Salmi 107
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 ALLELUIA. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius. | 1 Canticum Psalmi, ipsi David. |
2 Dicant, qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu adversarii | 2 Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum ; cantabo, et psallam in gloria mea. |
3 et de regionibus congregavit eos, a solis ortu et occasu, ab aquilone et mari. | 3 Exsurge, gloria mea ; exsurge, psalterium et cithara ; exsurgam diluculo. |
4 Erraverunt in solitudine, in inaquoso, viam civitatis habitationis non invenerunt. | 4 Confitebor tibi in populis, Domine, et psallam tibi in nationibus : |
5 Esurientes et sitientes, anima eorum in ipsis defecit. | 5 quia magna est super cælos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua. |
6 Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eripuit eos. | 6 Exaltare super cælos, Deus, et super omnem terram gloria tua : |
7 Et deduxit eos in viam rectam, ut irent in civitatem habitationis. | 7 ut liberentur dilecti tui. Salvum fac dextera tua, et exaudi me. |
8 Confiteantur Domino propter misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum, | 8 Deus locutus est in sancto suo : Exsultabo, et dividam Sichimam ; et convallem tabernaculorum dimetiar. |
9 quia satiavit animam sitientem et animam esurientem replevit bonis. | 9 Meus est Galaad, et meus est Manasses, et Ephraim susceptio capitis mei. Juda rex meus ; |
10 Sedentes in tenebris et umbra mortis, vincti in mendicitate et ferro, | 10 Moab lebes spei meæ : in Idumæam extendam calceamentum meum ; mihi alienigenæ amici facti sunt. |
11 quia exacerbaverunt eloquia Dei et consilium Altissimi spreverunt. | 11 Quis deducet me in civitatem munitam ? quis deducet me usque in Idumæam ? |
12 Et humiliavit in laboribus cor eorum, infirmati sunt, nec fuit qui adiuvaret. | 12 nonne tu, Deus, qui repulisti nos ? et non exibis, Deus, in virtutibus nostris ? |
13 Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos. | 13 Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis. |
14 Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum dirupit. | 14 In Deo faciemus virtutem ; et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros. |
15 Confiteantur Domino propter misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum, | |
16 quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit. | |
17 Stulti facti sunt in via iniquitatis suae et propter iniustitias suas afflicti sunt; | |
18 omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis. | |
19 Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos. | |
20 Misit verbum suum et sanavit eos et eripuit eos de interitionibus eorum. | |
21 Confiteantur Domino propter misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum; | |
22 et sacrificent sacrificium laudis et annuntient opera eius in exsultatione. | |
23 Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis, | |
24 ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo. | |
25 Dixit et excitavit spiritum procellae, et exaltati sunt fluctus eius. | |
26 Ascendunt usque ad caelos et descendunt usque ad abyssos; anima eorum in malis tabescebat. | |
27 Turbati sunt et moti sunt sicut ebrius, et omnis sapientia eorum devorata est. | |
28 Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eduxit eos. | |
29 Et statuit procellam eius in auram, et tacuerunt fluctus eius. | |
30 Et laetati sunt, quia siluerunt, et deduxit eos in portum voluntatis eorum. | |
31 Confiteantur Domino propter misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum; | |
32 et exaltent eum in ecclesia plebis et in conventu seniorum laudent eum. | |
33 Posuit flumina in desertum et exitus aquarum in sitim, | |
34 terram fructiferam in salsuginem a malitia inhabitantium in ea. | |
35 Posuit desertum in stagna aquarum et terram sine aqua in exitus aquarum. | |
36 Et collocavit illic esurientes, et constituerunt civitatem habitationis. | |
37 Et seminaverunt agros et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum in proventum suum. | |
38 Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis, et iumenta eorum non minoravit. | |
39 Et pauci facti sunt et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore. | |
40 Effudit contemptionem super principes et errare fecit eos in deserto invio. | |
41 Et suscepit pauperem de inopia et posuit sicut oves familias. | |
42 Videbunt recti et laetabuntur, et omnis iniquitas oppilabit os suum. | |
43 Quis sapiens, et custodiet haec et intelleget misericordias Domini?. |