Proverbi 24
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | MODERN HEBREW BIBLE |
---|---|
1 Ne aemuleris viros malos nec desideres esse cum eis, | 1 אל תקנא באנשי רעה ואל תתאו להיות אתם |
2 quia rapinas meditatur mens eorum, et perniciem labia eorum loquuntur. | 2 כי שד יהגה לבם ועמל שפתיהם תדברנה |
3 Sapientia aedificabitur domus, et prudentia roborabitur. | 3 בחכמה יבנה בית ובתבונה יתכונן |
4 In doctrina replebuntur cellaria, universa substantia pretiosa et pulcherrima. | 4 ובדעת חדרים ימלאו כל הון יקר ונעים |
5 Vir sapiens fortis est, et vir doctus firmat robur. | 5 גבר חכם בעוז ואיש דעת מאמץ כח |
6 Quia cum dispositione parabis tibi bellum, et erit salus, ubi multa consilia sunt. | 6 כי בתחבלות תעשה לך מלחמה ותשועה ברב יועץ |
7 Excelsa stulto sapientia, in porta non aperiet os suum. | 7 ראמות לאויל חכמות בשער לא יפתח פיהו |
8 Qui cogitat mala facere, vir perniciosus vocabitur. | 8 מחשב להרע לו בעל מזמות יקראו |
9 Cogitatio stulti peccatum est, et abominatio hominum detractor. | 9 זמת אולת חטאת ותועבת לאדם לץ |
10 Si fueris lassus in die angustiae, coartabitur fortitudo tua. | 10 התרפית ביום צרה צר כחכה |
11 Erue eos, qui ducuntur ad mortem; et, qui trahuntur ad interitum, retine. | 11 הצל לקחים למות ומטים להרג אם תחשוך |
12 Si dixeris: “ Nesciebamus hoc ”; nonne qui ponderator est cordis, ipse intellegit, et servatorem animae tuae nihil fallit reddetque homini iuxta opera sua? | 12 כי תאמר הן לא ידענו זה הלא תכן לבות הוא יבין ונצר נפשך הוא ידע והשיב לאדם כפעלו |
13 Comede, fili mi, mel, quia bonum est et favum dulcissimum gutturi tuo. | 13 אכל בני דבש כי טוב ונפת מתוק על חכך |
14 Sic, scito, est sapientia animae tuae; quam cum inveneris, erit tibi posteritas, et spes tua non peribit. | 14 כן דעה חכמה לנפשך אם מצאת ויש אחרית ותקותך לא תכרת |
15 Ne insidieris, o nequam, domui iusti neque vastes requiem eius. | 15 אל תארב רשע לנוה צדיק אל תשדד רבצו |
16 Septies enim cadet iustus et resurget; impii autem corruent in malum. | 16 כי שבע יפול צדיק וקם ורשעים יכשלו ברעה |
17 Cum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas, et in ruina eius ne exsultet cor tuum, | 17 בנפל אויביך אל תשמח ובכשלו אל יגל לבך |
18 ne forte videat Dominus, et displiceat ei et auferat ab eo iram suam. | 18 פן יראה יהוה ורע בעיניו והשיב מעליו אפו |
19 Ne succendas ira in pessimos nec aemuleris impios, | 19 אל תתחר במרעים אל תקנא ברשעים |
20 quoniam non erit posteritas maligno, et lucerna impiorum exstinguetur. | 20 כי לא תהיה אחרית לרע נר רשעים ידעך |
21 Time Dominum, fili mi, et regem et cum nova sectantibus non commiscearis, | 21 ירא את יהוה בני ומלך עם שונים אל תתערב |
22 quoniam repente consurget perditio eorum, et ruinam utriusque quis novit? | 22 כי פתאם יקום אידם ופיד שניהם מי יודע |
23 Haec quoque sapientibus: Dignoscere personam in iudicio non est bonum. | 23 גם אלה לחכמים הכר פנים במשפט בל טוב |
24 Qui dicit impio: “ Iustus es ”, maledicent ei populi, et detestabuntur eum tribus. | 24 אמר לרשע צדיק אתה יקבהו עמים יזעמוהו לאמים |
25 Qui vero arguunt eum, laudabuntur, et super ipsos veniet benedictio boni. | 25 ולמוכיחים ינעם ועליהם תבוא ברכת טוב |
26 Labia deosculatur, qui recta verba respondet. | 26 שפתים ישק משיב דברים נכחים |
27 Praepara foris opus tuum et diligenter exerce illud in agro tuo, ut postea aedifices domum tuam. | 27 הכן בחוץ מלאכתך ועתדה בשדה לך אחר ובנית ביתך |
28 Ne sis testis frustra contra proximum tuum nec decipias quemquam labiis tuis. | 28 אל תהי עד חנם ברעך והפתית בשפתיך |
29 Ne dicas: “ Quomodo fecit mihi, sic faciam ei, reddam viro secundum opus suum ”. | 29 אל תאמר כאשר עשה לי כן אעשה לו אשיב לאיש כפעלו |
30 Per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri sensu carentis: | 30 על שדה איש עצל עברתי ועל כרם אדם חסר לב |
31 et ecce totum repleverant urticae, et operuerant superficiem eius spinae, et maceria lapidum destructa erat; | 31 והנה עלה כלו קמשנים כסו פניו חרלים וגדר אבניו נהרסה |
32 quod cum vidissem, posui in corde meo, vidi, didici disciplinam: | 32 ואחזה אנכי אשית לבי ראיתי לקחתי מוסר |
33 “ Parum dormies, modicum dormitabis, pauxillum manus conseres, ut quiescas, | 33 מעט שנות מעט תנומות מעט חבק ידים לשכב |
34 et veniet tibi quasi cursor egestas, et mendicitas quasi vir armatus ”. | 34 ובא מתהלך רישך ומחסריך כאיש מגן |