Sapienza 3
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | NOVA VULGATA |
---|---|
1 Iustorum autem animae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis. | 1 Iustorum autem animae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis. |
2 Visi sunt oculis insipientium mori, et aestimata est afflictio exitus illorum, | 2 Visi sunt oculis insipientium mori, et aestimata est afflictio exitus illorum, |
3 et, quod a nobis est iter, exterminium; illi autem sunt in pace. | 3 et, quod a nobis est iter, exterminium; illi autem sunt in pace. |
4 Etenim, si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est; | 4 Etenim, si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est; |
5 et in paucis correpti, in multis bene disponentur, quoniam Deus tentavit eos et invenit illos dignos se. | 5 et in paucis correpti, in multis bene disponentur, quoniam Deus tentavit eos et invenit illos dignos se. |
6 Tamquam aurum in fornace probavit illos et quasi holocausti hostiam accepit illos, | 6 Tamquam aurum in fornace probavit illos et quasi holocausti hostiam accepit illos, |
7 et in tempore visitationis illorum fulgebunt et tamquam scintillae in arundineto discurrent; | 7 et in tempore visitationis illorum fulgebunt et tamquam scintillae in arundineto discurrent; |
8 iudicabunt nationes et dominabuntur populis, et regnabit Dominus illorum in perpetuum. | 8 iudicabunt nationes et dominabuntur populis, et regnabit Dominus illorum in perpetuum. |
9 Qui confidunt in illo, intellegent veritatem, et fideles in dilectione acquiescent illi, quoniam gratia et misericordia est sanctis eius, et visitatio electis eius. | 9 Qui confidunt in illo, intellegent veritatem, et fideles in dilectione acquiescent illi, quoniam gratia et misericordia est sanctis eius, et visitatio electis eius. |
10 Impii autem, secundum quae cogitaverunt, correptionem habebunt; qui neglexerunt iustum et a Domino recesserunt. | 10 Impii autem, secundum quae cogitaverunt, correptionem habebunt; qui neglexerunt iustum et a Domino recesserunt. |
11 Sapientiam enim et disciplinam qui despicit, infelix est, et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum. | 11 Sapientiam enim et disciplinam qui despicit, infelix est, et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum. |
12 Mulieres eorum insensatae sunt, et nequissimi filii eorum, maledicta generatio eorum. | 12 Mulieres eorum insensatae sunt, et nequissimi filii eorum, maledicta generatio eorum. |
13 Quoniam felix est sterilis et incoinquinata, quae nescivit torum in delicto; habebit fructum in respectione animarum. | 13 Quoniam felix est sterilis et incoinquinata, quae nescivit torum in delicto; habebit fructum in respectione animarum. |
14 Et spado, qui non operatus est per manus suas iniquitatem nec cogitavit adversus Dominum nequissima, dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Domini acceptissima. | 14 Et spado, qui non operatus est per manus suas iniquitatem nec cogitavit adversus Dominum nequissima, dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Domini acceptissima. |
15 Bonorum enim laborum gloriosus est fructus; et, quae non concidat, radix sapientiae. | 15 Bonorum enim laborum gloriosus est fructus; et, quae non concidat, radix sapientiae. |
16 Filii autem adulterorum in inconsummatione erunt, et ab iniquo toro semen exterminabitur. | 16 Filii autem adulterorum in inconsummatione erunt, et ab iniquo toro semen exterminabitur. |
17 Et, si quidem longae vitae erunt, in nihilum computabuntur, et sine honore erit in novissimo senectus illorum; | 17 Et, si quidem longae vitae erunt, in nihilum computabuntur, et sine honore erit in novissimo senectus illorum; |
18 et, si celerius defuncti fuerint, non habebunt spem nec in die agnitionis allocutionem: | 18 et, si celerius defuncti fuerint, non habebunt spem nec in die agnitionis allocutionem: |
19 generationis enim iniquae dirae sunt consummationes. | 19 generationis enim iniquae dirae sunt consummationes. |