1 Dopo queste cose Gesù andava per la Galilea, non volendo andare nella Giudea, perchè i Giudei cercavano di farlo morire. | 1 Post hæc autem ambulabat Jesus in Galilæam : non enim volebat in Judæam ambulare, quia quærebant eum Judæi interficere. |
2 Ed era imminente la festa dei Giudei, detta dei Tabernacoli. | 2 Erat autem in proximo dies festus Judæorum, Scenopegia. |
3 Gli dissero pertanto i suoi fratelli: Parti di qua e vattene in Giudea, affinchè anche quei discepoli tuoi vedano le opere da te fatte; | 3 Dixerunt autem ad eum fratres ejus : Transi hinc, et vade in Judæam, ut et discipuli tui videant opera tua, quæ facis. |
4 chè certo nessuno il quale cerchi di essere acclamato in pubblico fa di nascosto le opere sue; e se fai tali cose fatti conoscere al mondo. | 4 Nemo quippe in occulto quid facit, et quærit ipse in palam esse : si hæc facis, manifesta teipsum mundo. |
5 Or nemmeno i suoi fratelli credevano in lui. | 5 Neque enim fratres ejus credebant in eum. |
6 Ma Gesù disse loro: Non è ancora venuto il mio tempo; ma per voi è sempre tempo. | 6 Dicit ergo eis Jesus : Tempus meum nondum advenit : tempus autem vestrum semper est paratum. |
7 Il mondo non può odiarvi, ma odia me, perchè fo' vedere che le opere sue sono malvagie. | 7 Non potest mundus odisse vos : me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo quod opera ejus mala sunt. |
8 Andate voi a questa festa, io non ci vengo, perchè non è ancora il mio tempo. | 8 Vos ascendite ad diem festum hunc, ego autem non ascendo ad diem festum istum : quia meum tempus nondum impletum est. |
9 Ciò detto, si trattenne in Galilea. | 9 Hæc cum dixisset, ipse mansit in Galilæa.
|
10 Ma partiti i suoi fratelli, andò alla festa anche lui, non pubblicamente, ma quasi di nascosto. | 10 Ut autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste, sed quasi in occulto. |
11 I Giudei intanto lo cercavano alla festa e dicevano: Lui dov'è? | 11 Judæi ergo quærebant eum in die festo, et dicebant : Ubi est ille ? |
12 E un gran sussurro si faceva di lui, tra la gente. Chi diceva: E' buono; chi: No, anzi, travia il popolo. | 12 Et murmur multum erat in turba de eo. Quidam enim dicebant : Quia bonus est. Alii autem dicebant : Non, sed seducit turbas. |
13 Ma nessuno parlava pubblicamente di lui per timore dei Giudei. | 13 Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Judæorum.
|
14 Trascorsa la metà dei dì festivi, Gesù salì al tempio e si mise a insegnare. | 14 Jam autem die festo mediante, ascendit Jesus in templum, et docebat. |
15 E i Giudei dicevano maravigliati: Come sa di lettere senza averle mai studiate? | 15 Et mirabantur Judæi, dicentes : Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit ? |
16 E Gesù rispose loro: La mia dottrina non è mia, ma di chi mi ha mandato. | 16 Respondit eis Jesus, et dixit : Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me. |
17 Chi vuol fare la volontà di lui conoscerà se la dottrina sia da Dio o se parlo da me stesso. | 17 Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar. |
18 Chi parla di suo cerca la propria gloria; ma chi cerca la gloria di chi l'ha mandato, è verace, e non c'è in lui ingiustizia. | 18 Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quærit ; qui autem quærit gloriam ejus qui misit eum, hic verax est, et injustitia in illo non est. |
19 Mosè non diede a voi la legge? Eppure nessuno di voi l'osserva. | 19 Nonne Moyses dedit vobis legem : et nemo ex vobis facit legem ? |
20 Perchè cercate di uccidermi? Rispose la gente: Tu sei indemoniato: chi cerca di ucciderti? | 20 Quid me quæritis interficere ? Respondit turba, et dixit : Dæmonium habes : quis te quærit interficere ? |
21 E Gesù replicò loro: Un'opera sola ho fatto e tutti ne siete maravigliati. | 21 Respondit Jesus et dixit eis : Unum opus feci, et omnes miramini : |
22 Inoltre Mosè vi diede la circoncisione, non che essa venga da Mosè, ma bensì dai patriarchi: e voi circoncidete un uomo anche di sabato. | 22 propterea Moyses dedit vobis circumcisionem (non quia ex Moyse est, sed ex patribus), et in sabbato circumciditis hominem. |
23 Se ci concidendo un uomo di sabato, la legge di Mosè non è violata, vi sdegnate di me perchè di sabato ho guarito un uomo tutto intero? | 23 Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi : mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato ? |
24 Non giudicate secondo l'apparenza, ma giudicate con retto giudizio. | 24 Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate.
|
25 Dicevano allora alcuni di Gerusalemme: Non è lui che cercali d'uccidere? | 25 Dicebant ergo quidam ex Jerosolymis : Nonne hic est, quem quærunt interficere ? |
26 Ed ecco, parla pubblicamente e non gli dicon nulla. Avrebbero forse i capi riconosciuto in lui il Cristo? | 26 et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus ? |
27 Noi però sappiamo di dove è costui; ma il Cristo quando verrà, nessuno saprà donde sia. | 27 Sed hunc scimus unde sit : Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit. |
28 Allora Gesù, che insegnava nel tempio, disse ad alta voce: Dunque conoscete me e conoscete donde sia: eppur io non son venuto da me; ma la stessa verità mi ha mandato, che voi non conoscete. | 28 Clamabat ergo Jesus in templo docens, et dicens : Et me scitis, et unde sim scitis : et a meipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis. |
29 Ma io lo conosco, perchè son da lui ed egli mi ha mandato. | 29 Ego scio eum : quia ab ipso sum, et ipse me misit. |
30 Cercarono perciò di prenderlo, ma nessuno gli mise lo mani addosso; perchè non era ancora venuta la sua ora. | 30 Quærebant ergo eum apprehendere : et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus. |
31 Però molti del popolo credettero in lui, e dicevano: Il Cristo, quando verrà, farà forse più miracoli di quelli che ha fatto lui? | 31 De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant : Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quæ hic facit ? |
32 I Farisei udita la folla che bisbigliava queste cose, d'accordo con i principi mandarono delle guardie a prenderlo. | 32 Audierunt pharisæi turbam murmurantem de illo hæc : et miserunt principes et pharisæi ministros ut apprehenderent eum. |
33 Allora Gesù disse loro: Ancora per poco tempo sono con voi, e vado da chi mi ha mandato. | 33 Dixit ergo eis Jesus : Adhuc modicum tempus vobiscum sum : et vado ad eum qui me misit. |
34 Mi cercherete e non mi troverete; e dove io sono non potete venire. | 34 Quæretis me, et non invenietis : et ubi ego sum, vos non potestis venire. |
35 Dicevan perciò tra loro i Giudei: Dove mai andrà, che noi non lo troveremo? Andrà forse ai dispersi tra le nazioni, ad insegnare ai pagani? | 35 Dixerunt ergo Judæi ad semetipsos : Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum ? numquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes ? |
36 Che significa questo suo dire: Voi mi cercherete e non mi tro verete e dove son io non potete venire ? | 36 quis est hic sermo, quem dixit : Quæretis me, et non invenietis : et ubi sum ego, vos non potestis venire ?
|
37 Poi nell'ultimo gran giorno della festa, Gesù, levatosi in piedi, disse ad alta voce: Chi ha sete venga a me e beva. | 37 In novissimo autem die magno festivitatis stabat Jesus, et clamabat dicens : Si quis sitit, veniat ad me et bibat. |
38 Dal seno di chi crede in me, come dice la Scrittura, scaturiranno fiumi d'acqua viva. | 38 Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ. |
39 Diceva questo dello Spirito che dovevan ricevere i credenti in lui; perchè non era ancora stato dato lo Spirito, non essendo ancora glorificato Gesù. | 39 Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum : nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus.
|
40 Or molti di quella folla, udite queste parole, cominciarono a dire: Egli è davvéro il profeta. | 40 Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones ejus, dicebant : Hic est vere propheta. |
41 Ed altri: Egli è il Cristo. Ma alcuni dicevano: Viene forse dalla Galilea il Cristo? | 41 Alii dicebant : Hic est Christus. Quidam autem dicebant : Numquid a Galilæa venit Christus ? |
42 Non dice forse la Scrittura che il Cristo ha da venire dalla stirpe di David e dal villaggio di Betlem, di dove era David? | 42 nonne Scriptura dicit : Quia ex semine David, et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus ? |
43 E così a motivo di lui ci fu dissenso tra la folla. | 43 Dissensio itaque facta est in turba propter eum. |
44 Ed alcuni di essi volevano prenderlo; ma nessuno gli mise le mani addosso. | 44 Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum : sed nemo misit super eum manus. |
45 Le guardie, dunque, tornarono dai principi dei sacerdoti e dai Farisei, i quali dissero loro: Perchè non l'avete condotto? | 45 Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisæos. Et dixerunt eis illi : Quare non adduxistis illum ? |
46 Le guardie risposero: Nessun uomo ha mai parlato come lui. | 46 Responderunt ministri : Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo. |
47 Ma i Farisei risposero loro: Forse anche voi siete stati sedotti? | 47 Responderunt ergo eis pharisæi : Numquid et vos seducti estis ? |
48 V'ha forse alcuno dei capi e dei Sacerdoti che abbia creduto in lui? | 48 numquid ex principibus aliquis credidit in eum, aut ex pharisæis ? |
49 Ma questa folla che non capisce la legge è maledetta. | 49 sed turba hæc, quæ non novit legem, maledicti sunt. |
50 Disse loro Nicodemo quello che era andato di notte da Gesù e che era un di loro: | 50 Dixit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum nocte, qui unus erat ex ipsis : |
51 La nostra legge condanna forse un uomo prima di averlo sentito e di saper ciò che faceti? | 51 Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat ? |
52 Gli risposero: Sei forse Galileo anche tu? Esamina le Scritture e vedrai che dalla Galilea non sorge profeta. | 52 Responderunt, et dixerunt ei : Numquid et tu Galilæus es ? scrutare Scripturas, et vide quia a Galilæa propheta non surgit. |
53 E ciascuno se ne tornò a casa sua. | 53 Et reversi sunt unusquisque in domum suam. |