1 DOPO queste cose, Gesù andava attorno per la Galilea, perciocchè non voleva andare attorno per la Giudea; perchè i Giudei cercavano di ucciderlo. | 1 Post hæc autem ambulabat Jesus in Galilæam : non enim volebat in Judæam ambulare, quia quærebant eum Judæi interficere. |
2 Or la festa de’ Giudei, cioè la solennità de’ tabernacoli, era vicina. | 2 Erat autem in proximo dies festus Judæorum, Scenopegia. |
3 Laonde i suoi fratelli gli dissero: Partiti di qui, e vattene nella Giudea, acciocchè i tuoi discepoli ancora veggano le opere che tu fai. | 3 Dixerunt autem ad eum fratres ejus : Transi hinc, et vade in Judæam, ut et discipuli tui videant opera tua, quæ facis. |
4 Perchè niuno che cerca d’esser riconosciuto in pubblico fa cosa alcuna in occulto; se tu fai coteste cose, palesati al mondo. | 4 Nemo quippe in occulto quid facit, et quærit ipse in palam esse : si hæc facis, manifesta teipsum mundo. |
5 Perciocchè non pure i suoi fratelli credevano in lui. | 5 Neque enim fratres ejus credebant in eum. |
6 Laonde Gesù disse loro; Il mio tempo non è ancora venuto; ma il vostro tempo sempre è presto. | 6 Dicit ergo eis Jesus : Tempus meum nondum advenit : tempus autem vestrum semper est paratum. |
7 Il mondo non vi può odiare, ma egli mi odia, perciocchè io rendo testimonianza d’esso, che le sue opere son malvage. | 7 Non potest mundus odisse vos : me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo quod opera ejus mala sunt. |
8 Salite voi a questa festa; io non salgo ancora a questa festa, perciocchè il mio tempo non è ancora compiuto. | 8 Vos ascendite ad diem festum hunc, ego autem non ascendo ad diem festum istum : quia meum tempus nondum impletum est. |
9 E dette loro tali cose, rimase in Galilea. | 9 Hæc cum dixisset, ipse mansit in Galilæa.
|
10 ORA, dopo che i suoi fratelli furon saliti alla festa, allora egli ancora vi salì, non palesemente, ma come di nascosto. | 10 Ut autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste, sed quasi in occulto. |
11 I Giudei adunque lo cercavano nella festa, e dicevano: Ov’è colui? | 11 Judæi ergo quærebant eum in die festo, et dicebant : Ubi est ille ? |
12 E v’era gran mormorio di lui fra le turbe; gli uni dicevano: Egli è da bene; altri dicevano: No; anzi egli seduce la moltitudine. | 12 Et murmur multum erat in turba de eo. Quidam enim dicebant : Quia bonus est. Alii autem dicebant : Non, sed seducit turbas. |
13 Ma pur niuno parlava di lui apertamente, per tema de’ Giudei | 13 Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Judæorum.
|
14 Ora, essendo già passata mezza la festa, Gesù salì nel tempio, ed insegnava. | 14 Jam autem die festo mediante, ascendit Jesus in templum, et docebat. |
15 E i Giudei si maravigliavano, dicendo: Come sa costui lettere, non essendo stato ammaestrato? | 15 Et mirabantur Judæi, dicentes : Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit ? |
16 Laonde Gesù rispose loro, e disse: La mia dottrina non è mia, ma di colui che mi ha mandato. | 16 Respondit eis Jesus, et dixit : Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me. |
17 Se alcuno vuol far la volontà d’esso, conoscerà se questa dottrina è da Dio, o pur se io parlo da me stesso. | 17 Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar. |
18 Chi parla da sè stesso cerca la sua propria gloria; ma chi cerca la gloria di colui che l’ha mandato, esso è verace, ed ingiustizia non è in lui. | 18 Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quærit ; qui autem quærit gloriam ejus qui misit eum, hic verax est, et injustitia in illo non est. |
19 Mosè non v’ha egli data la legge? e pur niuno di voi mette ad effetto la legge; perchè cercate di uccidermi? | 19 Nonne Moyses dedit vobis legem : et nemo ex vobis facit legem ? |
20 La moltitudine rispose, e disse: Tu hai il demonio; chi cerca di ucciderti? | 20 Quid me quæritis interficere ? Respondit turba, et dixit : Dæmonium habes : quis te quærit interficere ? |
21 Gesù rispose, e disse loro: Io ho fatta un’opera, e tutti siete maravigliati. | 21 Respondit Jesus et dixit eis : Unum opus feci, et omnes miramini : |
22 E pur Mosè vi ha data la circoncisione non già ch’ella sia da Mosè, anzi da’ padri; e voi circoncidete l’uomo in sabato. | 22 propterea Moyses dedit vobis circumcisionem (non quia ex Moyse est, sed ex patribus), et in sabbato circumciditis hominem. |
23 Se l’uomo riceve la circoncisione in sabato, acciocchè la legge di Mosè non sia rotta, vi adirate voi contro a me, ch’io abbia sanato tutto un uomo in sabato? | 23 Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi : mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato ? |
24 Non giudicate secondo l’apparenza, ma fate giusto giudicio. | 24 Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate.
|
25 Laonde alcuni di que’ di Gerusalemme dicevano: Non è costui quel ch’essi cercano di uccidere? | 25 Dicebant ergo quidam ex Jerosolymis : Nonne hic est, quem quærunt interficere ? |
26 E pure, ecco, egli parla liberamente, ed essi non gli dicono nulla; avrebbero mai i rettori conosciuto per vero che costui è il Cristo? | 26 et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus ? |
27 Ma pure, noi sappiamo onde costui è; ma, quando il Cristo verrà, niuno saprà onde egli sia. | 27 Sed hunc scimus unde sit : Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit. |
28 Laonde Gesù gridava nel tempio, insegnando, e dicendo: E voi mi conoscete, e sapete onde io sono, ed io non son venuto da me stesso; ma colui che mi ha mandato è verace, il qual voi non conoscete. | 28 Clamabat ergo Jesus in templo docens, et dicens : Et me scitis, et unde sim scitis : et a meipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis. |
29 Ma io lo conosco, perciocchè io son proceduto da lui, ed egli mi ha mandato. | 29 Ego scio eum : quia ab ipso sum, et ipse me misit. |
30 Perciò cercavano di pigliarlo; ma niuno gli mise la mano addosso; perciocchè la sua ora non era ancora venuta. | 30 Quærebant ergo eum apprehendere : et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus. |
31 E molti della moltitudine credettero in lui, e dicevano: Il Cristo, quando sarà venuto, farà egli più segni che costui non ha fatti? | 31 De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant : Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quæ hic facit ? |
32 I Farisei udirono la moltitudine che bisbigliava queste cose di lui; e i Farisei, e i principali sacerdoti, mandarono de’ sergenti per pigliarlo. | 32 Audierunt pharisæi turbam murmurantem de illo hæc : et miserunt principes et pharisæi ministros ut apprehenderent eum. |
33 Perciò Gesù disse loro: Io son con voi ancora un poco di tempo: poi me ne vo a colui che mi ha mandato. | 33 Dixit ergo eis Jesus : Adhuc modicum tempus vobiscum sum : et vado ad eum qui me misit. |
34 Voi mi cercherete, e non mi troverete; e dove io sarò, voi non potrete venire. | 34 Quæretis me, et non invenietis : et ubi ego sum, vos non potestis venire. |
35 Laonde i Giudei dissero fra loro: Dove andrà costui, che noi nol troveremo? andrà egli a coloro che son dispersi fra i Greci, ad insegnare i Greci? | 35 Dixerunt ergo Judæi ad semetipsos : Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum ? numquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes ? |
36 Quale è questo ragionamento ch’egli ha detto: Voi mi cercherete, e non mi troverete; e: Dove io sarò, voi non potrete venire? | 36 quis est hic sermo, quem dixit : Quæretis me, et non invenietis : et ubi sum ego, vos non potestis venire ?
|
37 Or nell’ultimo giorno, ch’era il gran giorno della festa, Gesù, stando in piè, gridò, dicendo: Se alcuno ha sete, venga a me, e beva. | 37 In novissimo autem die magno festivitatis stabat Jesus, et clamabat dicens : Si quis sitit, veniat ad me et bibat. |
38 Chi crede in me, siccome ha detto la scrittura, dal suo seno coleranno fiumi d’acqua viva. | 38 Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ. |
39 Or egli disse questo dello Spirito, il qual riceverebbero coloro che credono in lui; perchè lo Spirito Santo non era ancora stato mandato; perciocchè Gesù non era ancora stato glorificato. | 39 Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum : nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus.
|
40 Molti adunque della moltitudine, udito quel ragionamento, dicevano: Costui è veramente il profeta. | 40 Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones ejus, dicebant : Hic est vere propheta. |
41 Altri dicevano: Costui è il Cristo. Altri dicevano: Ma il Cristo verrà egli di Galilea? | 41 Alii dicebant : Hic est Christus. Quidam autem dicebant : Numquid a Galilæa venit Christus ? |
42 La scrittura non ha ella detto, che il Cristo verrà della progenie di Davide, e di Betleem, castello ove dimorò Davide? | 42 nonne Scriptura dicit : Quia ex semine David, et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus ? |
43 Vi fu adunque dissensione fra la moltitudine a motivo di lui. | 43 Dissensio itaque facta est in turba propter eum. |
44 Ed alcuni di loro volevan pigliarlo, ma pur niuno mise le mani sopra lui | 44 Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum : sed nemo misit super eum manus. |
45 I sergenti adunque tornarono a’ principali sacerdoti, ed a’ Farisei; e quelli dissero loro: Perchè non l’avete menato? | 45 Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisæos. Et dixerunt eis illi : Quare non adduxistis illum ? |
46 I sergenti risposero: Niun uomo parlò giammai come costui. | 46 Responderunt ministri : Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo. |
47 Laonde i Farisei risposer loro: Siete punto ancora voi stati sedotti? | 47 Responderunt ergo eis pharisæi : Numquid et vos seducti estis ? |
48 Ha alcuno dei rettori, o de’ Farisei, creduto in lui? | 48 numquid ex principibus aliquis credidit in eum, aut ex pharisæis ? |
49 Ma questa moltitudine, che non sa la legge, è maledetta. | 49 sed turba hæc, quæ non novit legem, maledicti sunt. |
50 Nicodemo, quel che venne di notte a lui, il quale era un di loro, disse loro: | 50 Dixit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum nocte, qui unus erat ex ipsis : |
51 La nostra legge condanna ella l’uomo, avanti ch’egli sia stato udito, e che sia conosciuto ciò ch’egli ha fatto? | 51 Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat ? |
52 Essi risposero, e gli dissero: Sei punto ancor tu di Galilea? investiga, e vedi che profeta alcuno non sorse mai di Galilea. | 52 Responderunt, et dixerunt ei : Numquid et tu Galilæus es ? scrutare Scripturas, et vide quia a Galilæa propheta non surgit. |
53 E ciascuno se ne andò a casa sua | 53 Et reversi sunt unusquisque in domum suam. |