Joel (יואל) - Gioele 9
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
MODERN HEBREW BIBLE | NOVA VULGATA |
---|---|
1 כי לא מועף לאשר מוצק לה כעת הראשון הקל ארצה זבלון וארצה נפתלי והאחרון הכביד דרך הים עבר הירדן גליל הגוים | 1 Populus, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam; habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis. |
2 העם ההלכים בחשך ראו אור גדול ישבי בארץ צלמות אור נגה עליהם | 2 Multiplicasti exsultationem et magnificasti laetitiam; laetantur coram te sicut laetantes in messe, sicut exsultant, quando dividunt spolia. |
3 הרבית הגוי לא הגדלת השמחה שמחו לפניך כשמחת בקציר כאשר יגילו בחלקם שלל | 3 Iugum enim oneris eius et virgam umeri eius et sceptrum exactoris eius fregisti, sicut in die Madian. |
4 כי את על סבלו ואת מטה שכמו שבט הנגש בו החתת כיום מדין | 4 Quia omnis caliga incedentis cum tumultu et vestimentum mixtum sanguine erit in combustionem, cibus ignis. |
5 כי כל סאון סאן ברעש ושמלה מגוללה בדמים והיתה לשרפה מאכלת אש | 5 Parvulus enim natus est nobis, filius datus est nobis; et factus est principatus super umerum eius; et vocabitur nomen eius admirabilis Consiliarius, Deus fortis, Pater aeternitatis, Princeps pacis. |
6 כי ילד ילד לנו בן נתן לנו ותהי המשרה על שכמו ויקרא שמו פלא יועץ אל גבור אביעד שר שלום | 6 Magnum erit eius imperium, et pacis non erit finis super solium David et super regnum eius, ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia amodo et usque in sempiternum: zelus Domini exercituum faciet hoc. |
7 למרבה המשרה ולשלום אין קץ על כסא דוד ועל ממלכתו להכין אתה ולסעדה במשפט ובצדקה מעתה ועד עולם קנאת יהוה צבאות תעשה זאת | 7 Verbum misit Dominus in Iacob, et cecidit in Israel. |
8 דבר שלח אדני ביעקב ונפל בישראל | 8 Et sciet omnis populus Ephraim et habitantes Samariam in superbia et magnitudine cordis dicentes: |
9 וידעו העם כלו אפרים ויושב שמרון בגאוה ובגדל לבב לאמר | 9 “ Lateres ceciderunt, sed quadris lapidibus aedificabimus; sycomori succisae sunt, sed cedris commutabimus ”. |
10 לבנים נפלו וגזית נבנה שקמים גדעו וארזים נחליף | 10 Et elevavit Dominus hostes super eum et inimicos eius excitavit, |
11 וישגב יהוה את צרי רצין עליו ואת איביו יסכסך | 11 Syriam ab oriente et Philisthim ab occidente, qui devoraverunt Israel toto ore. In omnibus his non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta. |
12 ארם מקדם ופלשתים מאחור ויאכלו את ישראל בכל פה בכל זאת לא שב אפו ועוד ידו נטויה | 12 Et populus non est reversus ad percutientem se, et Dominum exercituum non inquisierunt. |
13 והעם לא שב עד המכהו ואת יהוה צבאות לא דרשו | 13 Et succidit Dominus ab Israel caput et caudam, palmam et arundinem die una: |
14 ויכרת יהוה מישראל ראש וזנב כפה ואגמון יום אחד | 14 longaevus et honorabilis vultu ipse est caput, et propheta docens mendacium ipse est cauda; |
15 זקן ונשוא פנים הוא הראש ונביא מורה שקר הוא הזנב | 15 rectores populi istius seducentes et, qui regebantur, perierunt. |
16 ויהיו מאשרי העם הזה מתעים ומאשריו מבלעים | 16 Propter hoc super adulescentulis eius non laetabitur Dominus et pupillorum eius et viduarum non miserebitur, quia omnis impius est et nequam, et universum os loquitur stultitiam. In omnibus his non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta. |
17 על כן על בחוריו לא ישמח אדני ואת יתמיו ואת אלמנתיו לא ירחם כי כלו חנף ומרע וכל פה דבר נבלה בכל זאת לא שב אפו ועוד ידו נטויה | 17 Succensa est enim quasi ignis impietas, veprem et spinam vorat, et succenditur in densitate saltus, et convolvuntur columnae fumi. |
18 כי בערה כאש רשעה שמיר ושית תאכל ותצת בסבכי היער ויתאבכו גאות עשן | 18 In ira Domini exercituum incenditur terra; et est populus quasi esca ignis: vir fratri suo non parcit. |
19 בעברת יהוה צבאות נעתם ארץ ויהי העם כמאכלת אש איש אל אחיו לא יחמלו | 19 Et devorat ad dexteram et esurit et comedit ad sinistram et non saturatur; unusquisque carnem proximi sui vorat: |
20 ויגזר על ימין ורעב ויאכל על שמאול ולא שבעו איש בשר זרעו יאכלו | 20 Manasses Ephraim, et Ephraim Manassen, simul ipsi contra Iudam. In omnibus his non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta. |
21 מנשה את אפרים ואפרים את מנשה יחדו המה על יהודה בכל זאת לא שב אפו ועוד ידו נטויה |