Genesis 5
1234567891011121314151617181920212223242526272829303132333435363738394041424344454647484950
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | SMITH VAN DYKE |
---|---|
1 Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus homi nem, ad similitudinem Dei fecit illum. | 1 هذا كتاب مواليد آدم. يوم خلق الله الانسان على شبه الله عمله |
2 Masculum et feminam creavit eos et benedixit illis; et vocavit nomen eorum Adam in die, quo creati sunt. | 2 ذكرا وانثى خلقه وباركه ودعا اسمه آدم يوم خلق. |
3 Vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth. | 3 وعاش آدم مئة وثلاثين سنة وولد ولدا على شبهه كصورته ودعا اسمه شيثا. |
4 Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni, genuitque filios et filias. | 4 وكانت ايام آدم بعدما ولد شيثا ثماني مئة سنة وولد بنين وبنات. |
5 Et factum est omne tempus, quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est. | 5 فكانت كل ايام آدم التي عاشها تسع مئة وثلاثين سنة ومات |
6 Vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit Enos. | 6 وعاش شيث مئة وخمس سنين وولد أنوش. |
7 Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis genuitque filios et filias. | 7 وعاش شيث بعدما ولد أنوش ثماني مئة وسبع سنين وولد بنين وبنات. |
8 Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est. | 8 فكانت كل ايام شيث تسع مئة واثنتي عشرة سنة ومات |
9 Vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan. | 9 وعاش أنوش تسعين سنة وولد قينان. |
10 Et vixit Enos, postquam genuit Cainan, octingentis quindecim annis et genuit filios et filias. | 10 وعاش أنوش بعدما ولد قينان ثماني مئة وخمس عشرة سنة وولد بنين وبنات. |
11 Factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum, et mortuus est. | 11 فكانت كل ايام أنوش تسع مئة وخمس سنين ومات |
12 Vixit quoque Cainan septuaginta annis et genuit Malaleel. | 12 وعاش قينان سبعين سنة وولد مهللئيل. |
13 Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentos quadraginta annos genuitque filios et filias. | 13 وعاش قينان بعدما ولد مهللئيل ثماني مئة واربعين سنة وولد بنين وبنات. |
14 Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est. | 14 فكانت كل ايام قينان تسع مئة وعشر سنين ومات |
15 Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annos et genuit Iared. | 15 وعاش مهللئيل خمسا وستين سنة وولد يارد. |
16 Et vixit Malaleel, postquam genuit Iared, octingentis triginta annis et genuit filios et filias. | 16 وعاش مهللئيل بعدما ولد يارد ثماني مئة وثلاثين سنة وولد بنين وبنات. |
17 Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est. | 17 فكانت كل ايام مهللئيل ثماني مئة وخمسا وتسعين سنة ومات |
18 Vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Henoch. | 18 وعاش يارد مئة واثنتين وستين سنة وولد اخنوخ. |
19 Et vixit Iared, postquam genuit Henoch, octingentos annos et genuit filios et filias. | 19 وعاش يارد بعدما ولد اخنوخ ثماني مئة سنة وولد بنين وبنات. |
20 Et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est. | 20 فكانت كل ايام يارد تسع مئة واثنتين وستين سنة ومات |
21 Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis et genuit Mathusalam. | 21 وعاش اخنوخ خمسا وستين سنة وولد متوشالح. |
22 Et ambulavit Henoch cum Deo, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis et genuit filios et filias. | 22 وسار اخنوخ مع الله بعدما ولد متوشالح ثلث مئة سنة وولد بنين وبنات. |
23 Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni, | 23 فكانت كل ايام اخنوخ ثلث مئة وخمسا وستين سنة. |
24 ambulavitque cum Deo et non apparuit, quia tulit eum Deus. | 24 وسار اخنوخ مع الله ولم يوجد لان الله اخذه |
25 Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annos et genuit Lamech. | 25 وعاش متوشالح مئة وسبعا وثمانين سنة وولد لامك. |
26 Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentos octoginta duos annos et genuit filios et filias. | 26 وعاش متوشالح بعدما ولد لامك سبع مئة واثنتين وثمانين سنة وولد بنين وبنات. |
27 Et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est. | 27 فكانت كل ايام متوشالح تسع مئة وتسعا وستين سنة ومات |
28 Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit filium | 28 وعاش لامك مئة واثنتين وثمانين سنة وولد ابنا. |
29 vocavitque nomen eius Noe dicens: “Iste consolabitur nos ab operibus nostris et labore manuum nostrarum in agro, cui maledixit Dominus”. | 29 ودعا اسمه نوحا. قائلا هذا يعزّينا عن عملنا وتعب ايدينا من قبل الارض التي لعنها الرب. |
30 Vixitque Lamech, postquam genuit Noe, quingentos nonaginta quinque annos et genuit filios et filias. | 30 وعاش لامك بعدما ولد نوحا خمس مئة وخمسا وتسعين سنة وولد بنين وبنات. |
31 Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est. | 31 فكانت كل ايام لامك سبع مئة وسبعا وسبعين سنة ومات |
32 Noe vero, cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Iapheth. | 32 وكان نوح ابن خمس مئة سنة وولد نوح ساما وحاما ويافث |