1 Tu ergo, fili mi, confortare in gratia, quae est in Christo Iesu; | 1 فتقوّ انت يا ابني بالنعمة التي في المسيح يسوع. |
2 et quae audisti a me per multos testes, haec commenda fidelibus hominibus, qui idonei erunt et alios docere.
| 2 وما سمعته مني بشهود كثيرين اودعه اناسا امناء يكونون اكفاء ان يعلّموا آخرين ايضا. |
3 Collabora sicut bonus miles Christi Iesu. | 3 فاشترك انت في احتمال المشقات كجندي صالح ليسوع المسيح. |
4 Nemo militans implicat se saeculi negotiis, ut ei placeat, qui eum elegit; | 4 ليس احد وهو يتجند يرتبك باعمال الحياة لكي يرضي من جنّده. |
5 si autem certat quis agone, non coronatur nisi legitime certaverit. | 5 وايضا ان كان احد يجاهد لا يكلّل ان لم يجاهد قانونيا. |
6 Laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere. | 6 يجب ان الحرّاث الذي يتعب يشترك هو اولا في الاثمار. |
7 Intellege, quae dico; dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum.
| 7 افهم ما اقول. فليعطك الرب فهما في كل شيء. |
8 Memor esto Iesum Christum resuscitatum esse a mortuis, ex semine David, secundum evangelium meum, | 8 اذكر يسوع المسيح المقام من الاموات من نسل داود بحسب انجيلي |
9 in quo laboro usque ad vincula quasi male operans; sed verbum Dei non est alligatum! | 9 الذي فيه احتمل المشقات حتى القيود كمذنب. لكن كلمة الله لا تقيّد. |
10 Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quae est in Christo Iesu cum gloria aeterna. | 10 لاجل ذلك انا اصبر على كل شيء لاجل المختارين لكي يحصلوا هم ايضا على الخلاص الذي في المسيح يسوع مع مجد ابدي. |
11 Fidelis sermo, Nam, si commortui sumus, et convivemus; | 11 صادقة هي الكلمة انه ان كنا قد متنا معه فسنحيا ايضا معه. |
12 si sustinemus, et conregnabimus; si negabimus, et ille negabit nos; | 12 ان كنا نصبر فسنملك ايضا معه. ان كنا ننكره فهو ايضا سينكرنا. |
13 si non credimus, ille fidelis manet, negare enim seipsum non potest.
| 13 ان كنا غير امناء فهو يبقى امينا لن يقدر ان ينكر نفسه |
14 Haec commone testificans coram Deo verbis non contendere: in nihil utile est, nisi ad subversionem audientium. | 14 فكّر بهذه الامور مناشدا قدام الرب ان لا يتماحكوا بالكلام. الامر غير النافع لشيء. لهدم السامعين. |
15 Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis. | 15 اجتهد ان تقيم نفسك للّه مزكّى عاملا لا يخزى مفصّلا كلمة الحق بالاستقامة. |
16 Profana autem inaniloquia devita, magis enim proficient ad impietatem, | 16 واما الاقوال الباطلة الدنسة فاجتنبها لانهم يتقدمون الى اكثر فجور. |
17 et sermo eorum ut cancer serpit; ex quibus est Hymenaeus et Philetus, | 17 وكلمتهم ترعى كآكلة. الذين منهم هيمينايس وفيليتس |
18 qui circa veritatem aberraverunt dicentes resurrectionem iam factam, et subvertunt quorundam fidem. | 18 اللذان زاغا عن الحق قائلين ان القيامة قد صارت فيقلبان ايمان قوم. |
19 Sed firmum fundamentum Dei stat habens signaculum hoc: Cognovit Dominus, qui sunt eius, et: Discedat ab iniquitate omnis, qui nominat nomen Domini. | 19 ولكن اساس الله الراسخ قد ثبت اذ له هذا الختم. يعلم الرب الذين هم له. وليتجنب الاثم كل من يسمّي اسم المسيح. |
20 In magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia, et quaedam quidem in honorem, quaedam autem in ignominiam; | 20 ولكن في بيت كبير ليس آنية من ذهب وفضة فقط بل من خشب وخزف ايضا وتلك للكرامة وهذه للهوان. |
21 si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem, sanctificatum, utile Domino, ad omne opus bonum paratum.
| 21 فان طهّر احد نفسه من هذه يكون اناء للكرامة مقدسا نافعا للسيد مستعدا لكل عمل صالح |
22 Iuvenilia autem desideria fuge, sectare vero iustitiam, fidem, caritatem, pacem cum his, qui invocant Dominum de corde puro. | 22 اما الشهوات الشبابية فاهرب منها واتبع البر والايمان والمحبة والسلام مع الذين يدعون الرب من قلب نقي. |
23 Stultas autem et sine disciplina quaestiones devita, sciens quia generant lites; | 23 والمباحثات الغبية والسخيفة اجتنبها عالما انها تولّد خصومات. |
24 servum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes, aptum ad docendum, patientem, | 24 وعبد الرب لا يجب ان يخاصم بل يكون مترفقا بالجميع صالحا للتعليم صبورا على المشقات |
25 cum mansuetudine corripientem eos, qui resistunt, si quando det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem, | 25 مؤدبا بالوداعة المقاومين عسى ان يعطيهم الله توبة لمعرفة الحق |
26 et resipiscant a Diaboli laqueo, a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem.
| 26 فيستفيقوا من فخ ابليس اذ قد اقتنصهم لارادته |