Proverbi 22
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | SMITH VAN DYKE |
---|---|
1 Melius est nomen bonum quam divitiae multae, super argentum et aurum gratia bona. | 1 الصيت افضل من الغنى العظيم والنعمة الصالحة افضل من الفضة والذهب. |
2 Dives et pauper obviaverunt sibi: utriusque operator est Dominus. | 2 الغني والفقير يتلاقيان. صانعهما كليهما الرب. |
3 Callidus vidit malum et abscondit se; simplices pertransierunt et afflicti sunt damno. | 3 الذكي يبصر الشر فيتوارى والحمقى يعبرون فيعاقبون. |
4 Praemium modestiae timor Domini, divitiae et gloria et vita. | 4 ثواب التواضع ومخافة الرب هو غنى وكرامة وحياة. |
5 Spinae et laquei in via perversi, custos autem animae suae longe recedit ab eis. | 5 شوك وفخوخ في طريق الملتوي. من يحفظ نفسه يبتعد عنها. |
6 Institue adulescentem iuxta viam suam; etiam cum senuerit, non recedet ab ea. | 6 ربّ الولد في طريقه فمتى شاخ ايضا لا يحيد عنه. |
7 Dives pauperibus imperat; et, qui accipit mutuum, servus est fenerantis. | 7 الغني يتسلط على الفقير والمقترض عبد للمقرض. |
8 Qui seminat iniquitatem, metet mala et virga irae suae consummabitur. | 8 الزارع اثما يحصد بليّة وعصا سخطه تفنى. |
9 Qui bono oculo est, benedicetur, de panibus enim suis dedit pauperi. | 9 الصالح العين هو يبارك لانه يعطي من خبزه للفقير |
10 Eice derisorem, et exibit cum eo iurgium; cessabuntque causae et contumeliae. | 10 اطرد المستهزئ فيخرج الخصام ويبطل النزاع والخزي. |
11 Qui diligit cordis munditiam, propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem. | 11 من احب طهارة القلب فلنعمة شفتيه يكون الملك صديقه. |
12 Oculi Domini custodiunt scientiam, et supplantantur verba iniqui. | 12 عينا الرب تحفظان المعرفة وهو يقلب كلام الغادرين. |
13 Dicit piger: “ Leo est foris, in medio platearum occidendus sum ”. | 13 قال الكسلان الاسد في الخارج فأقتل في الشواع. |
14 Fovea profunda os alienae; cui iratus est Dominus, incidet in eam. | 14 فم الاجنبيات هوّة عميقة. ممقوت الرب يسقط فيها. |
15 Stultitia colligata est in corde pueri, et virga disciplinae fugabit eam. | 15 الجهالة مرتبطة بقلب الولد. عصا التأديب تبعدها عنه. |
16 Opprimis pauperem? Ipse augebit divitias suas. Donas ditiori? Ipse egebis. | 16 ظالم الفقير تكثيرا لما له ومعطي الغني انما هما للعوز. |
17 Inclina aurem tuam et audi verba sapientium, appone autem cor ad doctrinam meam, | 17 امل اذنك واسمع كلام الحكماء ووجّه قلبك الى معرفتي. |
18 quia pulchra erunt, cum servaveris ea in ventre tuo, et redundabunt in labiis tuis. | 18 لانه حسن ان حفظتها في جوفك. ان تتثبت جميعا على شفتيك. |
19 Ut sit in Domino fiducia tua, ostendi ea tibi hodie. | 19 ليكون اتكالك على الرب عرّفتك انت اليوم. |
20 Nonne descripsi ea tibi nudiustertius in cogitationibus et scientia, | 20 ألم اكتب لك أمورا شريفة من جهة مؤامرة ومعرفة. |
21 ut ostenderem tibi firmitatem verborum veritatis, ut respondeas illi, qui misit te? | 21 لاعلمك قسط كلام الحق لترد جواب الحق للذين ارسلوك |
22 Non facias violentiam pauperi, quia pauper est, neque conteras egenum in porta, | 22 لا تسلب الفقير لكونه فقيرا ولا تسحق المسكين في الباب. |
23 quia iudicabit Dominus causam eorum, et anima spoliabit spoliatores. | 23 لان الرب يقيم دعواهم ويسلب سالبي انفسهم. |
24 Noli esse amicus homini iracundo neque ambules cum viro furioso, | 24 لا تستصحب غضوبا ومع رجل ساخط لا تجئ |
25 ne forte discas semitas eius et sumas scandalum animae tuae. | 25 لئلا تألف طرقه وتاخذ شركا الى نفسك. |
26 Noli esse cum his, qui iungunt manus suas et qui vades se offerunt pro debitis: | 26 لا تكن من صافقي الكف ولا من ضامني الديون. |
27 si enim non habes unde restituas, quid causae est ut tollat lectum tuum subter te? | 27 ان لم يكن لك ما تفي فلماذا يأخذ فراشك من تحتك. |
28 Ne transferas terminos antiquos, quos posuerunt patres tui. | 28 لا تنقل التخم القديم الذي وضعه آباؤك. |
29 Vidisti virum velocem in opere suo: coram regibus stabit nec erit ante ignobiles. | 29 أرأيت رجلا مجتهدا في عمله. امام الملوك يقف لا يقف امام الرعاع |