Proverbi 24
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | SMITH VAN DYKE |
---|---|
1 Ne aemuleris viros malos nec desideres esse cum eis, | 1 لا تحسد اهل الشر ولا تشته ان تكون معهم. |
2 quia rapinas meditatur mens eorum, et perniciem labia eorum loquuntur. | 2 لان قلبهم يلهج بالاغتصاب وشفاههم تتكلم بالمشقة |
3 Sapientia aedificabitur domus, et prudentia roborabitur. | 3 بالحكمة يبنى البيت وبالفهم يثبت |
4 In doctrina replebuntur cellaria, universa substantia pretiosa et pulcherrima. | 4 وبالمعرفة تمتلئ المخادع من كل ثروة كريمة ونفيسة. |
5 Vir sapiens fortis est, et vir doctus firmat robur. | 5 الرجل الحكيم في عزّ وذو المعرفة متشدد القوة. |
6 Quia cum dispositione parabis tibi bellum, et erit salus, ubi multa consilia sunt. | 6 لانك بالتدابير تعمل حربك والخلاص بكثرة المشيرين. |
7 Excelsa stulto sapientia, in porta non aperiet os suum. | 7 الحكم عالية عن الاحمق. لا يفتح فمه في الباب. |
8 Qui cogitat mala facere, vir perniciosus vocabitur. | 8 المفتكر في عمل الشر يدعى مفسدا. |
9 Cogitatio stulti peccatum est, et abominatio hominum detractor. | 9 فكر الحماقة خطية. ومكرهة الناس المستهزئ. |
10 Si fueris lassus in die angustiae, coartabitur fortitudo tua. | 10 ان ارتخيت في يوم الضيق ضاقت قوتك. |
11 Erue eos, qui ducuntur ad mortem; et, qui trahuntur ad interitum, retine. | 11 انقذ المنقادين الى الموت والممدودين للقتل. لا تمتنع. |
12 Si dixeris: “ Nesciebamus hoc ”; nonne qui ponderator est cordis, ipse intellegit, et servatorem animae tuae nihil fallit reddetque homini iuxta opera sua? | 12 ان قلت هوذا لم نعرف هذا. أفلا يفهم وازن القلوب وحافظ نفسك ألا يعلم. فيرد على الانسان مثل عمله |
13 Comede, fili mi, mel, quia bonum est et favum dulcissimum gutturi tuo. | 13 يا ابني كل عسلا لانه طيب وقطر العسل حلو في حنكك. |
14 Sic, scito, est sapientia animae tuae; quam cum inveneris, erit tibi posteritas, et spes tua non peribit. | 14 كذلك معرفة الحكمة لنفسك. اذا وجدتها فلا بد من ثواب ورجاؤك لا يخيب. |
15 Ne insidieris, o nequam, domui iusti neque vastes requiem eius. | 15 لا تكمن ايها الشرير لمسكن الصدّيق. لا تخرب ربعه. |
16 Septies enim cadet iustus et resurget; impii autem corruent in malum. | 16 لان الصدّيق يسقط سبع مرات ويقوم. اما الاشرار فيعثرون بالشر. |
17 Cum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas, et in ruina eius ne exsultet cor tuum, | 17 لا تفرح بسقوط عدوك ولا يبتهج قلبك اذا عثر. |
18 ne forte videat Dominus, et displiceat ei et auferat ab eo iram suam. | 18 لئلا يرى الرب ويسوء ذلك في عينيه فيرد عنه غضبه. |
19 Ne succendas ira in pessimos nec aemuleris impios, | 19 لا تغر من الاشرار ولا تحسد الاثمة. |
20 quoniam non erit posteritas maligno, et lucerna impiorum exstinguetur. | 20 لانه لا يكون ثواب للاشرار. سراج الاثمة ينطفئ. |
21 Time Dominum, fili mi, et regem et cum nova sectantibus non commiscearis, | 21 يا ابني اخش الرب والملك. لا تخالط المتقلبين. |
22 quoniam repente consurget perditio eorum, et ruinam utriusque quis novit? | 22 لان بليتهم تقوم بغتة ومن يعلم بلاءهما كليهما |
23 Haec quoque sapientibus: Dignoscere personam in iudicio non est bonum. | 23 هذه ايضا للحكماء---محاباة الوجوه في الحكم ليست صالحة. |
24 Qui dicit impio: “ Iustus es ”, maledicent ei populi, et detestabuntur eum tribus. | 24 من يقول للشرير انت صدّيق تسبّه العامة. تلعنه الشعوب. |
25 Qui vero arguunt eum, laudabuntur, et super ipsos veniet benedictio boni. | 25 اما الذين يؤدبون فينعمون وبركة خير تأتي عليهم. |
26 Labia deosculatur, qui recta verba respondet. | 26 تقبّل شفتا من يجاوب بكلام مستقيم. |
27 Praepara foris opus tuum et diligenter exerce illud in agro tuo, ut postea aedifices domum tuam. | 27 هيّئ عملك في الخارج واعدّه في حقلك. بعد تبني بيتك. |
28 Ne sis testis frustra contra proximum tuum nec decipias quemquam labiis tuis. | 28 لا تكن شاهدا على قريبك بلا سبب. فهل تخادع بشفتيك. |
29 Ne dicas: “ Quomodo fecit mihi, sic faciam ei, reddam viro secundum opus suum ”. | 29 لا تقل كما فعل بي هكذا افعل به. ارد على الانسان مثل عمله |
30 Per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri sensu carentis: | 30 عبرت بحقل الكسلان وبكرم الرجل الناقص الفهم |
31 et ecce totum repleverant urticae, et operuerant superficiem eius spinae, et maceria lapidum destructa erat; | 31 فاذا هو قد علاه كله القريص وقد غطى العوسج وجهه وجدار حجارته انهدم. |
32 quod cum vidissem, posui in corde meo, vidi, didici disciplinam: | 32 ثم نظرت ووجهت قلبي. رأيت وقبلت تعليما. |
33 “ Parum dormies, modicum dormitabis, pauxillum manus conseres, ut quiescas, | 33 نوم قليل بعد نعاس قليل وطي اليدين قليلا للرقود |
34 et veniet tibi quasi cursor egestas, et mendicitas quasi vir armatus ”. | 34 فيأتي فقرك كعدّاء وعوزك كغاز |