1Et dixit David : Putasne est aliquis qui remanserit de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam propter Jonathan ? 2Erat autem de domo Saul servus nomine Siba : quem cum vocasset rex ad se, dixit ei : Tune es Siba ? Et ille respondit : Ego sum servus tuus. 3Et ait rex : Numquid superest aliquis de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam Dei ? Dixitque Siba regi : Superest filius Jonathæ, debilis pedibus. 4Ubi, inquit, est ? Et Siba ad regem : Ecce, ait, in domo est Machir filii Ammiel, in Lodabar. 5Misit ergo rex David, et tulit eum de domo Machir filii Ammiel, de Lodabar. 6Cum autem venisset Miphiboseth filius Jonathæ filii Saul ad David, corruit in faciem suam, et adoravit. Dixitque David : Miphiboseth ? Qui respondit : Adsum servus tuus. 7Et ait ei David : Ne timeas, quia faciens faciam in te misericordiam propter Jonathan patrem tuum, et restituam tibi omnes agros Saul patris tui : et tu comedes panem in mensa mea semper. 8Qui adorans eum, dixit : Quis ego sum servus tuus, quoniam respexisti super canem mortuum similem mei ? 9Vocavit itaque rex Sibam puerum Saul, et dixit ei : Omnia quæcumque fuerunt Saul, et universam domum ejus, dedi filio domini tui. 10Operare igitur ei terram tu, et filii tui, et servi tui, et inferes filio domini tui cibos ut alatur : Miphiboseth autem filius domini tui comedet semper panem super mensam meam. Erant autem Sibæ quindecim filii, et viginti servi. 11Dixitque Siba ad regem : Sicut jussisti, domine mi rex, servo tuo, sic faciet servus tuus : et Miphiboseth comedet super mensam meam, quasi unus de filiis regis. 12Habebat autem Miphiboseth filium parvulum nomine Micha : omnis vero cognatio domus Sibæ serviebat Miphiboseth. 13Porro Miphiboseth habitabat in Jerusalem, quia de mensa regis jugiter vescebatur : et erat claudus utroque pede.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc