Vangelo secondo Luca 3
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 Anno autem quinto decimo im perii Tiberii Caesaris, procu rante PontioPilato Iudaeam, tetrarcha autem Galilaeae Herode, Philippo autem fratre eiustetrarcha Ituraeae et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinae tetrarcha, | 1 Anno autem quintodecimo imperii Tiberii Cæsaris, procurante Pontio Pilato Judæam, tetrarcha autem Galilææ Herode, Philippo autem fratre ejus tetrarcha Iturææ, et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinæ tetrarcha, |
2 sub principe sacerdotum Anna et Caipha, factum est verbum Dei super IoannemZachariae filium in deserto. | 2 sub principibus sacerdotum Anna et Caipha : factum est verbum Domini super Joannem, Zachariæ filium, in deserto. |
3 Et venit in omnem regionem circa Iordanempraedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum, | 3 Et venit in omnem regionem Jordanis, prædicans baptismum pœnitentiæ in remissionem peccatorum, |
4 sicut scriptumest in libro sermonum Isaiae prophetae: “ Vox clamantis in deserto: “Parate viam Domini, rectas facite semitas eius. | 4 sicut scriptum est in libro sermonum Isaiæ prophetæ : Vox clamantis in deserto : Parate viam Domini ; rectas facite semitas ejus : |
5 Omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur; et erunt prava in directa, et aspera in vias planas: | 5 omnis vallis implebitur, et omnis mons, et collis humiliabitur : et erunt prava in directa, et aspera in vias planas : |
6 et videbit omnis caro salutare Dei” ”. | 6 et videbit omnis caro salutare Dei. |
7 Dicebat ergo ad turbas, quae exibant, ut baptizarentur ab ipso: “ Geniminaviperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira? | 7 Dicebat ergo ad turbas quæ exibant ut baptizarentur ab ipso : Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira ? |
8 Facite ergo fructusdignos paenitentiae et ne coeperitis dicere in vobis ipsis: “Patrem habemusAbraham”; dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis suscitareAbrahae filios. | 8 Facite ergo fructus dignos pœnitentiæ, et ne cœperitis dicere : Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ. |
9 Iam enim et securis ad radicem arborum posita est; omnis ergoarbor non faciens fructum bonum exciditur et in ignem mittitur ”. | 9 Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor non faciens fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. |
10 Et interrogabant eum turbae dicentes: “ Quid ergo faciemus? ”. | 10 Et interrogabant eum turbæ, dicentes : Quid ergo faciemus ? |
11 Respondens autem dicebat illis: “ Qui habet duas tunicas, det non habenti; et,qui habet escas, similiter faciat ”. | 11 Respondens autem dicebat illis : Qui habet duas tunicas, det non habenti : et qui habet escas, similiter faciat. |
12 Venerunt autem et publicani, utbaptizarentur, et dixerunt ad illum: “ Magister, quid faciemus? ”. | 12 Venerunt autem et publicani ut baptizarentur, et dixerunt ad illum : Magister, quid faciemus ? |
13 Atille dixit ad eos: “ Nihil amplius quam constitutum est vobis, faciatis ”. | 13 At ille dixit ad eos : Nihil amplius, quam quod constitutum est vobis, faciatis. |
14 Interrogabant autem eum et milites dicentes: “ Quid faciemus et nos? ”.Et ait illis: “ Neminem concutiatis neque calumniam faciatis et contentiestote stipendiis vestris ”. | 14 Interrogabant autem eum et milites, dicentes : Quid faciemus et nos ? Et ait illis : Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis : et contenti estote stipendiis vestris. |
15 Existimante autem populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Ioanne,ne forte ipse esset Christus, | 15 Existimante autem populo, et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Joanne, ne forte ipse esset Christus, |
16 respondit Ioannes dicens omnibus: “ Egoquidem aqua baptizo vos. Venit autem fortior me, cuius non sum dignus solverecorrigiam calceamentorum eius: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni; | 16 respondit Joannes, dicens omnibus : Ego quidem aqua baptizo vos : veniet autem fortior me, cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum ejus : ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni : |
17 cuius ventilabrum in manu eius ad purgandam aream suam et ad congregandumtriticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inexstinguibili ”. | 17 cujus ventilabrum in manu ejus, et purgabit aream suam, et congregabit triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inextinguibili. |
18 Multa quidem et alia exhortans evangelizabat populum. | 18 Multa quidem et alia exhortans evangelizabat populo. |
19 Herodes autemtetrarcha, cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui et de omnibusmalis, quae fecit Herodes, | 19 Herodes autem tetrarcha cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui, et de omnibus malis quæ fecit Herodes, |
20 adiecit et hoc supra omnia et inclusit Ioannem incarcere. | 20 adjecit et hoc super omnia, et inclusit Joannem in carcere. |
21 Factum est autem, cum baptizaretur omnis populus, et Iesu baptizato etorante, apertum est caelum, | 21 Factum est autem cum baptizaretur omnis populus, et Jesu baptizato, et orante, apertum est cælum : |
22 et descendit Spiritus Sanctus corporali speciesicut columba super ipsum; et vox de caelo facta est: “ Tu es Filius meusdilectus; in te complacui mihi ”. | 22 et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum : et vox de cælo facta est : Tu es filius meus dilectus, in te complacui mihi. |
23 Et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filiusIoseph, qui fuit Heli, | 23 Et ipse Jesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filius Joseph, qui fuit Heli, qui fuit Mathat, |
24 qui fuit Matthat, qui fuit Levi, qui fuit Melchi, quifuit Iannae, qui fuit Ioseph, | 24 qui fuit Levi, qui fuit Melchi, qui fuit Janne, qui fuit Joseph, |
25 qui fuit Matthathiae, qui fuit Amos, qui fuitNahum, qui fuit Esli, qui fuit Naggae, | 25 qui fuit Mathathiæ, qui fuit Amos, qui fuit Nahum, qui fuit Hesli, qui fuit Nagge, |
26 qui fuit Maath, qui fuit Matthathiae,qui fuit Semei, qui fuit Iosech, qui fuit Ioda, | 26 qui fuit Mahath, qui fuit Mathathiæ, qui fuit Semei, qui fuit Joseph, qui fuit Juda, |
27 qui fuit Ioanna, qui fuitResa, qui fuit Zorobabel, qui fuit Salathiel, qui fuit Neri, | 27 qui fuit Joanna, qui fuit Resa, qui fuit Zorobabel, qui fuit Salathiel, qui fuit Neri, |
28 qui fuit Melchi,qui fuit Addi, qui fuit Cosam, qui fuit Elmadam, qui fuit Her, | 28 qui fuit Melchi, qui fuit Addi, qui fuit Cosan, qui fuit Elmadan, qui fuit Her, |
29 qui fuit Iesu,qui fuit Eliezer, qui fuit Iorim, qui fuit Matthat, qui fuit Levi, | 29 qui fuit Jesu, qui fuit Eliezer, qui fuit Jorim, qui fuit Mathat, qui fuit Levi, |
30 qui fuitSimeon, qui fuit Iudae, qui fuit Ioseph, qui fuit Iona, qui fuit Eliachim, | 30 qui fuit Simeon, qui fuit Juda, qui fuit Joseph, qui fuit Jona, qui fuit Eliakim, |
31 qui fuit Melea, qui fuit Menna, qui fuit Matthatha, qui fuit Nathan, qui fuitDavid, | 31 qui fuit Melea, qui fuit Menna, qui fuit Mathatha, qui fuit Natham, qui fuit David, |
32 qui fuit Iesse, qui fuit Obed, qui fuit Booz, qui fuit Salmon, quifuit Naasson, | 32 qui fuit Jesse, qui fuit Obed, qui fuit Booz, qui fuit Salmon, qui fuit Naasson, |
33 qui fuit Aminadab, qui fuit Admin, qui fuit Arni, qui fuitEsrom, qui fuit Phares, qui fuit Iudae, | 33 qui fuit Aminadab, qui fuit Aram, qui fuit Esron, qui fuit Phares, qui fuit Judæ, |
34 qui fuit Iacob, qui fuit Isaac, quifuit Abrahae, qui fuit Thare, qui fuit Nachor, | 34 qui fuit Jacob, qui fuit Isaac, qui fuit Abrahæ, qui fuit Thare, qui fuit Nachor, |
35 qui fuit Seruch, qui fuitRagau, qui fuit Phaleg, qui fuit Heber, qui fuit Sala, | 35 qui fuit Sarug, qui fuit Ragau, qui fuit Phaleg, qui fuit Heber, qui fuit Sale, |
36 qui fuit Cainan, quifuit Arphaxad, qui fuit Sem, qui fuit Noe, qui fuit Lamech, | 36 qui fuit Cainan, qui fuit Arphaxad, qui fuit Sem, qui fuit Noë, qui fuit Lamech, |
37 qui fuitMathusala, qui fuit Henoch, qui fuit Iared, qui fuit Malaleel, qui fuit Cainan, | 37 qui fuit Methusale, qui fuit Henoch, qui fuit Jared, qui fuit Malaleel, qui fuit Cainan, |
38 qui fuit Enos, qui fuit Seth, qui fuit Adam, qui fuit Dei. | 38 qui fuit Henos, qui fuit Seth, qui fuit Adam, qui fuit Dei. |