Shir ha-Shirim (שיר השירים ) - Cantico dei Cantici 7
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
MODERN HEBREW BIBLE | NOVA VULGATA |
---|---|
1 הלא צבא לאנוש על ארץ וכימי שכיר ימיו | 1 Nonne militia est vita hominis super terram, et sicut dies mercennarii dies eius? |
2 כעבד ישאף צל וכשכיר יקוה פעלו | 2 Sicut servus desiderat umbram, et sicut mercennarius praestolatur mercedem suam, |
3 כן הנחלתי לי ירחי שוא ולילות עמל מנו לי | 3 sic et ego habui menses vacuos et noctes laboriosas enumeravi mihi. |
4 אם שכבתי ואמרתי מתי אקום ומדד ערב ושבעתי נדדים עדי נשף | 4 Si dormiero, dicam: Quando consurgam? Et rursum exspectabo vesperam et replebor doloribus usque crepusculum. |
5 לבש בשרי רמה וגיש עפר עורי רגע וימאס | 5 Induta est caro mea putredine et sordibus pulveris; cutis mea scinditur et diffluit. |
6 ימי קלו מני ארג ויכלו באפס תקוה | 6 Dies mei velocius transierunt quam navicula texentis et consumpti sunt deficiente filo. |
7 זכר כי רוח חיי לא תשוב עיני לראות טוב | 7 Memento quia ventus est vita mea, et non revertetur oculus meus, ut videat bona. |
8 לא תשורני עין ראי עיניך בי ואינני | 8 Nec aspiciet me visus hominis; oculi tui in me, et non subsistam. |
9 כלה ענן וילך כן יורד שאול לא יעלה | 9 Sicut consumitur nubes et pertransit, sic, qui descenderit ad inferos, non ascendet |
10 לא ישוב עוד לביתו ולא יכירנו עוד מקמו | 10 nec revertetur ultra in domum suam, neque cognoscet eum amplius locus eius. |
11 גם אני לא אחשך פי אדברה בצר רוחי אשיחה במר נפשי | 11 Quapropter et ego non parcam ori meo; loquar in tribulatione spiritus mei, confabulabor cum amaritudine animae meae. |
12 הים אני אם תנין כי תשים עלי משמר | 12 Numquid mare ego sum aut cetus, quia posuisti super me custodiam? |
13 כי אמרתי תנחמני ערשי ישא בשיחי משכבי | 13 Si dixero: Consolabitur me lectulus meus, et assumet stratum meum querelam meam, |
14 וחתתני בחלמות ומחזינות תבעתני | 14 terrebis me per somnia et per visiones horrore concuties. |
15 ותבחר מחנק נפשי מות מעצמותי | 15 Quam ob rem eligit suspendium anima mea, et mortem ossa mea. |
16 מאסתי לא לעלם אחיה חדל ממני כי הבל ימי | 16 Desperavi; nequaquam ultra iam vivam. Parce mihi, nihil enim sunt dies mei. |
17 מה אנוש כי תגדלנו וכי תשית אליו לבך | 17 Quid est homo, quia magnificas eum? Aut quid apponis erga eum cor tuum? |
18 ותפקדנו לבקרים לרגעים תבחננו | 18 Visitas eum diluculo et singulis momentis probas illum. |
19 כמה לא תשעה ממני לא תרפני עד בלעי רקי | 19 Usquequo non avertes oculos a me? Nec dimittis me, ut glutiam salivam meam? |
20 חטאתי מה אפעל לך נצר האדם למה שמתני למפגע לך ואהיה עלי למשא | 20 Peccavi; quid faciam tibi, o custos hominum? Quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis? |
21 ומה לא תשא פשעי ותעביר את עוני כי עתה לעפר אשכב ושחרתני ואינני | 21 Cur non tollis peccatum meum et quare non aufers iniquitatem meam? Ecce, nunc in pulvere dormiam; et, si mane me quaesieris, non subsistam! ”. |