Isaia 32
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | SMITH VAN DYKE |
---|---|
1 Ecce in iustitia regnabit rex, et principes in iudicio praee runt. | 1 هوذا بالعدل يملك ملك ورؤساء بالحق يترأسون. |
2 Et erit vir sicut latibulum a vento et refugium a tempestate, sicut rivi aquarum in sitiente terra et umbra petrae magnae in terra arida. | 2 ويكون انسان كمخبإ من الريح وستارة من السيل كسواقي ماء في مكان يابس كظل صخرة عظيمة في ارض معيية. |
3 Non caligabunt oculi videntium, et aures audientium diligenter auscultabunt, | 3 ولا تحسر عيون الناظرين وآذان السامعين تصغى. |
4 et cor stultorum intelleget scientiam, et lingua balborum velociter loquetur et plane. | 4 وقلوب المتسرعين تفهم علما وألسنة العييين تبادر الى التكلم فصيحا. |
5 Non vocabitur ultra is, qui insipiens est, nobilis, neque fraudulentus appellabitur maior; | 5 ولا يدعى اللئيم بعد كريما ولا الماكر يقال له نبيل. |
6 stultus enim fatua loquitur, et cor eius cogitat iniquitatem, ut perficiat impietatem et loquatur contra Dominum errores et vacuam faciat animam esurientem et potum sitienti auferat. | 6 لان اللئيم يتكلم باللؤم وقلبه يعمل اثما ليصنع نفاقا ويتكلم على الرب بافتراء ويفرغ نفس الجائع ويقطع شرب العطشان. |
7 Fraudulenti fraudes pessimae sunt; ipse enim cogitationes concinnat ad perdendos mites in sermone mendaci, etiam quando pauper iudicium vindicat. | 7 والماكر آلاته رديئة هو يتآمر بالخبائث ليهلك البائسين باقوال الكذب حتى في تكلم المسكين بالحق. |
8 Nobilis vero consilia nobilia dat et ipse ad nobilia assurget. | 8 واما الكريم فبالكرائم يتآمر وهو بالكرائم يقوم |
9 Mulieres vanae, surgite, audite vocem meam; filiae confidentes, percipite auribus eloquium meum. | 9 ايتها النساء المطمئنات قمن اسمعن صوتي. ايتها البنات الواثقات اصغين لقولي. |
10 Post dies enim et annum vos pavebitis confidentes; consummata est enim vindemia, collectio ultra non veniet. | 10 اياما على سنة ترتعدن ايتها الواثقات لانه قد مضى القطاف الاجتناء لا يأتي. |
11 Obstupescite, vanae; pavete, confidentes, exuite vos et nudate vos, accingite lumbos vestros. | 11 ارتجفن ايتها المطمئنات ارتعدن ايتها الواثقات تجردن وتعرّين وتنطقن على الاحقاء |
12 Super ubera plangite, super regione desiderabili, super vinea fertili. | 12 لاطمات على الثدي من اجل الحقول المشتهاة ومن اجل الكرمة المثمرة. |
13 Super humum populi mei spinae et vepres ascendent, super omnes domos gaudii, super civitatem exsultantem. | 13 على ارض شعبي يطلع شوك وحسك حتى في كل بيوت الفرح من المدينة المبتهجة. |
14 Domus enim dimissa est; multitudo urbis relicta est, Ophel et Bahan erunt speluncae usque in aeternum, gaudium onagrorum, pascua gregum, | 14 لان القصر قد هدم. جمهور المدينة قد ترك. الاكمة والبرج صارا مغاير الى الابد مرحا لحمير الوحش مرعى للقطعان. |
15 donec effundatur super nos spiritus de excelso. Et erit desertum in hortum, et hortus in saltum reputabitur, | 15 الى ان يسكب علينا روح من العلاء فتصير البرية بستانا ويحسب البستان وعرا |
16 et habitabit in solitudine iudicium, et iustitia in horto sedebit; | 16 فيسكن في البرية الحق والعدل في البستان يقيم. |
17 et erit opus iustitiae pax, et cultus iustitiae silentium, et securitas usque in sempiternum. | 17 ويكون صنع العدل سلاما وعمل العدل سكونا وطمأنينة الى الابد. |
18 Et sedebit populus meus in habitatione pacis et in tabernaculis fiduciae et in locis securis. | 18 ويسكن شعبي في مسكن السلام وفي مساكن مطمئنة وفي محلات امينة. |
19 Et penitus cadet saltus, et profunde deprimetur civitas. | 19 وينزل برد بهبوط الوعر والى الحضيض توضع المدينة. |
20 Beati, qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini. | 20 طوباكم ايها الزارعون على كل المياه المسرحون ارجل الثور والحمار |