Isaiæ 48
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | SMITH VAN DYKE |
---|---|
1 Audite hoc, domus Iacob, qui vocamini nomine Israel et de aquis Iudae existis, qui iuratis in nomine Domini et Deum Israel invocatis non in veritate neque in iustitia. | 1 اسمعوا هذا يا بيت يعقوب المدعوين باسم اسرائيل الذين خرجوا من مياه يهوذا الحالفين باسم الرب والذين يذكرون اله اسرائيل ليس بالصدق ولا بالحق. |
2 De civitate enim sancta vocati sunt et super Deum Israel constabiliti sunt; Dominus exercituum nomen eius. | 2 فانهم يسمّون من مدينة القدس ويسندون الى اله اسرائيل. رب الجنود اسمه. |
3 Priora ex tunc annuntiavi, et ex ore meo exierunt, et audita feci ea; repente operatus sum, et venerunt. | 3 بالاوليات منذ زمان اخبرت ومن فمي خرجت وانبأت بها. بغتة صنعتها فأتت. |
4 Scivi enim quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua aerea. | 4 لمعرفتي انك قاس وعضل من حديد عنقك وجبهتك نحاس |
5 Praedixi tibi ex tunc; antequam venirent, indicavi tibi, ne forte diceres: “Idolum meum operatum est haec, et sculptile meum et conflatile mandaverunt ista ”. | 5 اخبرتك منذ زمان قبلما أتت انبأتك. لئلا تقول صنمي قد صنعها ومنحوتي ومسبوكي أمر بها. |
6 Quae audisti, vide omnia; vos autem num annuntiabitis? Audita facio tibi nova ex nunc et occulta, quae nescis. | 6 قد سمعت فانظر كلها. وانتم ألا تخبرون قد انبأتك بحديثات منذ الآن وبمخفيات لم تعرفها. |
7 Nunc creata sunt et non ex tunc, et ante eorum diem, et non audisti ea, ne forte diceres: “Ecce ego cognovi ea ”. | 7 الآن خلقت وليس منذ زمان وقبل اليوم لم تسمع بها لئلا تقول هانذا قد عرفتها. |
8 Neque audisti neque cognovisti, neque ex tunc aperta est auris tua; scio enim quia praevaricans praevaricaris et transgressor ex utero vocaris. | 8 لم تسمع ولم تعرف ومنذ زمان لم تنفتح اذنك فاني علمت انك تغدر غدرا ومن البطن سمّيت عاصيا. |
9 Propter nomen meum longe faciam furorem meum et propter laudem meam infrenabo me super te, ne perdam te. | 9 من اجل اسمي ابطئ غضبي ومن اجل فخري امسك عنك حتى لا اقطعك. |
10 Ecce excoxi te, sed non quasi argentum; probavi te in camino paupertatis. | 10 هانذا قد نقيتك وليس بفضة. اخترتك في كور المشقة. |
11 Propter me, propter me faciam, ut non blasphemer; et gloriam meam alteri non dabo. | 11 من اجل نفسي من اجل نفسي افعل. لانه كيف يدنس اسمي وكرامتي لا اعطيها لآخر |
12 Audi me, Iacob, et Israel, quem ego vocavi; ego, ego primus et ego novissimus. | 12 اسمع لي يا يعقوب واسرائيل الذي دعوته. انا هو. انا الاول وانا الآخر |
13 Manus mea fundavit terram, et dextera mea expandit caelos; ego voco eos, et stant simul. | 13 ويدي اسست الارض ويميني نشرت السموات. انا ادعوهنّ فيقفن معا |
14 Congregamini, omnes vos, et audite: Quis de eis annuntiavit haec? Dominus dilexit eum; faciet voluntatem suam in Babylone et brachium suum in Chaldaeis. | 14 اجتمعوا كلكم واسمعوا. من منهم اخبر بهذه. قد احبه الرب. يصنع مسرته ببابل ويكون ذراعه على الكلدانيين. |
15 Ego, ego locutus sum et vocavi eum; adduxi eum, et prospera fuit via eius. | 15 انا انا تكلمت ودعوته. اتيت به فينجح طريقه. |
16 Accedite ad me et audite hoc: Non a principio in abscondito locutus sum; ex tempore, antequam fieret, ibi eram; et nunc Dominus Deus misit me cum spiritu suo. | 16 تقدموا اليّ اسمعوا هذا. لم اتكلم من البدء في الخفاء. منذ وجوده انا هناك والآن السيد الرب ارسلني وروحه |
17 Haec dicit Dominus, redemptor tuus, Sanctus Israel: Ego Dominus Deus tuus docens te utilia, gubernans te in via, qua ambulas. | 17 هكذا يقول الرب فاديك قدوس اسرائيل. انا الرب الهك معلمك لتنتفع وامشيك في طريق تسلك فيه. |
18 Utinam attendisses mandata mea! Facta fuisset sicut flumen pax tua, et iustitia tua sicut gurgites maris; | 18 ليتك اصغيت لوصاياي فكان كنهر سلامك وبرك كلجج البحر. |
19 et fuisset quasi arena semen tuum, et stirps uteri tui ut lapilli eius; non interisset et non fuisset attritum nomen eius a facie mea. | 19 وكان كالرمل نسلك وذرية احشائك كاحشائه. لا ينقطع ولا يباد اسمه من امامي |
20 Egredimini de Babylone, fugite a Chaldaeis, in voce exsultationis annuntiate; auditum facite hoc, efferte illud usque ad extrema terrae, dicite: “ Redemit Dominus servum suum Iacob ”. | 20 اخرجوا من بابل اهربوا من ارض الكلدانيين. بصوت الترنم اخبروا نادوا بهذا شيّعوه الى اقصى الارض. قولوا قد فدى الرب عبده يعقوب. |
21 Non sitierunt, cum per desertum duceret eos; aquam de petra produxit eis et scidit petram, et fluxerunt aquae. | 21 ولم يعطشوا في القفار التي سيرهم فيها. اجرى لهم من الصخر ماء وشق الصخر ففاضت المياه. |
22 Non est pax impiis, dicit Dominus. | 22 لا سلام قال الرب للاشرار |