Scrutatio

Martedi, 14 maggio 2024 - San Mattia ( Letture di oggi)

M'lakhim (מלכים) - 1 Re 20


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 ובן הדד מלך ארם קבץ את כל חילו ושלשים ושנים מלך אתו וסוס ורכב ויעל ויצר על שמרון וילחם בה1 Porro Benadad rex Syriae congregavit omnem exerci tum suum et triginta duos reges secum et equos et currus et ascendens pugnabat contra Samariam et obsidebat eam.
2 וישלח מלאכים אל אחאב מלך ישראל העירה2 Mittensque nuntios ad Achab regem Israel in civitatem
3 ויאמר לו כה אמר בן הדד כספך וזהבך לי הוא ונשיך ובניך הטובים לי הם3 ait: “ Haec dicit Benadad: Argentum tuum et aurum tuum meum est, et uxores tuae et filii tui optimi mei sunt ”.
4 ויען מלך ישראל ויאמר כדברך אדני המלך לך אני וכל אשר לי4 Responditque rex Israel: “ Iuxta verbum tuum, domine mi rex; tuus sum ego et omnia mea ”.
5 וישבו המלאכים ויאמרו כה אמר בן הדד לאמר כי שלחתי אליך לאמר כספך וזהבך ונשיך ובניך לי תתן5 Revertentesque nuntii dixerunt: “ Haec dicit Benadad: Quia misi ad te dicens: “Argentum tuum et aurum tuum et uxores tuas et filios tuos dabis mihi”,
6 כי אם כעת מחר אשלח את עבדי אליך וחפשו את ביתך ואת בתי עבדיך והיה כל מחמד עיניך ישימו בידם ולקחו6 profecto cras hac eadem hora mittam servos meos ad te, et scrutabuntur domum tuam et domum servorum tuorum; et omne, quod oculis tuis pretiosum est, ponent in manibus suis et auferent ”.
7 ויקרא מלך ישראל לכל זקני הארץ ויאמר דעו נא וראו כי רעה זה מבקש כי שלח אלי לנשי ולבני ולכספי ולזהבי ולא מנעתי ממנו7 Vocavit autem rex Israel omnes seniores terrae et ait: “ Animadvertite et videte quoniam insidietur nobis; misit enim ad me pro uxoribus meis et filiis et pro argento et auro, et non abnui ”.
8 ויאמרו אליו כל הזקנים וכל העם אל תשמע ולוא תאבה8 Dixeruntque omnes maiores natu et universus populus ad eum: “ Non audias neque acquiescas illi ”.
9 ויאמר למלאכי בן הדד אמרו לאדני המלך כל אשר שלחת אל עבדך בראשנה אעשה והדבר הזה לא אוכל לעשות וילכו המלאכים וישבהו דבר9 Respondit itaque nuntiis Benadad: “ Dicite domino meo regi: Omnia, propter quae misisti ad me servum tuum initio, faciam; hanc autem rem facere non possum ”. Reversique nuntii rettulerunt ei.
10 וישלח אליו בן הדד ויאמר כה יעשון לי אלהים וכה יוספו אם ישפק עפר שמרון לשעלים לכל העם אשר ברגלי10 Qui remisit et ait: “ Haec faciant mihi dii et haec addant, si suffecerit pulvis Samariae pugillis omnis populi, qui sequitur me ”.
11 ויען מלך ישראל ויאמר דברו אל יתהלל חגר כמפתח11 Et respondens rex Israel ait: “ Dicite ei: Ne glorietur accinctus aeque ut discinctus ”.
12 ויהי כשמע את הדבר הזה והוא שתה הוא והמלכים בסכות ויאמר אל עבדיו שימו וישימו על העיר12 Factum est autem, cum audisset verbum istud, bibebat ipse et reges in umbraculis et ait servis suis: “ Circumdate civitatem! ”. Et circumdederunt eam.
13 והנה נביא אחד נגש אל אחאב מלך ישראל ויאמר כה אמר יהוה הראית את כל ההמון הגדול הזה הנני נתנו בידך היום וידעת כי אני יהוה13 Et ecce propheta unus accedens ad Achab regem Israel ait: “ Haec dicit Dominus: Certe vidisti omnem multitudinem hanc nimiam. Ecce ego tradam eam in manu tua hodie, ut scias quia ego sum Dominus ”.
14 ויאמר אחאב במי ויאמר כה אמר יהוה בנערי שרי המדינות ויאמר מי יאסר המלחמה ויאמר אתה14 Et ait Achab: “ Per quem? ”. Dixitque ei: “ Haec dicit Dominus: Per pedisequos principum provinciarum ”. Et ait: “ Quis incipiet proeliari? ”. Et ille dixit: “ Tu ”.
15 ויפקד את נערי שרי המדינות ויהיו מאתים שנים ושלשים ואחריהם פקד את כל העם כל בני ישראל שבעת אלפים15 Recensuit ergo pueros principum provinciarum et repperit numerum ducentorum triginta duorum; et post eos recensuit populum, omnes filios Israel, septem milia.
16 ויצאו בצהרים ובן הדד שתה שכור בסכות הוא והמלכים שלשים ושנים מלך עזר אתו16 Et egressi sunt meridie. Benadad autem bibebat temulentus in umbraculis ipse et reges triginta duo cum eo, qui ad auxilium eius venerant.
17 ויצאו נערי שרי המדינות בראשנה וישלח בן הדד ויגידו לו לאמר אנשים יצאו משמרון17 Egressi sunt autem pueri principum provinciarum in prima fronte. Misit itaque Benadad, qui nuntiaverunt ei dicentes: “ Viri egressi sunt de Samaria ”.
18 ויאמר אם לשלום יצאו תפשום חיים ואם למלחמה יצאו חיים תפשום18 At ille ait: “ Sive pro pace veniunt, apprehendite eos vivos; sive ut proelientur, vivos eos capite ”.
19 ואלה יצאו מן העיר נערי שרי המדינות והחיל אשר אחריהם19 Egressi erant ergo ex urbe pueri principum provinciarum, ac reliquus exercitus sequebatur,
20 ויכו איש אישו וינסו ארם וירדפם ישראל וימלט בן הדד מלך ארם על סוס ופרשים20 et percussit unusquisque virum, qui contra se venerat; fugeruntque Syri, et persecutus est eos Israel. Fugit quoque Benadad rex Syriae in equo cum equitibus.
21 ויצא מלך ישראל ויך את הסוס ואת הרכב והכה בארם מכה גדולה21 Necnon egressus rex Israel percussit equos et currus et percussit Syriam plaga magna.
22 ויגש הנביא אל מלך ישראל ויאמר לו לך התחזק ודע וראה את אשר תעשה כי לתשובת השנה מלך ארם עלה עליך22 Accedens autem propheta ad regem Israel dixit ei: “ Vade et confortare et scito et vide quid facias; vertente enim anno rex Syriae ascendet contra te ”.
23 ועבדי מלך ארם אמרו אליו אלהי הרים אלהיהם על כן חזקו ממנו ואולם נלחם אתם במישור אם לא נחזק מהם23 Servi vero regis Syriae dixerunt ei: “ Deus montium est Deus eorum, ideo superaverunt nos; sed pugnemus contra eos in campestribus et obtinebimus eos.
24 ואת הדבר הזה עשה הסר המלכים איש ממקמו ושים פחות תחתיהם24 Fac ergo hoc: Amove reges singulos a loco suo et pone principes pro eis;
25 ואתה תמנה לך חיל כחיל הנפל מאותך וסוס כסוס ורכב כרכב ונלחמה אותם במישור אם לא נחזק מהם וישמע לקלם ויעש כן25 et instaura numerum militum, qui ceciderunt de tuis, et equos secundum equos pristinos et currus secundum currus, quos ante habuisti, et pugnabimus contra eos in campestribus: et videbis quod obtinebimus eos ”. Credidit consilio eorum et fecit ita.
26 ויהי לתשובת השנה ויפקד בן הדד את ארם ויעל אפקה למלחמה עם ישראל26 Igitur vertente anno recensuit Benadad Syros et ascendit in Aphec, ut pugnaret contra Israel.
27 ובני ישראל התפקדו וכלכלו וילכו לקראתם ויחנו בני ישראל נגדם כשני חשפי עזים וארם מלאו את הארץ27 Porro filii Israel recensiti sunt et, acceptis cibariis, profecti ex adverso castraque metati sunt contra eos, quasi duo parvi greges caprarum; Syri autem repleverunt terram.
28 ויגש איש האלהים ויאמר אל מלך ישראל ויאמר כה אמר יהוה יען אשר אמרו ארם אלהי הרים יהוה ולא אלהי עמקים הוא ונתתי את כל ההמון הגדול הזה בידך וידעתם כי אני יהוה28 Et accedens vir Dei dixit ad regem Israel: “ Haec dicit Dominus: Quia dixerunt Syri: “Deus montium est Dominus et non est Deus vallium”, dabo omnem multitudinem hanc grandem in manu tua, et scietis quia ego Dominus ”.
29 ויחנו אלה נכח אלה שבעת ימים ויהי ביום השביעי ותקרב המלחמה ויכו בני ישראל את ארם מאה אלף רגלי ביום אחד29 Dirigebant septem diebus ex adverso hi atque illi acies, septima autem die commissum est bellum; percusseruntque filii Israel de Syris centum milia peditum in die una.
30 וינסו הנותרים אפקה אל העיר ותפל החומה על עשרים ושבעה אלף איש הנותרים ובן הדד נס ויבא אל העיר חדר בחדר30 Fugerunt autem, qui remanserant in Aphec, in civitatem, et cecidit murus super viginti septem milia hominum, qui remanserant.
Porro Benadad fugiens ingressus est civitatem in cubiculum, quod erat intra cubiculum.
31 ויאמרו אליו עבדיו הנה נא שמענו כי מלכי בית ישראל כי מלכי חסד הם נשימה נא שקים במתנינו וחבלים בראשנו ונצא אל מלך ישראל אולי יחיה את נפשך31 Dixeruntque ei servi sui: “ Ecce audivimus quod reges domus Israel clementes sint; ponamus itaque saccos in lumbis nostris et funiculos in capitibus nostris et egrediamur ad regem Israel; forsitan salvabit animam tuam ”.
32 ויחגרו שקים במתניהם וחבלים בראשיהם ויבאו אל מלך ישראל ויאמרו עבדך בן הדד אמר תחי נא נפשי ויאמר העודנו חי אחי הוא32 Accinxerunt saccis lumbos suos et posuerunt funes in capitibus suis veneruntque ad regem Israel et dixerunt: “ Servus tuus Benadad dicit: “Vivat, oro te, anima mea” ”. Et ille ait: “ Si adhuc vivit, frater meus est ”.
33 והאנשים ינחשו וימהרו ויחלטו הממנו ויאמרו אחיך בן הדד ויאמר באו קחהו ויצא אליו בן הדד ויעלהו על המרכבה33 Quod acceperunt viri pro omine et festinantes rapuerunt verbum ex ore eius atque dixerunt: “ Frater tuus Benadad ”. Et dixit eis: “ Ite et adducite eum ”. Egressus est ergo ad eum Benadad, et levavit eum in currum suum.
34 ויאמר אליו הערים אשר לקח אבי מאת אביך אשיב וחוצות תשים לך בדמשק כאשר שם אבי בשמרון ואני בברית אשלחך ויכרת לו ברית וישלחהו34 Qui dixit ei: “ Civitates, quas tulit pater meus a patre tuo, reddam; et plateas fac tibi in Damasco, sicut fecit pater meus in Samaria ”. Achab: “ Ego autem, inquit, foederatum te dimittam ”. Et pepigit ei foedus et dimisit eum.
35 ואיש אחד מבני הנביאים אמר אל רעהו בדבר יהוה הכיני נא וימאן האיש להכתו35 Tunc vir quidam de filiis prophetarum dixit ad socium suum in sermone Domini: “ Percute me! ”. At ille noluit percutere.
36 ויאמר לו יען אשר לא שמעת בקול יהוה הנך הולך מאתי והכך האריה וילך מאצלו וימצאהו האריה ויכהו36 Cui ait: “ Quia noluisti audire vocem Domini, ecce recedes a me, et percutiet te leo ”. Cumque paululum recessisset ab eo, invenit eum leo atque percussit.
37 וימצא איש אחר ויאמר הכיני נא ויכהו האיש הכה ופצע37 Sed et alterum inveniens virum dixit ad eum: “ Percute me! ”. Qui percussit eum et vulneravit.
38 וילך הנביא ויעמד למלך על הדרך ויתחפש באפר על עיניו38 Abiit ergo propheta et occurrit regi in via et mutavit aspectum ponens fasciam super oculos suos.
39 ויהי המלך עבר והוא צעק אל המלך ויאמר עבדך יצא בקרב המלחמה והנה איש סר ויבא אלי איש ויאמר שמר את האיש הזה אם הפקד יפקד והיתה נפשך תחת נפשו או ככר כסף תשקול39 Cumque rex transiret, clamavit ad regem et ait: “ Servus tuus egressus est ad proeliandum comminus; cumque fugisset vir unus, adduxit eum quidam ad me et ait: “Custodi virum istum! Qui si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima eius, aut talentum argenti appendes”.
40 ויהי עבדך עשה הנה והנה והוא איננו ויאמר אליו מלך ישראל כן משפטך אתה חרצת40 Dum autem ego turbatus huc illucque me verterem, subito non comparuit ”. Et ait rex Israel ad eum: “ Hoc est iudicium tuum, quod ipse decrevisti ”.
41 וימהר ויסר את האפר מעל עיניו ויכר אתו מלך ישראל כי מהנבאים הוא41 At ille statim abstulit fasciam de oculis suis, et cognovit eum rex Israel quod esset de prophetis.
42 ויאמר אליו כה אמר יהוה יען שלחת את איש חרמי מיד והיתה נפשך תחת נפשו ועמך תחת עמו42 Qui ait ad eum: “ Haec dicit Dominus: Quia dimisisti de manu tua virum, quem morti devoveram, erit anima tua pro anima eius, et populus tuus pro populo eius ”.
43 וילך מלך ישראל על ביתו סר וזעף ויבא שמרונה43 Reversus est igitur rex Israel in domum suam tristis et indignans venitque in Samariam.