Salmi 96
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 Cantate Domino canticum novum, cantate Domino, omnis terra. | 1 Huic David, quando terra ejus restituta est. Dominus regnavit : exsultet terra ; lætentur insulæ multæ. |
2 Cantate Domino, benedicite nomini eius, annuntiate de die in diem salutare eius. | 2 Nubes et caligo in circuitu ejus ; justitia et judicium correctio sedis ejus. |
3 Annuntiate inter gentes gloriam eius, in omnibus populis mirabilia eius. | 3 Ignis ante ipsum præcedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus. |
4 Quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis, terribilis est super omnes deos. | 4 Illuxerunt fulgura ejus orbi terræ ; vidit, et commota est terra. |
5 Quoniam omnes dii gentium inania, Dominus autem caelos fecit. | 5 Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini ; a facie Domini omnis terra. |
6 Magnificentia et pulchritudo in conspectu eius, potentia et decor in sanctuario eius. | 6 Annuntiaverunt cæli justitiam ejus, et viderunt omnes populi gloriam ejus. |
7 Afferte Domino, familiae populorum, afferte Domino gloriam et potentiam, | 7 Confundantur omnes qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulacris suis. Adorate eum omnes angeli ejus. |
8 afferte Domino gloriam nominis eius. Tollite hostias et introite in atria eius, | 8 Audivit, et lætata est Sion, et exsultaverunt filiæ Judæ propter judicia tua, Domine. |
9 adorate Dominum in splendore sancto. Contremiscite a facie eius, universa terra; | 9 Quoniam tu Dominus altissimus super omnem terram ; nimis exaltatus es super omnes deos. |
10 dicite in gentibus: “ Dominus regnavit! ”. Etenim correxit orbem terrae, qui non commovebitur; iudicabit populos in aequitate. | 10 Qui diligitis Dominum, odite malum : custodit Dominus animas sanctorum suorum ; de manu peccatoris liberabit eos. |
11 Laetentur caeli, et exsultet terra, sonet mare et plenitudo eius; | 11 Lux orta est justo, et rectis corde lætitia. |
12 gaudebunt campi et omnia, quae in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum | 12 Lætamini, justi, in Domino, et confitemini memoriæ sanctificationis ejus. |
13 a facie Domini, quia venit, quoniam venit iudicare terram. Iudicabit orbem terrae in iustitia et populos in veritate sua. |