1 Filhos de Rubem, primogênito de Israel. Com efeito, era ele o mais velho, mas como tinha manchado o leito de seu pai, seu direito de primogenitura foi dado aos filhos de José, filho de Israel. Mas José não foi inscrito como primogênito nas genealogias. | 1 Filii quoque Ruben primogeniti Israël. (Ipse quippe fuit primogenitus ejus : sed cum violasset thorum patris sui, data sunt primogenita ejus filiis Joseph filii Israël, et non est ille reputatus in primogenitum. |
2 Pois Judá foi poderoso entre seus irmãos e é dele que saiu o príncipe. Mas o direito de primogenitura pertence a José. | 2 Porro Judas, qui erat fortissimus inter fratres suos, de stirpe ejus principes germinati sunt : primogenita autem reputata sunt Joseph.) |
3 Filhos de Rubem, primogênito de Israel: Enoc, Falu, Esron e Carmi. | 3 Filii ergo Ruben primogeniti Israël : Enoch, et Phallu, Esron, et Carmi. |
4 Filhos de Joel: Samia, seu filho, Gog, seu filho, Semei, seu filho; | 4 Filii Joël : Samia filius ejus, Gog filius ejus, Semei filius ejus, |
5 Mica, seu filho, Reia, seu filho, Baal, seu filho, | 5 Micha filius ejus, Reia filius ejus, Baal filius ejus, |
6 Beera, seu filho, que Teglatfalasar, rei da Assíria, levou cativo. Era ele príncipe dos filhos de Rubem. | 6 Beera filius ejus, quem captivum duxit Thelgathphalnasar rex Assyriorum, et fuit princeps in tribu Ruben. |
7 Irmãos de Beera, segundo suas famílias, assim como estão inscritos nas suas genealogias: o primeiro Jeiel, Zacarias, | 7 Fratres autem ejus, et universa cognatio ejus, quando numerabantur per familias suas, habuerunt principes Jehiel, et Zachariam. |
8 Bala, filho de Azaz, filho de Sama, filho de Joel. Bala habitava em Aroer, e ia até Nebo e a Beel-Meon. | 8 Porro Bala filius Azaz filii Samma filii Joël, ipse habitavit in Aroër usque ad Nebo, et Beelmeon. |
9 Ao oriente, ocupava a terra até a entrada do deserto, que vai até o Eufrates, porque seus rebanhos eram numerosos na terra de Galaad. | 9 Contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum eremi, et flumen Euphraten. Multum quippe jumentorum numerum possidebant in terra Galaad. |
10 No tempo de Saul, fizeram guerra contra os agareus que tombaram entre suas mãos. Habitaram suas tendas na costa oriental de Galaad. | 10 In diebus autem Saul præliati sunt contra Agareos, et interfecerunt illos, habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum, in omni plaga quæ respicit ad orientem Galaad.
|
11 Os filhos de Galaad habitavam defronte deles na terra de Basã, até Selca. | 11 Filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque Selcha : |
12 Joel, o primeiro, Safã, o segundo, Janai e Safat em Basã. | 12 Joël in capite, et Saphan secundus : Janai autem et Saphat in Basan. |
13 Seus irmãos, segundo suas casas patriarcais, eram: Miguel, Mosolã, Sebe, Jorai, Jacã, Zie e Heber: sete. | 13 Fratres vero eorum secundum domos cognationum suarum, Michaël, et Mosollam, et Sebe, et Jorai, et Jachan, et Zie, et Heber, septem. |
14 Eles eram filhos de Abiail, filho de Huri, filho de Jara, filho de Galaad, filho de Miguel, filho de Jesesi, filho de Jedo, filho de Bus, | 14 Hi filii Abihail, filii Huri, filii Jara, filii Galaad, filii Michaël, filii Jesesi, filii Jeddo, filii Buz. |
15 Aqui, filho de Abdiel, filho de Guni, era o chefe de sua casa patriarcal. | 15 Fratres quoque, filii Abdiel filii Guni, princeps domus in familiis suis. |
16 Habitavam em Galaad, em Basã e nas suas aldeias, até as extremidades das pastagens de Saron. | 16 Et habitaverunt in Galaad, et in Basan, et in viculis ejus, et in cunctis suburbanis Saron, usque ad terminos. |
17 Todos foram registrados no tempo de Joatã, rei de Judá, e no tempo de Jeroboão, rei de Israel. | 17 Omnes hi numerati sunt in diebus Joathan regis Juda, et in diebus Jeroboam regis Israël. |
18 Os filhos de Rubem, de Gad, e da meia tribo de Manassés, tinham em suas fileiras homens valorosos, que traziam escudo e espada, manejavam o arco e eram muito aguerridos, em número de 44.760 homens aptos para o combate. | 18 Filii Ruben, et Gad, et dimidiæ tribus Manasse, viri bellatores, scuta portantes et gladios, et tendentes arcum, eruditique ad prælia, quadraginta quatuor millia et septingenti sexaginta, procedentes ad pugnam. |
19 Fizeram guerra aos agareus, em Jetur, em Nafis, e em Nodab. | 19 Dimicaverunt contra Agareos : Ituræi vero, et Naphis, et Nodab |
20 Eles venceram, e os agareus com todos os seus aliados lhes foram entregues. Durante o combate, com efeito, eles tinham invocado Deus, que os ouviu, porque eles tinham posto nele sua confiança. | 20 præbuerunt eis auxilium. Traditique sunt in manus eorum Agarei, et universi qui fuerant cum eis, quia Deum invocaverunt cum præliarentur : et exaudivit eos, eo quod credidissent in eum. |
21 Arrebataram seus rebanhos: 50.000 camelos, 250.000 ovelhas, 2.000 jumentos e 100.000 pessoas; | 21 Ceperuntque omnia quæ possederant, camelorum quinquaginta millia, et ovium ducenta quinquaginta millia, et asinos duo millia, et animas hominum centum millia. |
22 muitos caíram mortos, pois essa guerra vinha de Deus. Estabeleceram-se no lugar dos vencidos até o cativeiro. | 22 Vulnerati autem multi corruerunt : fuit enim bellum Domini. Habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem.
|
23 Os filhos da meia tribo de Manassés moravam na terra desde Basã, até o Baal-Hermon, o Sanir e a montanha do Hermon; eram numerosos. | 23 Filii quoque dimidiæ tribus Manasse possederunt terram a finibus Basan usque Baal, Hermon, et Sanir, et montem Hermon : ingens quippe numerus erat. |
24 Eis os chefes de suas famílias patriarcais: Efer, Jesi, Eliel, Ezriel, Jeremias, Odoia e Jediel, homens valentes e poderosos, célebres chefes de suas casas patriarcais. | 24 Et hi fuerunt principes domus cognationis eorum : Epher, et Jesi, et Eliel, et Ezriel, et Jeremia, et Odoia, et Jediel, viri fortissimi et potentes, et nominati duces in familiis suis. |
25 Mas foram infiéis ao Deus de seus pais, e prostituíram-se, adorando os deuses dos povos que Deus tinha destruído diante deles. | 25 Reliquerunt autem Deum patrum suorum, et fornicati sunt post deos populorum terræ, quos abstulit Deus coram eis. |
26 O Deus de Israel suscitou o espírito de Ful, rei da Assíria, e o espírito de Teglatfalasar, rei da Assíria, que levou cativos os filhos de Rubem, os filhos de Gad e a meia tribo de Manassés: ele os deportou para Hala, para Habor, para Ara e para o rio de Gozã, onde permaneceram até o dia de hoje. | 26 Et suscitavit Deus Israël spiritum Phul regis Assyriorum, et spiritum Thelgathphalnasar regis Assur : et transtulit Ruben, et Gad, et dimidiam tribum Manasse, et adduxit eos in Lahela, et in Habor, et Ara, et fluvium Gozan, usque ad diem hanc. |