Scrutatio

Venerdi, 17 maggio 2024 - San Pasquale Baylon ( Letture di oggi)

Shemòt (שמות) - Esodo 23


font
MODERN HEBREW BIBLEVULGATA
1 לא תשא שמע שוא אל תשת ידך עם רשע להית עד חמס1 Non suscipies vocem mendacii, nec junges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium.
2 לא תהיה אחרי רבים לרעת ולא תענה על רב לנטת אחרי רבים להטת2 Non sequeris turbam ad faciendum malum : nec in judicio, plurimorum acquiesces sententiæ, ut a vero devies.
3 ודל לא תהדר בריבו3 Pauperis quoque non misereberis in judicio.
4 כי תפגע שור איבך או חמרו תעה השב תשיבנו לו4 Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum.
5 כי תראה חמור שנאך רבץ תחת משאו וחדלת מעזב לו עזב תעזב עמו5 Si videris asinum odientis te jacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo.
6 לא תטה משפט אבינך בריבו6 Non declinabis in judicium pauperis.
7 מדבר שקר תרחק ונקי וצדיק אל תהרג כי לא אצדיק רשע7 Mendacium fugies. Insontem et justum non occides : quia aversor impium.
8 ושחד לא תקח כי השחד יעור פקחים ויסלף דברי צדיקים8 Nec accipies munera, quæ etiam excæcant prudentes, et subvertunt verba justorum.
9 וגר לא תלחץ ואתם ידעתם את נפש הגר כי גרים הייתם בארץ מצרים9 Peregrino molestus non eris. Scitis enim advenarum animas : quia et ipsi peregrini fuistis in terra Ægypti.
10 ושש שנים תזרע את ארצך ואספת את תבואתה10 Sex annis seminabis terram tuam, et congregabis fruges ejus :
11 והשביעת תשמטנה ונטשתה ואכלו אביני עמך ויתרם תאכל חית השדה כן תעשה לכרמך לזיתך11 anno autem septimo dimittes eam, et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui : et quidquid reliquum fuerit, edant bestiæ agri : ita facies in vinea et in oliveto tuo.
12 ששת ימים תעשה מעשיך וביום השביעי תשבת למען ינוח שורך וחמרך וינפש בן אמתך והגר12 Sex diebus operaberis : septimo die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillæ tuæ, et advena.
13 ובכל אשר אמרתי אליכם תשמרו ושם אלהים אחרים לא תזכירו לא ישמע על פיך13 Omnia quæ dixi vobis, custodite. Et per nomen externorum deorum non jurabitis, neque audietur ex ore vestro.
14 שלש רגלים תחג לי בשנה14 Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis.
15 את חג המצות תשמר שבעת ימים תאכל מצות כאשר צויתך למועד חדש האביב כי בו יצאת ממצרים ולא יראו פני ריקם15 Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus comedes azyma, sicut præcepi tibi, tempore mensis novorum, quando egressus es de Ægypto : non apparebis in conspectu meo vacuus.
16 וחג הקציר בכורי מעשיך אשר תזרע בשדה וחג האסף בצאת השנה באספך את מעשיך מן השדה16 Et solemnitatem messis primitivorum operis tui, quæcumque seminaveris in agro : solemnitatem quoque in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro.
17 שלש פעמים בשנה יראה כל זכורך אל פני האדן יהוה17 Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo tuo.
18 לא תזבח על חמץ דם זבחי ולא ילין חלב חגי עד בקר18 Non immolabis super fermento sanguinem victimæ meæ, nec remanebit adeps solemnitatis meæ usque mane.
19 ראשית בכורי אדמתך תביא בית יהוה אלהיך לא תבשל גדי בחלב אמו19 Primitias frugum terræ tuæ deferes in domum Domini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ.
20 הנה אנכי שלח מלאך לפניך לשמרך בדרך ולהביאך אל המקום אשר הכנתי20 Ecce ego mittam angelum meum, qui præcedat te, et custodiat in via, et introducat in locum quem paravi.
21 השמר מפניו ושמע בקלו אל תמר בו כי לא ישא לפשעכם כי שמי בקרבו21 Observa eum, et audi vocem ejus, nec contemnendum putes : quia non dimittet cum peccaveris, et est nomen meum in illo.
22 כי אם שמע תשמע בקלו ועשית כל אשר אדבר ואיבתי את איביך וצרתי את צרריך22 Quod si audieris vocem ejus, et feceris omnia quæ loquor, inimicus ero inimicis tuis, et affligam affligentes te.
23 כי ילך מלאכי לפניך והביאך אל האמרי והחתי והפרזי והכנעני החוי והיבוסי והכחדתיו23 Præcedetque te angelus meus, et introducet te ad Amorrhæum, et Hethæum, et Pherezæum, Chananæumque, et Hevæum, et Jebusæum, quos ego conteram.
24 לא תשתחוה לאלהיהם ולא תעבדם ולא תעשה כמעשיהם כי הרס תהרסם ושבר תשבר מצבתיהם24 Non adorabis deos eorum, nec coles eos : non facies opera eorum, sed destrues eos, et confringes statuas eorum.
25 ועבדתם את יהוה אלהיכם וברך את לחמך ואת מימיך והסרתי מחלה מקרבך25 Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis et aquis, et auferam infirmitatem de medio tui.
26 לא תהיה משכלה ועקרה בארצך את מספר ימיך אמלא26 Non erit inf?cunda, nec sterilis in terra tua : numerum dierum tuorum implebo.
27 את אימתי אשלח לפניך והמתי את כל העם אשר תבא בהם ונתתי את כל איביך אליך ערף27 Terrorem meum mittam in præcursum tuum, et occidam omnem populum, ad quem ingredieris : cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam :
28 ושלחתי את הצרעה לפניך וגרשה את החוי את הכנעני ואת החתי מלפניך28 emittens crabrones prius, qui fugabunt Hevæum, et Chananæum, et Hethæum, antequam introëas.
29 לא אגרשנו מפניך בשנה אחת פן תהיה הארץ שממה ורבה עליך חית השדה29 Non ejiciam eos a facie tua anno uno : ne terra in solitudinem redigatur, et crescant contra te bestiæ.
30 מעט מעט אגרשנו מפניך עד אשר תפרה ונחלת את הארץ30 Paulatim expellam eos de conspectu tuo, donec augearis, et possideas terram.
31 ושתי את גבלך מים סוף ועד ים פלשתים וממדבר עד הנהר כי אתן בידכם את ישבי הארץ וגרשתמו מפניך31 Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palæstinorum, et a deserto usque ad fluvium : tradam in manibus vestris habitatores terræ, et ejiciam eos de conspectu vestro.
32 לא תכרת להם ולאלהיהם ברית32 Non inibis cum eis f?dus, nec cum diis eorum.
33 לא ישבו בארצך פן יחטיאו אתך לי כי תעבד את אלהיהם כי יהיה לך למוקש33 Non habitent in terra tua, ne forte peccare te faciant in me, si servieris diis eorum : quod tibi certe erit in scandalum.