Vangelo secondo Luca 3
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | MODERN HEBREW BIBLE |
---|---|
1 Anno autem quinto decimo im perii Tiberii Caesaris, procu rante PontioPilato Iudaeam, tetrarcha autem Galilaeae Herode, Philippo autem fratre eiustetrarcha Ituraeae et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinae tetrarcha, | 1 בשנת חמש עשרה למלכות הקיסר טיבריוס בהיות פונטיוס פילטוס הגמון ביהודה והורדוס שר רבע על הגליל ואחיו פילפוס שר רבע על מדינות יטור וטרכונה ולוסניס שר רבע על אבילין |
2 sub principe sacerdotum Anna et Caipha, factum est verbum Dei super IoannemZachariae filium in deserto. | 2 בימי הכהנים הגדולים חנן וקיפא היה דבר אלהים אל יוחנן בן זכריה במדבר |
3 Et venit in omnem regionem circa Iordanempraedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum, | 3 ויבא אל כל ככר הירדן ויקרא טבילת התשובה לסליחת החטאים |
4 sicut scriptumest in libro sermonum Isaiae prophetae: “ Vox clamantis in deserto: “Parate viam Domini, rectas facite semitas eius. | 4 ככתוב בספר דברי ישעיהו הנביא קול קורא במדבר פנו דרך יהוה ישרו מסלותיו |
5 Omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur; et erunt prava in directa, et aspera in vias planas: | 5 כל גיא ינשא וכל הר וגבעה ישפלו והיה העקב למישור והרכסים לבקעה |
6 et videbit omnis caro salutare Dei” ”. | 6 וראו כל בשר את ישועת אלהים |
7 Dicebat ergo ad turbas, quae exibant, ut baptizarentur ab ipso: “ Geniminaviperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira? | 7 ויאמר אל המון העם היצאים להטבל על ידו אתם ילדי הצפעונים מי הורה אתכם להמלט מפני הקצף הבא |
8 Facite ergo fructusdignos paenitentiae et ne coeperitis dicere in vobis ipsis: “Patrem habemusAbraham”; dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis suscitareAbrahae filios. | 8 לכן עשו פרי הראוי לתשובה ואל תדמו בנפשכם לאמר אברהם הוא אבינו כי אני אמר לכם כי מן האבנים האלה יכל האלהים להקים בנים לאברהם |
9 Iam enim et securis ad radicem arborum posita est; omnis ergoarbor non faciens fructum bonum exciditur et in ignem mittitur ”. | 9 וכבר הושם הגרזן על שרש העצים והנה כל עץ אשר איננו עשה פרי טוב יגדע והשלך באש |
10 Et interrogabant eum turbae dicentes: “ Quid ergo faciemus? ”. | 10 וישאלהו המון העם לאמר מה אפוא נעשה |
11 Respondens autem dicebat illis: “ Qui habet duas tunicas, det non habenti; et,qui habet escas, similiter faciat ”. | 11 ויען ויאמר אליהם מי אשר לו כתנות שתים הוא יחלק לאשר אין לו ומי אשר לו מזון ככה יעשה גם הוא |
12 Venerunt autem et publicani, utbaptizarentur, et dixerunt ad illum: “ Magister, quid faciemus? ”. | 12 ויבאו גם מוכסים להטבל ויאמרו אליו רבי מה נעשה |
13 Atille dixit ad eos: “ Nihil amplius quam constitutum est vobis, faciatis ”. | 13 ויאמר אליהם אל תגבו יותר מחקכם |
14 Interrogabant autem eum et milites dicentes: “ Quid faciemus et nos? ”.Et ait illis: “ Neminem concutiatis neque calumniam faciatis et contentiestote stipendiis vestris ”. | 14 וישאלהו גם אנשי הצבא לאמר ואנחנו מה נעשה ויאמר אליהם איש אל תזעזעו ואל תלשינו איש ויהי די לכם בשכרכם |
15 Existimante autem populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Ioanne,ne forte ipse esset Christus, | 15 ויהי כאשר חכה העם וכלם חשבים בלבם לאמר אולי יוחנן הוא המשיח |
16 respondit Ioannes dicens omnibus: “ Egoquidem aqua baptizo vos. Venit autem fortior me, cuius non sum dignus solverecorrigiam calceamentorum eius: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni; | 16 ויען יוחנן ויאמר לכלם הן אני טובל אתכם במים אבל בוא יבוא החזק ממני אשר אינני כדי להתיר את שרוך נעליו הוא יטבל אתכם ברוח הקדש ובאש |
17 cuius ventilabrum in manu eius ad purgandam aream suam et ad congregandumtriticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inexstinguibili ”. | 17 אשר המזרה בידו להבר את גרנו ויאסף את דגנו אל אוצרו ואת המץ ישרפנו באש אשר לא תכבה |
18 Multa quidem et alia exhortans evangelizabat populum. | 18 וכן עוד דברים אחרים הרבה בשר וגם הזהיר את העם |
19 Herodes autemtetrarcha, cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui et de omnibusmalis, quae fecit Herodes, | 19 והורדוס שר רבע המדינה אשר הוכח על ידו על אדות הורודיה אשת אחיו פילפוס ועל אדות כל הרע אשר עשה הורדוס |
20 adiecit et hoc supra omnia et inclusit Ioannem incarcere. | 20 הוסיף על כל אלה גם את זאת ויסגר את יוחנן במשמר |
21 Factum est autem, cum baptizaretur omnis populus, et Iesu baptizato etorante, apertum est caelum, | 21 ויהי בהטבל כל העם וגם ישוע נטבל ומתפלל ויפתחו השמים |
22 et descendit Spiritus Sanctus corporali speciesicut columba super ipsum; et vox de caelo facta est: “ Tu es Filius meusdilectus; in te complacui mihi ”. | 22 וירד עליו רוח הקדש בדמות גוף כיונה ויהי קול מן השמים ויאמר אתה בני ידידי בך רצתה נפשי |
23 Et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filiusIoseph, qui fuit Heli, | 23 והוא ישוע בהחלו היה כבן שלשים שנה ויחשבהו לבן יוסף בן עלי |
24 qui fuit Matthat, qui fuit Levi, qui fuit Melchi, quifuit Iannae, qui fuit Ioseph, | 24 בן מתת בן לוי בן מלכי בן יני בן יוסף |
25 qui fuit Matthathiae, qui fuit Amos, qui fuitNahum, qui fuit Esli, qui fuit Naggae, | 25 בן מתתיה בן אמוץ בן נחום בן חסלי בן נגי |
26 qui fuit Maath, qui fuit Matthathiae,qui fuit Semei, qui fuit Iosech, qui fuit Ioda, | 26 בן מחת בן מתתיה בן שמעי בן יוסף בן יודה |
27 qui fuit Ioanna, qui fuitResa, qui fuit Zorobabel, qui fuit Salathiel, qui fuit Neri, | 27 בן יוחנן בן רישא בן זרבלל בן שאלתיאל בן גרי |
28 qui fuit Melchi,qui fuit Addi, qui fuit Cosam, qui fuit Elmadam, qui fuit Her, | 28 בן מלכי בן אדי בן קוסם בן אלמדם בן ער |
29 qui fuit Iesu,qui fuit Eliezer, qui fuit Iorim, qui fuit Matthat, qui fuit Levi, | 29 בן יוסי בן אליעזר בן יורים בן מתת בן לוי |
30 qui fuitSimeon, qui fuit Iudae, qui fuit Ioseph, qui fuit Iona, qui fuit Eliachim, | 30 בן שמעון בן יהודה בן יוסף בן יונם בן אליקים |
31 qui fuit Melea, qui fuit Menna, qui fuit Matthatha, qui fuit Nathan, qui fuitDavid, | 31 בן מליא בן מינא בן מתתה בן נתן בן דוד |
32 qui fuit Iesse, qui fuit Obed, qui fuit Booz, qui fuit Salmon, quifuit Naasson, | 32 בן ישי בן עובד בן בעז בן שלמון בן נחשון |
33 qui fuit Aminadab, qui fuit Admin, qui fuit Arni, qui fuitEsrom, qui fuit Phares, qui fuit Iudae, | 33 בן עמינדב בן ארם בן חצרון בן פרץ בן יהודה |
34 qui fuit Iacob, qui fuit Isaac, quifuit Abrahae, qui fuit Thare, qui fuit Nachor, | 34 בן יעקב בן יצחק בן אברהם בן תרח בן נחור |
35 qui fuit Seruch, qui fuitRagau, qui fuit Phaleg, qui fuit Heber, qui fuit Sala, | 35 בן שרוג בן רעו בן פלג בן עבר בן שלח |
36 qui fuit Cainan, quifuit Arphaxad, qui fuit Sem, qui fuit Noe, qui fuit Lamech, | 36 בן קינן בן ארפכשד בן שם בן נח בן למך |
37 qui fuitMathusala, qui fuit Henoch, qui fuit Iared, qui fuit Malaleel, qui fuit Cainan, | 37 בן מתושלח בן חנוך בן ירד בן מהללאל בן קינן |
38 qui fuit Enos, qui fuit Seth, qui fuit Adam, qui fuit Dei. | 38 בן אנוש בן שת בן אדם בן אלהים |