Scrutatio

Mercoledi, 15 maggio 2024 - Sant'Isidoro agricoltore ( Letture di oggi)

Shir ha-Shirim (שיר השירים ) - Cantico dei Cantici 20


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 ויען צפר הנעמתי ויאמר1 Respondens autem Sophar Naamathites dixit:
2 לכן שעפי ישיבוני ובעבור חושי בי2 “ Idcirco cogitationes meae reducunt me,
eo quod intellectus effulsit in me.
3 מוסר כלמתי אשמע ורוח מבינתי יענני3 Doctrinam, qua me arguis, audiam,
at spiritus intellegentiae meae respondebit mihi.
4 הזאת ידעת מני עד מני שים אדם עלי ארץ4 Scisne hoc a principio,
ex quo positus est homo super terram,
5 כי רננת רשעים מקרוב ושמחת חנף עדי רגע5 quod exsultatio iniquorum brevis sit,
et gaudium impiorum ad instar puncti?
6 אם יעלה לשמים שיאו וראשו לעב יגיע6 si ascenderit usque ad caelum superbia eius,
et caput eius nubes tetigerit,
7 כגללו לנצח יאבד ראיו יאמרו איו7 quasi sterquilinium in finem perdetur,
et, qui eum viderant, dicent: “Ubi est?”.
8 כחלום יעוף ולא ימצאוהו וידד כחזיון לילה8 Velut somnium avolans non invenietur,
transiet sicut visio nocturna.
9 עין שזפתו ולא תוסיף ולא עוד תשורנו מקומו9 Oculus, qui eum viderat, non videbit,
neque ultra intuebitur eum locus suus.
10 בניו ירצו דלים וידיו תשבנה אונו10 Filii eius satagent complacere pauperibus,
et manus illius reddent ei possessionem suam.
11 עצמותיו מלאו עלומו ועמו על עפר תשכב11 Ossa eius, quae implebantur adulescentia,
cum eo in pulvere dormient.
12 אם תמתיק בפיו רעה יכחידנה תחת לשונו12 Cum enim dulce fuerit in ore eius malum,
abscondet illud sub lingua sua.
13 יחמל עליה ולא יעזבנה וימנענה בתוך חכו13 Parcet illi et non derelinquet illud
et celabit in gutture suo.
14 לחמו במעיו נהפך מרורת פתנים בקרבו14 Panis eius in visceribus illius
vertetur in fel aspidum intrinsecus.
15 חיל בלע ויקאנו מבטנו יורשנו אל15 Divitias, quas devoravit, evomet,
et de ventre illius extrahet eas Deus.
16 ראש פתנים יינק תהרגהו לשון אפעה16 Venenum aspidum sugebat,
et occidet eum lingua viperae.
17 אל ירא בפלגות נהרי נחלי דבש וחמאה17 Non videat rivulos olei,
torrentes mellis et butyri.
18 משיב יגע ולא יבלע כחיל תמורתו ולא יעלס18 Restituet quaestum suum nec deglutiet,
de opibus venditionum non laetabitur.
19 כי רצץ עזב דלים בית גזל ולא יבנהו19 Quoniam confringens deseruit pauperes,
domum rapuit et non aedificavit eam.
20 כי לא ידע שלו בבטנו בחמודו לא ימלט20 Nec est satiatus venter eius;
et cum desideriis suis evadere non potuit.
21 אין שריד לאכלו על כן לא יחיל טובו21 Non fuerunt reliquiae de cibo eius,
et propterea nihil permanebit de bonis eius.
22 במלאות שפקו יצר לו כל יד עמל תבואנו22 Cum satiatus fuerit, arctabitur;
et omnis dolor irruet super eum.
23 יהי למלא בטנו ישלח בו חרון אפו וימטר עלימו בלחומו23 Impleat ventrem suum:
emittet Deus in eum iram furoris sui
et pluet super illum bellum suum.
24 יברח מנשק ברזל תחלפהו קשת נחושה24 Fugiet arma ferrea
et irruet in arcum aereum.
25 שלף ויצא מגוה וברק ממררתו יהלך עליו אמים25 Sagitta transverberabit corpus eius,
et fulgur iecur eius;
vadent et venient super eum horribilia.
26 כל חשך טמון לצפוניו תאכלהו אש לא נפח ירע שריד באהלו26 Omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius,
devorabit eum ignis, qui non succenditur;
affligetur relictus in tabernaculo suo.
27 יגלו שמים עונו וארץ מתקוממה לו27 Revelabunt caeli iniquitatem eius,
et terra consurget adversus eum.
28 יגל יבול ביתו נגרות ביום אפו28 Auferetur germen domus illius,
detrahetur in die furoris Dei.
29 זה חלק אדם רשע מאלהים ונחלת אמרו מאל29 Haec est pars hominis impii a Deo,
et hereditas verborum eius a Domino ”.