 في منتصف الليل اقوم لاحمدك على احكام برك. |
63 Particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua. | 63 رفيق انا لكل الذين يتقونك ولحافظي وصاياك. |
64 Misericordia tua, Domine, plena est terra; iustificationes tuas doce me. | 64 رحمتك يا رب قد ملأت الارض. علّمني فرائضك |
65 TETH. Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum. | 65 ط ـ خيرا صنعت مع عبدك يا رب حسب كلامك. |
66 Bonitatem et prudentiam et scientiam doce me, quia praeceptis tuis credidi. | 66 ذوقا صالحا ومعرفة علمني لاني بوصاياك آمنت. |
67 Priusquam humiliarer ego erravi; nunc autem eloquium tuum custodiam. | 67 قبل ان أذلل انا ضللت. اما الآن فحفظت قولك. |
68 Bonus es tu et benefaciens, doce me iustificationes tuas. | 68 صالح انت ومحسن علمني فرائضك. |
69 Excogitaverunt contra me dolosa superbi, ego autem in toto corde meo servabo mandata tua. | 69 المتكبرون قد لفقوا عليّ كذبا. اما انا فبكل قلبي احفظ وصاياك. |
70 Incrassatum est sicut adeps cor eorum, ego vero in lege tua delectatus sum. | 70 سمن مثل الشحم قلبهم. اما انا فبشريعتك اتلذذ. |
71 Bonum mihi quia humiliatus sum, ut discam iustificationes tuas. | 71 خير لي اني تذللت لكي اتعلم فرائضك. |
72 Bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti. | 72 شريعة فمك خير لي من الوف ذهب وفضة |
73 IOD. Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me; da mihi intellectum, et discam praecepta tua. | 73 ي ـ يداك صنعتاني وانشأتاني. فهمني فاتعلّم وصاياك. |
74 Qui timent te, videbunt me et laetabuntur, quia in verba tua supersperavi. | 74 متقوك يرونني فيفرحون لاني انتظرت كلامك. |
75 Cognovi, Domine, quia aequitas iudicia tua, et in veritate humiliasti me. | 75 قد علمت يا رب ان احكامك عدل وبالحق اذللتني. |
76 Fiat misericordia tua, ut consoletur me, secundum eloquium tuum servo tuo. | 76 فلتصر رحمتك لتعزيتي حسب قولك لعبدك. |
77 Veniant mihi miserationes tuae, et vivam, quia lex tua delectatio mea est. | 77 لتأتني مراحمك فاحيا لان شريعتك هي لذّتي. |
78 Confundantur superbi, quoniam dolose incurvaverunt me, ego autem exercebor in mandatis tuis. | 78 ليخز المتكبرون لانهم زورا افتروا عليّ. اما انا فاناجي بوصاياك. |
79 Convertantur mihi timentes te, et qui noverunt testimonia tua. | 79 ليرجع اليّ متقوك وعارفو شهاداتك. |
80 Fiat cor meum immaculatum in iustificationibus tuis, ut non confundar. | 80 ليكن قلبي كاملا في فرائضك لكيلا اخزى |
81 CAPH. Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum supersperavi. | 81 ك ـ تاقت نفسي الى خلاصك. كلامك انتظرت. |
82 Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes: “ Quando consolaberis me? ”. | 82 كلّت عيناي من النظر الى قولك فاقول متى تعزيني. |
83 Quia factus sum sicut uter in fumo; iustificationes tuas non sum oblitus. | 83 لاني قد صرت كزق في الدخان. اما فرائضك فلم انسها. |
84 Quot sunt dies servi tui? Quando facies de persequentibus me iudicium? | 84 كم هي ايام عبدك. متى تجري حكما على مضطهديّ. |
85 Foderunt mihi foveas superbi, qui non sunt secundum legem tuam. | 85 المتكبرون قد كروا لي حفائر. ذلك ليس حسب شريعتك. |
86 Omnia praecepta tua veritas; dolose persecuti sunt me; adiuva me. | 86 كل وصاياك امانة. زورا يضطهدونني. أعنّي. |
87 Paulo minus consummaverunt me in terra, ego autem non dereliqui mandata tua. | 87 لولا قليل لافنوني من الارض. اما انا فلم اترك وصاياك. |
88 Secundum misericordiam tuam vivifica me, et custodiam testimonia oris tui. - | 88 حسب رحمتك احيني فاحفظ شهادات فمك |
89 LAMED. In aeternum, Domine, verbum tuum constitutum est in caelo. | 89 ل ـ الى الابد يا رب كلمتك مثبتة في السموات. |
90 In generationem et generationem veritas tua; firmasti terram, et permanet. | 90 الى دور فدور امانتك. اسست الارض فثبتت. |
91 Secundum iudicia tua permanent hodie, quoniam omnia serviunt tibi. | 91 على احكامك ثبتت اليوم لان الكل عبيدك. |
92 Nisi quod lex tua delectatio mea est, tunc forte periissem in humilia tione mea. | 92 لو لم تكن شريعتك لذّتي لهلكت حينئذ في مذلتي. |
93 In aeternum non obliviscar man data tua, quia in ipsis vivificasti me. | 93 الى الدهر لا انسى وصاياك لانك بها احييتني. |
94 Tuus sum ego: salvum me fac, quoniam mandata tua exqui sivi. | 94 لك انا فخلّصني لاني طلبت وصاياك. |
95 Me exspectaverunt peccatores, ut perderent me; testimonia tua intellexi. | 95 اياي انتظر الاشرار ليهلكوني. بشهاداتك افطن. |
96 Omni consummationi vidi finem, latum praeceptum tuum nimis. | 96 لكل كمال رأيت حدا. اما وصيتك فواسعة جدا |
97 MEM. Quomodo dilexi legem tuam, Domine; tota die meditatio mea est. | 97 م ـ كم احببت شريعتك. اليوم كله هي لهجي. |
98 Super inimicos meos sapientem me fecit praeceptum tuum, quia in aeternum mihi est. | 98 وصيتك جعلتني احكم من اعدائي لانها الى الدهر هي لي. |
99 Super omnes docentes me prudens factus sum, quia testimonia tua meditatio mea est. | 99 اكثر من كل معلّميّ تعقلت لان شهاداتك هي لهجي. |
100 Super senes intellexi, quia mandata tua servavi. | 100 اكثر من الشيوخ فطنت لاني حفظت وصاياك. |
101 Ab omni via mala prohibui pedes meos, ut custodiam verba tua. | 101 من كل طريق شر منعت رجلي لكي احفظ كلامك. |
102 A iudiciis tuis non declinavi, quia tu legem posuisti mihi. | 102 عن احكامك لم امل لانك انت علّمتني. |
103 Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo. | 103 ما احلى قولك لحنكي احلى من العسل لفمي. |
104 A mandatis tuis intellexi; propterea odivi omnem viam mendacii. | 104 من وصاياك اتفطن. لذلك ابغضت كل طريق كذب |
105 NUN. Lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis. | 105 ن ـ سراج لرجلي كلامك ونور لسبيلي. |
106 Iuravi et statui custodire iudicia iustitiae tuae. | 106 حلفت فأبره ان احفظ احكام برك. |
107 Humiliatus sum usquequaque, Domine; vivifica me secundum verbum tuum. | 107 تذللت الى الغاية. يا رب احيني حسب كلامك. |
108 Voluntaria oris mei beneplacita sint, Domine, et iudicia tua doce me. | 108 ارتض بمندوبات فمي يا رب واحكامك علمني. |
109 Anima mea in manibus meis semper, et legem tuam non sum oblitus. | 109 نفسي دائما في كفي. اما شريعتك فلم انسها. |
110 Posuerunt peccatores laqueum mihi, et de mandatis tuis non erravi. | 110 الاشرار وضعوا لي فخا. اما وصاياك فلم اضل عنها. |
111 Hereditas mea testimonia tua in aeternum, quia exsultatio cordis mei sunt. | 111 ورثت شهاداتك الى الدهر لانها هي بهجة قلبي. |
112 Inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum, in finem. | 112 عطفت قلبي لاصنع فرائضك الى الدهر الى النهاية |
113 SAMECH. Duplices corde odio habui et legem tuam dilexi. | 113 س ـ المتقلبين ابغضت وشريعتك احببت. |
114 Tegmen et scutum meum es tu, et in verbum tuum supersperavi. | 114 ستري ومجني انت. كلامك انتظرت. |
115 Declinate a me, maligni, et servabo praecepta Dei mei. | 115 انصرفوا عني ايها الاشرار فاحفظ وصايا الهي. |
116 Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam; et non confundas me ab exspectatione mea. | 116 اعضدني حسب قولك فاحيا ولا تخزني من رجائي. |
117 Sustenta me, et salvus ero et delectabor in iustificationibus tuis semper. | 117 اسندني فاخلص واراعي فرائضك دائما. |
118 Sprevisti omnes discedentes a iustificationibus tuis, quia mendacium cogitatio eorum. | 118 احتقرت كل الضالين عن فرائضك لان مكرهم باطل. |
119 Quasi scoriam delesti omnes peccatores terrae; ideo dilexi testimonia tua. | 119 كزغل عزلت كل اشرار الارض. لذلك احببت شهاداتك. |
120 Horruit a timore tuo caro mea; a iudiciis enim tuis timui. | 120 قد اقشعر لحمي من رعبك ومن احكامك جزعت |
121 AIN. Feci iudicium et iustitiam; non tradas me calumniantibus me. | 121 ع ـ اجريت حكما وعدلا. لا تسلمني الى ظالميّ. |
122 Sponde pro servo tuo in bonum; non calumnientur me superbi. | 122 كن ضامن عبدك للخير لكيلا يظلمني المستكبرون. |
123 Oculi mei defecerunt in desiderio salutaris tui et eloquii iustitiae tuae. | 123 كلت عيناي اشتياقا الى خلاصك والى كلمة برك. |
124 Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam et iustificationes tuas doce me. | 124 اصنع مع عبدك حسب رحمتك وفرائضك علمني. |
125 Servus tuus sum ego; da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua. | 125 عبدك انا. فهمني فاعرف شهاداتك. |
126 Tempus faciendi Domino; dissipaverunt legem tuam. | 126 انه وقت عمل للرب. قد نقضوا شريعتك. |
127 Ideo dilexi praecepta tua super aurum et obryzum. | 127 لاجل ذلك احببت وصاياك اكثر من الذهب والابريز. |
128 Propterea ad omnia mandata tua dirigebar, omnem viam mendacii odio habui. - | 128 لاجل ذلك حسبت كل وصاياك في كل شيء مستقيمة. كل طريق كذب ابغضت |
129 PHE. Mirabilia testimonia tua, ideo servavit ea anima mea. | 129 ف ـ عجيبة هي شهاداتك لذلك حفظتها نفسي. |
130 Declaratio sermonum tuorum illuminat et intellectum dat parvulis. | 130 فتح كلامك ينير يعقل الجهال. |
131 Os meum aperui et attraxi spiritum, quia praecepta tua desiderabam. | 131 فغرت فمي ولهثت لاني الى وصاياك اشتقت. |
132 Convertere in me et miserere mei secundum iudicium tuum cum diligentibus nomen tuum. | 132 التفت اليّ وارحمني كحق محبي اسمك. |
133 Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et non dominetur mei omnis iniquitas. | 133 ثبت خطواتي في كلمتك ولا يتسلط عليّ اثم. |
134 Redime me a calumniis hominum, ut custodiam mandata tua. | 134 افدني من ظلم الانسان فاحفظ وصاياك. |
135 Faciem tuam illumina super servum tuum et doce me iustificationes tuas. | 135 اضئ بوجهك على عبدك وعلمني فرائضك. |
136 Rivulos aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam. | 136 جداول مياه جرت من عيني لانهم لم يحفظوا شريعتك |
137 SADE. Iustus es, Domine, et rectum iudicium tuum. | 137 ص ـ بار انت يا رب واحكامك مستقيمة. |
138 Mandasti in iustitia testimonia tua et in veritate nimis. | 138 عدلا امرت بشهاداتك وحقا الى الغاية. |
139 Consumpsit me zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei. | 139 اهلكتني غيرتي لان اعدائي نسوا كلامك. |
140 Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud. | 140 كلمتك ممحصة جدا وعبدك احبها. |
141 Adulescentulus sum ego et contemptus; mandata tua non sum oblitus. | 141 صغير انا وحقير. اما وصاياك فلم انسها. |
142 Iustitia tua iustitia in aeternum, et lex tua veritas. | 142 عدلك عدل الى الدهر وشريعتك حق. |
143 Tribulatio et angustia invenerunt me; praecepta tua delectatio mea est. | 143 ضيق وشدة اصاباني اما وصاياك فهي لذّاتي. |
144 Iustitia testimonia tua in aeternum; intellectum da mihi, et vivam. | 144 عادلة شهاداتك الى الدهر فهمني فاحيا |
145 COPH. Clamavi in toto corde, exaudi me, Domine; iustificationes tuas servabo. | 145 ق ـ صرخت من كل قلبي. استجب لي يا رب. فرائضك احفظ. |
146 Clamavi ad te, salvum me fac, ut custodiam testimonia tua. | 146 دعوتك. خلّصني فاحفظ شهاداتك. |
147 Praeveni diluculo et clamavi, in verba tua supersperavi. | 147 تقدمت في الصبح وصرخت. كلامك انتظرت. |
148 Praevenerunt oculi mei vigilias, ut meditarer eloquia tua. | 148 تقدمت عيناي الهزع لكي الهج باقوالك. |
149 Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine, secundum iudicium tuum vivifica me. | 149 صوتي استمع حسب رحمتك. يا رب حسب احكامك احيني. |
150 Appropinquaverunt persequentes me in malitia, a lege autem tua longe facti sunt. | 150 اقترب التابعون الرذيلة. عن شريعتك بعدوا. |
151 Prope es tu, Domine, et omnia praecepta tua veritas. | 151 قريب انت يا رب وكل وصاياك حق. |
152 Ab initio cognovi de testimoniis tuis, quia in aeternum fundasti ea. | 152 منذ زمان عرفت من شهاداتك انك الى الدهر اسستها |
153 RES. Vide humiliationem meam et eripe me, quia legem tuam non sum oblitus. | 153 ر ـ انظر الى ذلي وانقذني لاني لم انسى شريعتك. |
154 Iudica causam meam et redime me; propter eloquium tuum vivifica me. | 154 احسن دعواي وفكني. حسب كلمتك احيني. |
155 Longe a peccatoribus salus, quia iustificationes tuas non exquisierunt. | 155 الخلاص بعيد عن الاشرار لانهم لم يلتمسوا فرائضك. |
156 Misericordiae tuae multae, Domine; secundum iudicia tua vivifica me. | 156 كثيرة هي مراحمك يا رب. حسب احكامك احيني. |
157 Multi, qui persequuntur me et tribulant me; a testimoniis tuis non declinavi. | 157 كثيرون مضطهديّ ومضايقيّ. اما شهاداتك فلم امل عنها. |
158 Vidi praevaricantes, et taeduit me, quia eloquia tua non custodierunt. | 158 رأيت الغادرين ومقت لانهم لم يحفظوا كلمتك. |
159 Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine; secundum misericordiam tuam vivifica me. | 159 انظر اني احببت وصاياك. يا رب حسب رحمتك احيني. |
160 Principium verborum tuorum veritas, in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae. | 160 راس كلامك حق والى الدهر كل احكام عدلك |
161 SIN. Principes persecuti sunt me gratis, et a verbis tuis formidavit cor meum. | 161 ش ـ رؤساء اضطهدوني بلا سبب. ومن كلامك جزع قلبي. |
162 Laetabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa. | 162 ابتهج انا بكلامك كمن وجد غنيمة وافرة. |
163 Mendacium odio habui et abominatus sum; legem autem tuam dilexi. | 163 ابغضت الكذب وكرهته. اما شريعتك فاحببتها. |
164 Septies in die laudem dixi tibi super iudicia iustitiae tuae. | 164 سبع مرات في النهار سبحتك على احكام عدلك. |
165 Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum. | 165 سلامة جزيلة لمحبي شريعتك وليس لهم معثرة. |
166 Exspectabam salutare tuum, Domine, et praecepta tua feci. | 166 رجوت خلاصك يا رب ووصاياك عملت. |
167 Custodivit anima mea testimonia tua, et dilexi ea vehementer. | 167 حفظت نفسي شهاداتك واحبها جدا. |
168 Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viae meae in conspectu tuo. | 168 حفظت وصاياك وشهاداتك لان كل طرقي امامك |
169 TAU. Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine; iuxta verbum tuum da mihi intellectum. | 169 ت ـ ليبلغ صراخي اليك يا رب. حسب كلامك فهمني. |
170 Intret postulatio mea in conspectu tuo; secundum eloquium tuum libera me. | 170 لتدخل طلبتي الى حضرتك . ككلمتك نجني. |
171 Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me iustificationes tuas. | 171 تنبع شفتاي تسبيحا اذا علمتني فرائضك. |
172 Cantet lingua mea eloquium tuum, quia omnia praecepta tua iustitia. | 172 يغني لساني باقوالك لان كل وصاياك عدل. |
173 Fiat manus tua, ut adiuvet me, quoniam mandata tua elegi. | 173 لتكن يدك لمعونتي لانني اخترت وصاياك. |
174 Concupivi salutare tuum, Domine, et lex tua delectatio mea est. | 174 اشتقت الى خلاصك يا رب وشريعتك هي لذّتي. |
175 Vivet anima mea et laudabit te, et iudicia tua adiuvabunt me. | 175 لتحي نفسي وتسبحك واحكامك لتعنّي. |
176 Erravi sicut ovis, quae periit; quaere servum tuum, quia praecepta tua non sum oblitus. | 176 ضللت كشاة ضالة. اطلب عبدك لاني لم انس وصاياك |