Proverbia 16
12345678910111213141516171819202122232425262728293031
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
VULGATA | MODERN HEBREW BIBLE |
---|---|
1 Hominis est animam præparare, et Domini gubernare linguam. | 1 לאדם מערכי לב ומיהוה מענה לשון |
2 Omnes viæ hominis patent oculis ejus ; spirituum ponderator est Dominus. | 2 כל דרכי איש זך בעיניו ותכן רוחות יהוה |
3 Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuæ. | 3 גל אל יהוה מעשיך ויכנו מחשבתיך |
4 Universa propter semetipsum operatus est Dominus ; impium quoque ad diem malum. | 4 כל פעל יהוה למענהו וגם רשע ליום רעה |
5 Abominatio Domini est omnis arrogans ; etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens. Initium viæ bonæ facere justitiam ; accepta est autem apud Deum magis quam immolare hostias. | 5 תועבת יהוה כל גבה לב יד ליד לא ינקה |
6 Misericordia et veritate redimitur iniquitas, et in timore Domini declinatur a malo. | 6 בחסד ואמת יכפר עון וביראת יהוה סור מרע |
7 Cum placuerint Domino viæ hominis, inimicos quoque ejus convertet ad pacem. | 7 ברצות יהוה דרכי איש גם אויביו ישלם אתו |
8 Melius est parum cum justitia quam multi fructus cum iniquitate. | 8 טוב מעט בצדקה מרב תבואות בלא משפט |
9 Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus ejus. | 9 לב אדם יחשב דרכו ויהוה יכין צעדו |
10 Divinatio in labiis regis ; in judicio non errabit os ejus. | 10 קסם על שפתי מלך במשפט לא ימעל פיו |
11 Pondus et statera judicia Domini sunt, et opera ejus omnes lapides sacculi. | 11 פלס ומאזני משפט ליהוה מעשהו כל אבני כיס |
12 Abominabiles regi qui agunt impie, quoniam justitia firmatur solium. | 12 תועבת מלכים עשות רשע כי בצדקה יכון כסא |
13 Voluntas regum labia justa ; qui recta loquitur diligetur. | 13 רצון מלכים שפתי צדק ודבר ישרים יאהב |
14 Indignatio regis nuntii mortis, et vir sapiens placabit eam. | 14 חמת מלך מלאכי מות ואיש חכם יכפרנה |
15 In hilaritate vultus regis vita, et clementia ejus quasi imber serotinus. | 15 באור פני מלך חיים ורצונו כעב מלקוש |
16 Posside sapientiam, quia auro melior est, et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento. | 16 קנה חכמה מה טוב מחרוץ וקנות בינה נבחר מכסף |
17 Semita justorum declinat mala ; custos animæ suæ servat viam suam. | 17 מסלת ישרים סור מרע שמר נפשו נצר דרכו |
18 Contritionem præcedit superbia, et ante ruinam exaltatur spiritus. | 18 לפני שבר גאון ולפני כשלון גבה רוח |
19 Melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis. | 19 טוב שפל רוח את עניים מחלק שלל את גאים |
20 Eruditus in verbo reperiet bona, et qui sperat in Domino beatus est. | 20 משכיל על דבר ימצא טוב ובוטח ביהוה אשריו |
21 Qui sapiens est corde appellabitur prudens, et qui dulcis eloquio majora percipiet. | 21 לחכם לב יקרא נבון ומתק שפתים יסיף לקח |
22 Fons vitæ eruditio possidentis ; doctrina stultorum fatuitas. | 22 מקור חיים שכל בעליו ומוסר אולים אולת |
23 Cor sapientis erudiet os ejus, et labiis ejus addet gratiam. | 23 לב חכם ישכיל פיהו ועל שפתיו יסיף לקח |
24 Favus mellis composita verba ; dulcedo animæ sanitas ossium. | 24 צוף דבש אמרי נעם מתוק לנפש ומרפא לעצם |
25 Est via quæ videtur homini recta, et novissima ejus ducunt ad mortem. | 25 יש דרך ישר לפני איש ואחריתה דרכי מות |
26 Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum. | 26 נפש עמל עמלה לו כי אכף עליו פיהו |
27 Vir impius fodit malum, et in labiis ejus ignis ardescit. | 27 איש בליעל כרה רעה ועל שפתיו כאש צרבת |
28 Homo perversus suscitat lites, et verbosus separat principes. | 28 איש תהפכות ישלח מדון ונרגן מפריד אלוף |
29 Vir iniquus lactat amicum suum, et ducit eum per viam non bonam. | 29 איש חמס יפתה רעהו והוליכו בדרך לא טוב |
30 Qui attonitis oculis cogitat prava, mordens labia sua perficit malum. | 30 עצה עיניו לחשב תהפכות קרץ שפתיו כלה רעה |
31 Corona dignitatis senectus, quæ in viis justitiæ reperietur. | 31 עטרת תפארת שיבה בדרך צדקה תמצא |
32 Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo expugnatore urbium. | 32 טוב ארך אפים מגבור ומשל ברוחו מלכד עיר |
33 Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur. | 33 בחיק יוטל את הגורל ומיהוה כל משפטו |