Scrutatio

Giovedi, 9 maggio 2024 - Beata Maria Teresa di Gesù (Carolina Gerhardinger) ( Letture di oggi)

Shir ha-Shirim (שיר השירים ) - Cantico dei Cantici 27


font
MODERN HEBREW BIBLEVULGATA
1 ויסף איוב שאת משלו ויאמר1 Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit :
2 חי אל הסיר משפטי ושדי המר נפשי2 Vivit Deus, qui abstulit judicium meum,
et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam.
3 כי כל עוד נשמתי בי ורוח אלוה באפי3 Quia donec superest halitus in me,
et spiritus Dei in naribus meis,
4 אם תדברנה שפתי עולה ולשוני אם יהגה רמיה4 non loquentur labia mea iniquitatem,
nec lingua mea meditabitur mendacium.
5 חלילה לי אם אצדיק אתכם עד אגוע לא אסיר תמתי ממני5 Absit a me ut justos vos esse judicem :
donec deficiam, non recedam ab innocentia mea.
6 בצדקתי החזקתי ולא ארפה לא יחרף לבבי מימי6 Justificationem meam, quam cœpi tenere, non deseram :
neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea.
7 יהי כרשע איבי ומתקוממי כעול7 Sit ut impius, inimicus meus,
et adversarius meus quasi iniquus.
8 כי מה תקות חנף כי יבצע כי ישל אלוה נפשו8 Quæ est enim spes hypocritæ, si avare rapiat,
et non liberet Deus animam ejus ?
9 הצעקתו ישמע אל כי תבוא עליו צרה9 Numquid Deus audiet clamorem ejus,
cum venerit super eum angustia ?
10 אם על שדי יתענג יקרא אלוה בכל עת10 aut poterit in Omnipotente delectari,
et invocare Deum omni tempore ?
11 אורה אתכם ביד אל אשר עם שדי לא אכחד11 Docebo vos per manum Dei quæ Omnipotens habeat,
nec abscondam.
12 הן אתם כלכם חזיתם ולמה זה הבל תהבלו12 Ecce vos omnes nostis :
et quid sine causa vana loquimini ?
13 זה חלק אדם רשע עם אל ונחלת עריצים משדי יקחו13 Hæc est pars hominis impii apud Deum,
et hæreditas violentorum, quam ob Omnipotente suscipient.
14 אם ירבו בניו למו חרב וצאצאיו לא ישבעו לחם14 Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt,
et nepotes ejus non saturabuntur pane :
15 שרידו במות יקברו ואלמנתיו לא תבכינה15 qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu,
et viduæ illius non plorabunt.
16 אם יצבר כעפר כסף וכחמר יכין מלבוש16 Si comportaverit quasi terram argentum,
et sicut lutum præparaverit vestimenta :
17 יכין וצדיק ילבש וכסף נקי יחלק17 præparabit quidem, sed justus vestietur illis,
et argentum innocens dividet.
18 בנה כעש ביתו וכסכה עשה נצר18 Ædificavit sicut tinea domum suam,
et sicut custos fecit umbraculum.
19 עשיר ישכב ולא יאסף עיניו פקח ואיננו19 Dives, cum dormierit, nihil secum auferet :
aperiet oculos suos, et nihil inveniet.
20 תשיגהו כמים בלהות לילה גנבתו סופה20 Apprehendet eum quasi aqua inopia :
nocte opprimet eum tempestas.
21 ישאהו קדים וילך וישערהו ממקמו21 Tollet eum ventus urens, et auferet,
et velut turbo rapiet eum de loco suo.
22 וישלך עליו ולא יחמל מידו ברוח יברח22 Et mittet super eum, et non parcet :
de manu ejus fugiens fugiet.
23 ישפק עלימו כפימו וישרק עליו ממקמו23 Stringet super eum manus suas,
et sibilabit super illum, intuens locum ejus.