Bereshìt (בראשית) - Genesi 49
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
MODERN HEBREW BIBLE | NOVA VULGATA |
---|---|
1 ויקרא יעקב אל בניו ויאמר האספו ואגידה לכם את אשר יקרא אתכם באחרית הימים | 1 Vocavit autem Iacob filios suos et ait eis: “ Congrega mini, ut annuntiem, quae ventura sunt vobis in diebus novissimis. |
2 הקבצו ושמעו בני יעקב ושמעו אל ישראל אביכם | 2 Congregamini et audite, filii Iacob, audite Israel patrem vestrum! |
3 ראובן בכרי אתה כחי וראשית אוני יתר שאת ויתר עז | 3 Ruben primogenitus meus, tu fortitudo mea et principium roboris mei; prior in dignitate, maior in robore! |
4 פחז כמים אל תותר כי עלית משכבי אביך אז חללת יצועי עלה | 4 Ebulliens sicut aqua non excellas, quia ascendisti cubile patris tui et maculasti stratum meum. |
5 שמעון ולוי אחים כלי חמס מכרתיהם | 5 Simeon et Levi fratres, vasa violentiae arma eorum. |
6 בסדם אל תבא נפשי בקהלם אל תחד כבדי כי באפם הרגו איש וברצנם עקרו שור | 6 In consilium eorum ne veniat anima mea, et in coetu illorum non sit gloria mea; quia in furore suo occiderunt virum et in voluntate sua subnervaverunt tauros. |
7 ארור אפם כי עז ועברתם כי קשתה אחלקם ביעקב ואפיצם בישראל | 7 Maledictus furor eorum, quia pertinax, et indignatio eorum, quia dura! Dividam eos in Iacob et dispergam eos in Israel. |
8 יהודה אתה יודוך אחיך ידך בערף איביך ישתחוו לך בני אביך | 8 Iuda, te laudabunt fratres tui; manus tua in cervicibus inimicorum tuorum; adorabunt te filii patris tui. |
9 גור אריה יהודה מטרף בני עלית כרע רבץ כאריה וכלביא מי יקימנו | 9 Catulus leonis Iuda: a praeda, fili mi, ascendisti; requiescens accubuit ut leo et quasi leaena; quis suscitabit eum? |
10 לא יסור שבט מיהודה ומחקק מבין רגליו עד כי יבא שילה ולו יקהת עמים | 10 Non auferetur sceptrum de Iuda et baculus ducis de pedibus eius, donec veniat ille, cuius est, et cui erit oboedientia gentium; |
11 אסרי לגפן עירה ולשרקה בני אתנו כבס ביין לבשו ובדם ענבים סותה | 11 ligans ad vineam pullum suum et ad vitem filium asinae suae, lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvae pallium suum; |
12 חכלילי עינים מיין ולבן שנים מחלב | 12 nigriores sunt oculi eius vino et dentes eius lacte candidiores. |
13 זבולן לחוף ימים ישכן והוא לחוף אניות וירכתו על צידן | 13 Zabulon in litore maris habitabit et in statione navium, pertingens usque ad Sidonem. |
14 יששכר חמר גרם רבץ בין המשפתים | 14 Issachar asinus fortis, accubans inter caulas |
15 וירא מנחה כי טוב ואת הארץ כי נעמה ויט שכמו לסבל ויהי למס עבד | 15 vidit requiem quod esset bona, et terram quod optima; et supposuit umerum suum ad portandum factusque est tributis serviens. |
16 דן ידין עמו כאחד שבטי ישראל | 16 Dan iudicabit populum suum sicut una tribuum Israel. |
17 יהי דן נחש עלי דרך שפיפן עלי ארח הנשך עקבי סוס ויפל רכבו אחור | 17 Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens calcanea equi, ut cadat ascensor eius retro. |
18 לישועתך קויתי יהוה | 18 Salutare tuum exspectabo, Domine! |
19 גד גדוד יגודנו והוא יגד עקב | 19 Gad, latrones aggredientur eum, ipse autem aggredietur calcaneum eorum. |
20 מאשר שמנה לחמו והוא יתן מעדני מלך | 20 Aser, pinguis panis eius, et praebebit delicias regales. |
21 נפתלי אילה שלחה הנתן אמרי שפר | 21 Nephthali cerva emissa, dans cornua pulchra. |
22 בן פרת יוסף בן פרת עלי עין בנות צעדה עלי שור | 22 Arbor fructifera Ioseph, arbor fructifera super fontem: rami transcendunt murum. |
23 וימררהו ורבו וישטמהו בעלי חצים | 23 Sed exasperaverunt eum et iurgati sunt, et adversati sunt illi habentes iacula. |
24 ותשב באיתן קשתו ויפזו זרעי ידיו מידי אביר יעקב משם רעה אבן ישראל | 24 Et confractus est arcus eorum, et dissoluti sunt nervi brachiorum eorum per manus Potentis Iacob, per nomen Pastoris, Lapidis Israel. |
25 מאל אביך ויעזרך ואת שדי ויברכך ברכת שמים מעל ברכת תהום רבצת תחת ברכת שדים ורחם | 25 Deus patris tui erit adiutor tuus, et Omnipotens benedicet tibi benedictionibus caeli desuper, benedictionibus abyssi iacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvae. |
26 ברכת אביך גברו על ברכת הורי עד תאות גבעת עולם תהיין לראש יוסף ולקדקד נזיר אחיו | 26 Benedictiones patris tui confortatae sunt super benedictiones montium aeternorum, desiderium collium antiquorum; fiant in capite Ioseph et in vertice nazaraei inter fratres suos. |
27 בנימין זאב יטרף בבקר יאכל עד ולערב יחלק שלל | 27 Beniamin lupus rapax; mane comedet praedam et vespere dividet spolia ”. |
28 כל אלה שבטי ישראל שנים עשר וזאת אשר דבר להם אביהם ויברך אותם איש אשר כברכתו ברך אתם | 28 Omnes hi in tribubus Israel duodecim. Haec locutus est eis pater suus benedixitque singulis benedictionibus propriis. |
29 ויצו אותם ויאמר אלהם אני נאסף אל עמי קברו אתי אל אבתי אל המערה אשר בשדה עפרון החתי | 29 Et praecepit eis dicens: “ Ego congregor ad populum meum; sepelite me cum patribus meis in spelunca Machpela, quae est in agro Ephron Hetthaei |
30 במערה אשר בשדה המכפלה אשר על פני ממרא בארץ כנען אשר קנה אברהם את השדה מאת עפרן החתי לאחזת קבר | 30 contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hetthaeo in possessionem sepulcri; |
31 שמה קברו את אברהם ואת שרה אשתו שמה קברו את יצחק ואת רבקה אשתו ושמה קברתי את לאה | 31 ibi sepelierunt eum et Saram uxorem eius, ibi sepultus est Isaac cum Rebecca coniuge sua, ibi et Lia condita iacet ”. |
32 מקנה השדה והמערה אשר בו מאת בני חת | 32 Finitisque mandatis, quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum et obiit; appositusque est ad populum suum. |
33 ויכל יעקב לצות את בניו ויאסף רגליו אל המטה ויגוע ויאסף אל עמיו |