Scrutatio

Martedi, 14 maggio 2024 - San Mattia ( Letture di oggi)

Shemòt (שמות) - Esodo 2


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 וילך איש מבית לוי ויקח את בת לוי1 Egressus est vir de domo Levi et accepit uxorem stirpis suae;
2 ותהר האשה ותלד בן ותרא אתו כי טוב הוא ותצפנהו שלשה ירחים2 quae concepit et peperit filium et videns eum elegantem abscondit tribus mensibus.
3 ולא יכלה עוד הצפינו ותקח לו תבת גמא ותחמרה בחמר ובזפת ותשם בה את הילד ותשם בסוף על שפת היאר3 Cumque iam celare non posset, sumpsit fiscellam scirpeam et linivit eam bitumine ac pice; posuitque intus infantulum et exposuit eum in carecto ripae fluminis,
4 ותתצב אחתו מרחק לדעה מה יעשה לו4 stante procul sorore eius et considerante eventum rei.
5 ותרד בת פרעה לרחץ על היאר ונערתיה הלכת על יד היאר ותרא את התבה בתוך הסוף ותשלח את אמתה ותקחה5 Ecce autem descendebat filia pharaonis, ut lavaretur in flumine, et puellae eius gradiebantur per crepidinem alvei. Quae cum vidisset fiscellam in papyrione, misit unam e famulabus suis; et allatam
6 ותפתח ותראהו את הילד והנה נער בכה ותחמל עליו ותאמר מילדי העברים זה6 aperiens cernensque in ea parvulum vagientem, miserta eius ait: “ De infantibus Hebraeorum est hic ”.
7 ותאמר אחתו אל בת פרעה האלך וקראתי לך אשה מינקת מן העברית ותינק לך את הילד7 Cui soror pueri: “ Vis, inquit, ut vadam et vocem tibi mulierem Hebraeam, quae nutrire possit tibi infantulum? ”.
8 ותאמר לה בת פרעה לכי ותלך העלמה ותקרא את אם הילד8 Respondit: “ Vade ”. Perrexit puella et vocavit matrem infantis.
9 ותאמר לה בת פרעה היליכי את הילד הזה והינקהו לי ואני אתן את שכרך ותקח האשה הילד ותניקהו9 Ad quam locuta filia pharaonis: “ Accipe, ait, puerum istum et nutri mihi; ego dabo tibi mercedem tuam ”. Suscepit mulier et nutrivit puerum adultumque tradidit filiae pharaonis.
10 ויגדל הילד ותבאהו לבת פרעה ויהי לה לבן ותקרא שמו משה ותאמר כי מן המים משיתהו10 Quem illa adoptavit in locum filii vocavitque nomen eius Moysen dicens: “ Quia de aqua tuli eum ”.
11 ויהי בימים ההם ויגדל משה ויצא אל אחיו וירא בסבלתם וירא איש מצרי מכה איש עברי מאחיו11 In diebus illis, postquam creverat, Moyses egressus est ad fratres suos; viditque afflictionem eorum et virum Aegyptium percutientem quendam de Hebraeis fratribus suis.
12 ויפן כה וכה וירא כי אין איש ויך את המצרי ויטמנהו בחול12 Cumque circumspexisset huc atque illuc et nullum adesse vidisset, percussum Aegyptium abscondit sabulo.
13 ויצא ביום השני והנה שני אנשים עברים נצים ויאמר לרשע למה תכה רעך13 Et egressus die altero conspexit duos Hebraeos rixantes dixitque ei, qui faciebat iniuriam: “ Quare percutis proximum tuum? ”.
14 ויאמר מי שמך לאיש שר ושפט עלינו הלהרגני אתה אמר כאשר הרגת את המצרי ויירא משה ויאמר אכן נודע הדבר14 Qui respondit: “ Quis te constituit principem et iudicem super nos? Num occidere me tu vis, sicut occidisti Aegyptium? ”. Timuit Moyses et ait: “ Quomodo palam factum est verbum istud? ”.
15 וישמע פרעה את הדבר הזה ויבקש להרג את משה ויברח משה מפני פרעה וישב בארץ מדין וישב על הבאר15 Audivitque pharao sermonem hunc et quaerebat occidere Moysen. Qui fugiens de conspectu eius moratus est in terra Madian; venit ergo in terram Madian et sedit iuxta puteum.
16 ולכהן מדין שבע בנות ותבאנה ותדלנה ותמלאנה את הרהטים להשקות צאן אביהן16 Erant autem sacerdoti Madian septem filiae, quae venerunt ad hauriendam aquam; et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui.
17 ויבאו הרעים ויגרשום ויקם משה ויושען וישק את צאנם17 Supervenere pastores et eiecerunt eas: surrexitque Moyses et, defensis puellis, adaquavit oves earum.
18 ותבאנה אל רעואל אביהן ויאמר מדוע מהרתן בא היום18 Quae cum revertissent ad Raguel patrem suum, dixit ad eas: “ Cur velocius venistis solito? ”.
19 ותאמרן איש מצרי הצילנו מיד הרעים וגם דלה דלה לנו וישק את הצאן19 Responderunt: “ Vir Aegyptius liberavit nos de manu pastorum; insuper et hausit aquam nobis potumque dedit ovibus ”.
20 ויאמר אל בנתיו ואיו למה זה עזבתן את האיש קראן לו ויאכל לחם20 At ille: “ Ubi est? ”, inquit. “ Quare dimisistis hominem? Vocate eum, ut comedat panem ”.
21 ויואל משה לשבת את האיש ויתן את צפרה בתו למשה21 Consensit ergo Moyses habitare cum eo accepitque Sephoram filiam eius uxorem.
22 ותלד בן ויקרא את שמו גרשם כי אמר גר הייתי בארץ נכריה22 Quae peperit ei filium, quem vocavit Gersam dicens: “ Advena sum in terra aliena ”.
23 ויהי בימים הרבים ההם וימת מלך מצרים ויאנחו בני ישראל מן העבדה ויזעקו ותעל שועתם אל האלהים מן העבדה23 Post multum vero temporis mortuus est rex Aegypti; et ingemiscentes filii Israel propter opera vociferati sunt, ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus.
24 וישמע אלהים את נאקתם ויזכר אלהים את בריתו את אברהם את יצחק ואת יעקב24 Et audivit gemitum eorum ac recordatus est foederis, quod pepigit cum Abraham, Isaac et Iacob;
25 וירא אלהים את בני ישראל וידע אלהים25 et respexit Dominus filios Israel et apparuit eis.