Joel (יואל) - Gioele 32
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
MODERN HEBREW BIBLE | NOVA VULGATA |
---|---|
1 הן לצדק ימלך מלך ולשרים למשפט ישרו | 1 Ecce in iustitia regnabit rex, et principes in iudicio praee runt. |
2 והיה איש כמחבא רוח וסתר זרם כפלגי מים בציון כצל סלע כבד בארץ עיפה | 2 Et erit vir sicut latibulum a vento et refugium a tempestate, sicut rivi aquarum in sitiente terra et umbra petrae magnae in terra arida. |
3 ולא תשעינה עיני ראים ואזני שמעים תקשבנה | 3 Non caligabunt oculi videntium, et aures audientium diligenter auscultabunt, |
4 ולבב נמהרים יבין לדעת ולשון עלגים תמהר לדבר צחות | 4 et cor stultorum intelleget scientiam, et lingua balborum velociter loquetur et plane. |
5 לא יקרא עוד לנבל נדיב ולכילי לא יאמר שוע | 5 Non vocabitur ultra is, qui insipiens est, nobilis, neque fraudulentus appellabitur maior; |
6 כי נבל נבלה ידבר ולבו יעשה און לעשות חנף ולדבר אל יהוה תועה להריק נפש רעב ומשקה צמא יחסיר | 6 stultus enim fatua loquitur, et cor eius cogitat iniquitatem, ut perficiat impietatem et loquatur contra Dominum errores et vacuam faciat animam esurientem et potum sitienti auferat. |
7 וכלי כליו רעים הוא זמות יעץ לחבל ענוים באמרי שקר ובדבר אביון משפט | 7 Fraudulenti fraudes pessimae sunt; ipse enim cogitationes concinnat ad perdendos mites in sermone mendaci, etiam quando pauper iudicium vindicat. |
8 ונדיב נדיבות יעץ והוא על נדיבות יקום | 8 Nobilis vero consilia nobilia dat et ipse ad nobilia assurget. |
9 נשים שאננות קמנה שמענה קולי בנות בטחות האזנה אמרתי | 9 Mulieres vanae, surgite, audite vocem meam; filiae confidentes, percipite auribus eloquium meum. |
10 ימים על שנה תרגזנה בטחות כי כלה בציר אסף בלי יבוא | 10 Post dies enim et annum vos pavebitis confidentes; consummata est enim vindemia, collectio ultra non veniet. |
11 חרדו שאננות רגזה בטחות פשטה וערה וחגורה על חלצים | 11 Obstupescite, vanae; pavete, confidentes, exuite vos et nudate vos, accingite lumbos vestros. |
12 על שדים ספדים על שדי חמד על גפן פריה | 12 Super ubera plangite, super regione desiderabili, super vinea fertili. |
13 על אדמת עמי קוץ שמיר תעלה כי על כל בתי משוש קריה עליזה | 13 Super humum populi mei spinae et vepres ascendent, super omnes domos gaudii, super civitatem exsultantem. |
14 כי ארמון נטש המון עיר עזב עפל ובחן היה בעד מערות עד עולם משוש פראים מרעה עדרים | 14 Domus enim dimissa est; multitudo urbis relicta est, Ophel et Bahan erunt speluncae usque in aeternum, gaudium onagrorum, pascua gregum, |
15 עד יערה עלינו רוח ממרום והיה מדבר לכרמל וכרמל ליער יחשב | 15 donec effundatur super nos spiritus de excelso. Et erit desertum in hortum, et hortus in saltum reputabitur, |
16 ושכן במדבר משפט וצדקה בכרמל תשב | 16 et habitabit in solitudine iudicium, et iustitia in horto sedebit; |
17 והיה מעשה הצדקה שלום ועבדת הצדקה השקט ובטח עד עולם | 17 et erit opus iustitiae pax, et cultus iustitiae silentium, et securitas usque in sempiternum. |
18 וישב עמי בנוה שלום ובמשכנות מבטחים ובמנוחת שאננות | 18 Et sedebit populus meus in habitatione pacis et in tabernaculis fiduciae et in locis securis. |
19 וברד ברדת היער ובשפלה תשפל העיר | 19 Et penitus cadet saltus, et profunde deprimetur civitas. |
20 אשריכם זרעי על כל מים משלחי רגל השור והחמור | 20 Beati, qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini. |