Isaiæ 34
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | MODERN HEBREW BIBLE |
---|---|
1 Accedite, gentes, ad audien dum; et populi, attendite. Audiat terra et plenitudo eius, orbis et omne germen eius. | 1 קרבו גוים לשמע ולאמים הקשיבו תשמע הארץ ומלאה תבל וכל צאצאיה |
2 Quia indignatio Domini super omnes gentes, et furor super universam militiam eorum: ad interitum devovit eos et dedit eos in occisionem. | 2 כי קצף ליהוה על כל הגוים וחמה על כל צבאם החרימם נתנם לטבח |
3 Interfecti eorum proicientur, et de cadaveribus eorum ascendet foetor; dissolventur montes sanguine eorum. | 3 וחלליהם ישלכו ופגריהם יעלה באשם ונמסו הרים מדמם |
4 Et tabescet omnis militia caelorum, et complicabuntur sicut liber caeli, et omnis militia eorum defluet, sicut defluit folium de vinea et arida frons de ficu. | 4 ונמקו כל צבא השמים ונגלו כספר השמים וכל צבאם יבול כנבל עלה מגפן וכנבלת מתאנה |
5 Quoniam inebriatus est in caelo gladius meus: ecce super Edom descendet et super populum interfectionis meae ad iudicium. | 5 כי רותה בשמים חרבי הנה על אדום תרד ועל עם חרמי למשפט |
6 Gladius Domini repletus est sanguine, incrassatus est adipe, de sanguine agnorum et hircorum, de adipe viscerum arietum; victima enim Domini in Bosra, et interfectio magna in terra Edom. | 6 חרב ליהוה מלאה דם הדשנה מחלב מדם כרים ועתודים מחלב כליות אילים כי זבח ליהוה בבצרה וטבח גדול בארץ אדום |
7 Cadunt bubali cum eis, iuvenci cum tauris; inebriabitur terra eorum sanguine, et humus eorum adipe pinguium, | 7 וירדו ראמים עמם ופרים עם אבירים ורותה ארצם מדם ועפרם מחלב ידשן |
8 quia dies ultionis Domini, annus retributionum ad vindicandam Sion. | 8 כי יום נקם ליהוה שנת שלומים לריב ציון |
9 Et convertentur torrentes eius in picem, et humus eius in sulphur, et erit terra eius in picem ardentem. | 9 ונהפכו נחליה לזפת ועפרה לגפרית והיתה ארצה לזפת בערה |
10 Nocte et die non exstinguetur, in sempiternum ascendet fumus eius, a generatione in generationem desolabitur, in saecula saeculorum non erit transiens per eam. | 10 לילה ויומם לא תכבה לעולם יעלה עשנה מדור לדור תחרב לנצח נצחים אין עבר בה |
11 Et possidebunt illam onocrotalus et ericius, noctua et corvus habitabunt in ea; et extendet super eam mensuram solitudinis et perpendiculum desolationis. | 11 וירשוה קאת וקפוד וינשוף וערב ישכנו בה ונטה עליה קו תהו ואבני בהו |
12 Nobiles eius non erunt, nec regnum proclamabunt; et omnes principes eius erunt in nihilum. | 12 חריה ואין שם מלוכה יקראו וכל שריה יהיו אפס |
13 Et orientur in domibus eius spinae, urticae et paliurus in munitionibus eius; et erit cubile draconum et pascua struthionum. | 13 ועלתה ארמנתיה סירים קמוש וחוח במבצריה והיתה נוה תנים חציר לבנות יענה |
14 Et occurrent hyaenae thoibus, et pilosus clamat ad amicum suum; ibi cubat lamia et invenit sibi requiem. | 14 ופגשו ציים את איים ושעיר על רעהו יקרא אך שם הרגיעה לילית ומצאה לה מנוח |
15 Ibi nidificat serpens ovaque deponit et circumfodit et fovet in umbra eius; illuc congregantur milvi alter ad alterum. | 15 שמה קננה קפוז ותמלט ובקעה ודגרה בצלה אך שם נקבצו דיות אשה רעותה |
16 Requirite in libro Domini et legite: unum ex eis non deest, alter alterum exspectare non debet; quia os Domini praecepit, et spiritus eius ipse congregavit ea. | 16 דרשו מעל ספר יהוה וקראו אחת מהנה לא נעדרה אשה רעותה לא פקדו כי פי הוא צוה ורוחו הוא קבצן |
17 Et ipse misit eis sortem, et manus eius divisit terram illis in mensura; usque in aeternum possidebunt eam, in generatione et generatione habitabunt in ea. | 17 והוא הפיל להן גורל וידו חלקתה להם בקו עד עולם יירשוה לדור ודור ישכנו בה |