Ḥavaqquq (חבקוק) - Abacuc 4
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
MODERN HEBREW BIBLE | NOVA VULGATA |
---|---|
1 שמעו דבר יהוה בני ישראל כי ריב ליהוה עם יושבי הארץ כי אין אמת ואין חסד ואין דעת אלהים בארץ | 1 “ Audite verbum Domini, filii Israel, quia iudicium Domino cum habitatoribus terrae: non est enim veritas, et non est benignitas, et non est scientia Dei in terra; |
2 אלה וכחש ורצח וגנב ונאף פרצו ודמים בדמים נגעו | 2 maledictum et mendacium et homicidium et furtum et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit. |
3 על כן תאבל הארץ ואמלל כל יושב בה בחית השדה ובעוף השמים וגם דגי הים יאספו | 3 Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis, qui habitat in ea, cum bestia agri et volucre caeli, sed et pisces maris auferentur. |
4 אך איש אל ירב ואל יוכח איש ועמך כמריבי כהן | 4 Verumtamen non sit qui contendat nec qui arguat, sed tecum iudicium meum, sacerdos. |
5 וכשלת היום וכשל גם נביא עמך לילה ודמיתי אמך | 5 Et corrues plena die, et corruet etiam propheta tecum nocte; et perdam matrem tuam. |
6 נדמו עמי מבלי הדעת כי אתה הדעת מאסת ואמאסאך מכהן לי ותשכח תורת אלהיך אשכח בניך גם אני | 6 Perit populus meus, eo quod non habuerit scientiam. Quia tu scientiam reppulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi; et quia oblitus es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego. |
7 כרבם כן חטאו לי כבודם בקלון אמיר | 7 Secundum multitudinem eorum, sic peccaverunt mihi; gloriam eorum in ignominiam commutabo. |
8 חטאת עמי יאכלו ואל עונם ישאו נפשו | 8 Peccatum populi mei comedunt et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum. |
9 והיה כעם ככהן ופקדתי עליו דרכיו ומעלליו אשיב לו | 9 Et erit sicut populus sic sacerdos; et visitabo super eum vias eius et opera eius reddam ei. |
10 ואכלו ולא ישבעו הזנו ולא יפרצו כי את יהוה עזבו לשמר | 10 Et comedent et non saturabuntur; fornicabuntur et non multiplicabuntur, quoniam Dominum reliquerunt in non custodiendo. |
11 זנות ויין ותירוש יקח לב | 11 Fornicatio et vinum et ebrietas auferunt cor. |
12 עמי בעצו ישאל ומקלו יגיד לו כי רוח זנונים התעה ויזנו מתחת אלהיהם | 12 Populus meus in ligno suo interrogat, et baculus eius annuntiat ei; spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicantur a Deo suo. |
13 על ראשי ההרים יזבחו ועל הגבעות יקטרו תחת אלון ולבנה ואלה כי טוב צלה על כן תזנינה בנותיכם וכלותיכם תנאפנה | 13 Super capita montium sacrificant et super colles accendunt thymiama, subtus quercum et populum et terebinthum, quia bona est umbra eius; ideo fornicantur filiae vestrae, et sponsae vestrae adulterae sunt. |
14 לא אפקוד על בנותיכם כי תזנינה ועל כלותיכם כי תנאפנה כי הם עם הזנות יפרדו ועם הקדשות יזבחו ועם לא יבין ילבט | 14 Non visitabo super filias vestras, cum fuerint fornicatae, et super sponsas vestras, cum adulteraverint, quoniam hi ipsi cum meretricibus secedunt et cum prostibulis delubrorum sacrificant, et populus non intellegens corruet. |
15 אם זנה אתה ישראל אל יאשם יהודה ואל תבאו הגלגל ואל תעלו בית און ואל תשבעו חי יהוה | 15 Si fornicaris tu, Israel, non delinquat saltem Iuda; et nolite ingredi in Galgala et ne ascenderitis in Bethaven neque iuraveritis: “Vivit Dominus”. |
16 כי כפרה סררה סרר ישראל עתה ירעם יהוה ככבש במרחב | 16 Quoniam sicut vacca lasciviens Israel contumax est; nunc pascet eos Dominus quasi agnum in latitudine? |
17 חבור עצבים אפרים הנח לו | 17 Particeps idolorum Ephraim, dimitte eum. |
18 סר סבאם הזנה הזנו אהבו הבו קלון מגניה | 18 Transiit convivium eorum, fornicatione fornicati sunt, diligunt vehementer ignominiam impudicitiae. |
19 צרר רוח אותה בכנפיה ויבשו מזבחותם | 19 Ligabit spiritus eos in alis suis, et confundentur a sacrificiis suis. |