Exodus 15
12345678910111213141516171819202122232425262728293031323334353637383940
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
| NOVA VULGATA | Peshitta |
|---|---|
| 1 Tunc cecinit Moyses et filii Israel carmen hoc Domino, et dixerunt: “ Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est: equum et ascensorem eius deiecit in mare! | 1 ܗܝܕܝܢ ܫܒܚܘ ܡܘܫܐ ܘܒܢ̈ܝ ܐܝܣܪܝܠ. ܬܫܒܘܚܬܐ ܗܕܐ ܠܡܪܝܐ ܘܐܡܪܘ. ܢܫ̇ܒܚ ܠܡܪܝܐ ܓܐܝܐ̇. ܕܐܬܓܐܝ ܥܠ ܪ̈ܟܫܐ. ܘܪ̈ܟܒܝ̣ܗܘܢ ܐܪܡܝ ܒܝܡܐ. |
| 2 Fortitudo mea et robur meum Dominus, et factus est mihi in salutem. Iste Deus meus, et glorificabo eum; Deus patris mei, et exaltabo eum! | 2 ܬܩܝܦܐ ܘܡܫܒܚܐ. ܝܗ ܡܪܝܐ ܘܗܘ̣ܐ ܠܢ ܦܪܘܩܐ. ܗܢܘ ܐܠܗ̣ܝ ܐ̇ܫܒܚܝܘܗܝ ܐܠܗܗ ܕܐܒܝ̣ ܐܪܡܪܡܝܘܗܝ. |
| 3 Dominus quasi vir pugnator; Dominus nomen eius! | 3 ܡܪܝܐ ܓܢܒܪܐ̇ ܘܩܪܒܬܢܐ ܡܪܝܐ ܫܡܗ. |
| 4 Currus pharaonis et exercitum eius proiecit in mare; electi bellatores eius submersi sunt in mari Rubro. | 4 ܡܪ̈ܟܒܬܗ ܕܦܪܥܘܢ ܘܚܝܠܗ ܫ̣ܕܐ ܒܝܡܐ. ܘܓܒ̈ܝܐ ܕܓܢܒܪ̈ܘܗܝ ܛܒ̇ܥ ܒܝܡܐ ܕܣܘܦ. |
| 5 Abyssi operuerunt eos, descenderunt in profundum quasi lapis. | 5 ܬܗ̈ܘܡܐ ܟܣ̇ܝܘ ܐܢܘܢ. ܢܚܬܘ ܠܥܘܡܩܐ̇ ܘܛܒ̣ܥܘ ܐܝܟ ܟܐ̈ܦܐ. |
| 6 Dextera tua, Domine, magnifice in fortitudine, dextera tua, Domine, percussit inimicum. | 6 ܝܡܝܢܟ ܡܪܝܐ ܗܕܝܪܐ ܒܚܝܠܐ. ܝܡܝܢܟ ܡܪܝܐ ܬܒ̣ܪܬ ܠܒ̈ܥܠܕܒܒܝܟ . |
| 7 Et in multitudine gloriae tuae deposuisti adversarios tuos; misisti iram tuam, quae devoravit eos sicut stipulam. | 7 ܘܒܣܘܓܐܐ ܕܬܘܩܦܟ̣ ܣܚ̇ܦܬ ܠܣ̈ܢܐܝܟ . ܫܕ̣ܪܬ ܪܘܓܙܟ̇ ܘܐ̣ܟܠ ܐܢܘܢ ܐܝܟ ܕܠܚܒܬܐ. |
| 8 Et in spiritu furoris tui congregatae sunt aquae; stetit ut agger unda fluens, coagulatae sunt abyssi in medio mari. | 8 ܒܪܘܚܐ ܕܐ̈ܦܝܟ̣ ܐܬ̇ܥܪܡܘ ܡ̈ܝܐ. ܩܡܘ ܐܝܟ ܕܒܙܩ̈ܐ ܪ̈ܕܝܐ. ܩܦܘ ܬܗ̈ܘܡܐ ܒܠܒܗ ܕܝܡܐ. |
| 9 Dixit inimicus: "Persequar, comprehendam, dividam spolia, implebitur anima mea; evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea!". | 9 ܐܡ̣ܪ ܒܥܠܕܒܒܐ̇ ܐ̇ܪܕܘܦ ܘܐ̇ܕܪܟ̣ ܘܐ̇ܦܠܓ ܒܙܬܐ. ܬܒܠܥ̣ ܐܢܘܢ ܢܦܫܝ. ܐܫܡܘܛ ܣܝܦܝ̣ ܘܬܚܪܘܒ ܐܢܘܢ ܐܝܕܝ. |
| 10 Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare; submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus. | 10 ܐܫܒ̣ܬ ܪܘܚܟ ܘܟܣ̇ܝ ܐܢܘܢ ܝܡܐ. ܛܒ̣ܥܘ ܐܝܟ ܐܒܪܐ ܒܡ̈ܝܐ ܬܩ̈ܝܦܐ. |
| 11 Quis similis tui in diis, Domine? Quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia? | 11 ܡܢ̣ܘ ܐܟܘܬܟ ܡܪܝܐ ܡܢ̣ܘ ܐܟܘܬܟ ܗܕܝܪ ܒܩܘܕܫܗ. ܕܚ̣ܝܠܐ̇ ܘܡܫܒܚܐ ܘܥ̇ܒܕ ܬܕܡܪ̈ܬܐ. |
| 12 Extendisti manum tuam, devoravit eos terra. | 12 ܐܪܝ̣ܡܬ ܝܡܝܢܟ ܘܒܠ̣ܥܬ ܐܢܘܢ ܐܪܥܐ. |
| 13 Dux fuisti in misericordia tua populo, quem redemisti, et portasti eum in fortitudine tua ad habitaculum sanctum tuum. | 13 ܕܒ̇ܪܬ ܒܛܝܒܘܬܟ ܠܥܡܐ ܗܢܐ ܕܦ̣ܪܩ̣ܬ. ܕܒ̇ܪܬ ܒܬܘܩܦܟ ܠܕܝܪܐ ܕܩܘܕܫܟ. |
| 14 Attenderunt populi et commoti sunt, dolores obtinuerunt habitatores Philisthaeae. | 14 ܫܡ̣ܥܘ ܥܡ̈ܡܐ ܘܙܥܘ. ܘܕܚܠܬܐ ܐܚ̣ܕܬ ܐܢܘܢ ܠܝܬ̈ܒܐ ܕܦܠܫܬ. |
| 15 Tunc conturbati sunt principes Edom, potentes Moab obtinuit tremor, obriguerunt omnes habitatores Chanaan. | 15 ܗܝܕܝܢ ܕܚܠ̣ܘ ܪ̈ܘܪܒܢܐ ܕܐܕܘܡ. ܘܠܓܒܪ̈ܐ ܕܡܘܐܒ ܐܚ̣ܕ ܐܢܘܢ ܪܬܝܬܐ. ܐܬܬ̣ܒܪܘ ܟܠܗܘܢ ܥܡܘܪ̈ܐ ܕܟܢܥܢ. |
| 16 Irruit super eos formido et pavor; in magnitudine brachii tui fiunt immobiles quasi lapis, donec pertranseat populus tuus, Domine, donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti. | 16 ܬܦ̈ܠ ܥܠܝܗܘܢ ܕܚܠܬܐ ܘܙܘܥܬܐ. ܒܪܒ̇ܘܬܐ ܕܕܪܥܟ̇ ܢܛܒ̣ܥܘܢ ܐܝܟ ܟܐ̈ܦܐ. ܥܕܡܐ ܕܢܥܒ̣ܪ ܥܡܟ ܡܪܝܐ. ܥܕܡܐ ܕܢܥܒ̣ܪ ܥܡܐ ܗܢܐ ܕܦܪܩ̣ܬ. |
| 17 Introduces eos et plantabis in monte hereditatis tuae, firmissimo habitaculo tuo, quod operatus es, Domine, sanctuario, Domine, quod firmaverunt manus tuae. | 17 ܬܝܬܐ ܐܢܘܢ ܘܬܨܘܒ ܐܢܘܢ ܒܛܘܪܐ ܕܝܪܬܘܬܟ. ܡܬ̣ܩܢܐ ܠܡܘܬܒܟ̇ ܥܒ̣ܕܬ ܡܪܝܐ ܡܩ̣ܕܫܟ. ܡܪܝܐ ܬܩ̇ܢܝܗܝ ܒܐ̈ܝܕܝܟ. |
| 18 Dominus regnabit in aeternum et ultra! ”. | 18 ܡܪܝܐ ܢܡܠܟ̇ ܠܥܠܡ ܥܠܡܝܢ. |
| 19 Ingressi sunt enim equi pharaonis cum curribus et equitibus eius in mare, et reduxit super eos Dominus aquas maris; filii autem Israel ambu laverunt per siccum in medio eius. | 19 ܡܛܠ ܕܥܠ̣ܘ ܪ̈ܟܫܗ ܕܦܪܥܘܢ ܘܡܪ̈ܟܒܬܗ ܘܦܪ̈ܫܘܗܝ ܒܓܘ ܝܡܐ. ܘܐܗܦܟ ܥܠܝܗܘܢ ܡܪܝܐ ܡ̈ܝܐ ܕܝܡܐ. ܘܒܢܝ̈ ܐܝܣܪܝܠ ܗܠܟܘ ܒܝܒܫܐ ܒܓܘ ܝܡܐ . |
| 20 Sumpsit ergo Maria prophetissa soror Aaron tympanum in manu sua; egressaeque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris, | 20 ܘܢܣ̣ܒܬ ܡܪܝܡ ܢܒܝܬܐ ܚܬܗ ܕܐܗܪܘܢ ܦܠܓܐ ܒܐܝܕܗ̣̇. ܘܢܦܩ̈ܝ ܟܠܗܝܢ ܢܫ̈ܐ ܒܬܪܗ̇. ܒ̈ܦܠܓܐ ܘܒܪ̈ܒܝܥܐ. |
| 21 quibus praecinebat dicens: “ Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est: equum et ascensorem eius deiecit in mare! ”. | 21 ܘܡܥܢ̣ܝܐ ܗܘܬ ܠܗܝܢ ܡܪܝܡ. ܫܒ̈ܚܝܢ ܠܡܪܝܐ ܓܐܝܐ̇. ܕܐܬܓܐܝ ܥܠ ܪ̈ܟܫܐ. ܘܪ̈ܟܒ̣ܝܗܘܢ ܐܪܡܝ ܒܝܡܐ. |
| 22 Tulit autem Moyses Israel de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur; ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem et non inveniebant aquam. | 22 ܘܐ̣ܫܩܠ ܡܘܫܐ ܠܕܒܝܬ ܐܝܣܪܝܠ ܡܢ ܝܡܐ ܕܣܘܦ. ܘܢܦܩܘ ܠܡܕܒܪܐ ܕܫܘܕ. ܘܐܬܘ ܡ̣ܪܕܐ ܬܠܬܐ ܝܘܡ̈ܝܢ ܒܡܕܒܪܐ. ܘܠܐ ܐܫܟܚܘ ܡ̈ܝܐ. |
| 23 Et venerunt in Mara nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amarae; unde vocatum est nomen eius Mara (id est Amaritudo). | 23 ܘܐܬܘ ܠܡܘܪܬ. ܘܠܐ ܐܫܟܚܘ ܠܡܫܬܐ ܡ̈ܝܐ ܡܢ ܡܘܪܬ. ܡܛܠ ܕܡܪ̈ܝܪܝܢ ܗܘܘ. ܡܛܠ ܗܢܐ ܩ̣ܪܐ ܫܡܗ ܕܐܬܪܐ ܗ̇ܘ ܡܘܪܬ. |
| 24 Et murmuravit populus contra Moysen dicens: “ Quid bibemus? ”. | 24 ܘܐܬ̇ܪܥܡܘ ܥܡܐ ܥܠ ܡܘܫܐ ܘܐ̇ܡܪ̈ܝܢ ܠܗ. ܡܢܐ̇ ܢܫܬܐ. |
| 25 At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum; quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versae sunt. Ibi constituit ei praecepta atque iudicia et ibi tentavit eum | 25 ܘܨ̇ܠܝ ܡܘܫܐ ܩܕܡ ܡܪܝܐ. ܘܚܘܝܗ ܡܪܝܐ ܩܝܣܐ. ܘܐܪܡܝܗ ܒܡ̈ܝܐ ܘܚܠ̣ܝܘ ܡ̈ܝܐ. ܬܡ̇ܢ ܐܠܦܗ ܢܡܘ̈ܣܐ ܘܕܝܢ̣̈ܐ. ܘܬܡ̇ܢ ܢܣܝܗ. |
| 26 dicens: “ Si audieris vocem Domini Dei tui et, quod rectum est coram eo, feceris et oboedieris mandatis eius custodierisque omnia praecepta illius, cunctum languorem, quem posui in Aegypto, non inducam super te: Ego enim Dominus sanator tuus ”. | 26 ܘܐܡ̣ܪ ܠܗ. ܐܢ ܡܫ̣ܡܥ ܬܫܡ̣ܥ ܒܩܠܗ ܕܡܪܝܐ ܐܠܗܟ. ܘܡܕܡ ܕܫܦܝܪ ܩܕܡܘܗܝ ܬܥܒܕ. ܘܬܨ̣ܘܬ ܠܦܘܩ̈ܕܢܘܗܝ ܘܬ̣ܛܪ ܟܠܗܘܢ ܩܝ̈ܡܘܗܝ̣. ܟܘܠ ܡܚ̈ܘܬܐ ܕܐܝ̇ܬܝܬ ܥܠ ܡܨܪ̈ܝܐ . ܠܐ ܐܝ̇ܬܐ ܐܢܝ̈ܢ ܥܠܝܟ. ܡܛܠ ܕܐܢܐ ܐܢܐ ܡܪܝܐ ܐܣܝܟ. |
| 27 Venerunt autem in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum et septuaginta palmae; et castrametati sunt iuxta aquas. | 27 ܘܐܬܘ ܠܐ̣ܠܝܡ. ܘܬܡ̇ܢ ܐܝܬ ܗ̈ܘܝ ܬܪ̈ܬܥܣܪܐ ܥܝܢܬ̈ܐ ܕܡ̈ܝܐ ܘܫܒܥܝܢ ܕܩ̈ܠܝܢ. ܘܫܪܘ ܬܡ̇ܢ ܥܠ ܡ̈ܝܐ. |