Ḥavaqquq (חבקוק) - Abacuc 4
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
MODERN HEBREW BIBLE | VULGATA |
---|---|
1 שמעו דבר יהוה בני ישראל כי ריב ליהוה עם יושבי הארץ כי אין אמת ואין חסד ואין דעת אלהים בארץ | 1 Audite verbum Domini, filii Israël, quia judicium Domino cum habitatoribus terræ : non est enim veritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra. |
2 אלה וכחש ורצח וגנב ונאף פרצו ודמים בדמים נגעו | 2 Maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit. |
3 על כן תאבל הארץ ואמלל כל יושב בה בחית השדה ובעוף השמים וגם דגי הים יאספו | 3 Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis qui habitat in ea, in bestia agri, et in volucre cæli ; sed et pisces maris congregabuntur. |
4 אך איש אל ירב ואל יוכח איש ועמך כמריבי כהן | 4 Verumtamen unusquisque non judicet, et non arguatur vir : populus enim tuus sicut hi qui contradicunt sacerdoti. |
5 וכשלת היום וכשל גם נביא עמך לילה ודמיתי אמך | 5 Et corrues hodie, et corruet etiam propheta tecum. Nocte tacere feci matrem tuam. |
6 נדמו עמי מבלי הדעת כי אתה הדעת מאסת ואמאסאך מכהן לי ותשכח תורת אלהיך אשכח בניך גם אני | 6 Conticuit populus meus, eo quod non habuerit scientiam : quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi ; et oblita es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego. |
7 כרבם כן חטאו לי כבודם בקלון אמיר | 7 Secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi : gloriam eorum in ignominiam commutabo. |
8 חטאת עמי יאכלו ואל עונם ישאו נפשו | 8 Peccata populi mei comedent, et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum. |
9 והיה כעם ככהן ופקדתי עליו דרכיו ומעלליו אשיב לו | 9 Et erit sicut populus, sic sacerdos ; et visitabo super eum vias ejus, et cogitationes ejus reddam ei. |
10 ואכלו ולא ישבעו הזנו ולא יפרצו כי את יהוה עזבו לשמר | 10 Et comedent, et non saturabuntur ; fornicati sunt, et non cessaverunt : quoniam Dominum dereliquerunt in non custodiendo. |
11 זנות ויין ותירוש יקח לב | 11 Fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor. |
12 עמי בעצו ישאל ומקלו יגיד לו כי רוח זנונים התעה ויזנו מתחת אלהיהם | 12 Populus meus in ligno suo interrogavit, et baculus ejus annuntiavit ei ; spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicati sunt a Deo suo. |
13 על ראשי ההרים יזבחו ועל הגבעות יקטרו תחת אלון ולבנה ואלה כי טוב צלה על כן תזנינה בנותיכם וכלותיכם תנאפנה | 13 Super capita montium sacrificabant, et super colles ascendebant thymiama ; subtus quercum, et populum, et terebinthum, quia bona erat umbra ejus ; ideo fornicabuntur filiæ vestræ, et sponsæ vestræ adulteræ erunt. |
14 לא אפקוד על בנותיכם כי תזנינה ועל כלותיכם כי תנאפנה כי הם עם הזנות יפרדו ועם הקדשות יזבחו ועם לא יבין ילבט | 14 Non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatæ, et super sponsas vestras cum adulteraverint, quoniam ipsi cum meretricibus conversabantur, et cum effeminatis sacrificabant ; et populus non intelligens vapulabit. |
15 אם זנה אתה ישראל אל יאשם יהודה ואל תבאו הגלגל ואל תעלו בית און ואל תשבעו חי יהוה | 15 Si fornicaris tu, Israël, non delinquat saltem Juda ; et nolite ingredi in Galgala, et ne ascenderitis in Bethaven, neque juraveritis : Vivit Dominus ! |
16 כי כפרה סררה סרר ישראל עתה ירעם יהוה ככבש במרחב | 16 Quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israël ; nunc pascet eos Dominus, quasi agnum in latitudine. |
17 חבור עצבים אפרים הנח לו | 17 Particeps idolorum Ephraim : dimitte eum. |
18 סר סבאם הזנה הזנו אהבו הבו קלון מגניה | 18 Separatum est convivium eorum ; fornicatione fornicati sunt : dilexerunt afferre ignominiam protectores ejus. |
19 צרר רוח אותה בכנפיה ויבשו מזבחותם | 19 Ligavit eum spiritus in alis suis, et confundentur a sacrificiis suis. |