| 1 Et in anno octavo decimo, secundo et vicesimo die mensis primi factum estverbum Nabuchodonosor regis Assyriorum, ut vindicaret omnem terram, sicutlocutus est. |
| 2 Et convocavit omnes famulos suos et omnes magnates suos et posuitcum eis secretum consilii sui et consummavit omne malum terrae ex ore suo; |
| 3 etipsi iudicaverunt exterminare omnem carnem eorum, qui non sunt obsecuti verbooris eius. |
| 4 Et factum est, cum consummasset consilium suum, vocavitNabuchodonosor rex Assyriorum Holofernen principem militiae virtutis suae, quierat secundus post se, |
| 5 et dixit ad eum: “ Haec dicit rex magnus, universaeterrae dominus. Ecce tu exies a facie mea et accipies tecum viros fidentes invirtute sua: in centum viginti milia peditum et multitudinem equorum cumascensoribus duodecim milia; |
| 6 et exies in obviam universae terrae ad occasum,quia non crediderunt verbo oris mei. |
| 7 Et denuntiabis eis, ut praeparent mihiterram et aquam, quoniam ego exeam in ira mea ad eos et cooperiam omnem faciemterrae in pedibus virtutis meae et dabo eos in rapinam, |
| 8 et vulnerati illorumreplebunt valles eorum, et omnis torrens et flumen inundans mortuis eorumreplebuntur. |
| 9 Et adducam captivitatem eorum ad extrema universae terrae. |
| 10 Tuautem exiens praeoccupabis mihi omnem finem eorum, et tradent se tibi, etreservabis mihi in diem redargutionis eorum. |
| 11 Super eos autem, qui nonoboediunt, non parcet oculus tuus, ut des eos in occisionem et rapinam in totaterra tua, |
| 12 quoniam vivo ego et potestas regni mei; locutus sum et faciamomnia haec in manu mea. |
| 13 Et tu non praeteries unum verbum domini tui, sedconsummans consummabis, sicut praecepi tibi, et non prolongabis, ut facias ea”. |
| 14 Et exiit Holofernes a facie domini sui et vocavit omnes praefectos etduces et magistratus virtutis Assyriae |
| 15 et numeravit electos viros inexpeditionem, quemadmodum praeceperat ei dominus suus, in centum viginti miliaet equitum sagittariorum duodecim milia.
|
| 16 Et disposuit eos, quemadmodum belli multitudo constituitur. |
| 17 Et accepitcamelos et asinos et mulos ad utensilia eorum, multitudinem magnam valde, etoves et boves et capras in praeparationem eorum, quorum non erat numerus, |
| 18 etepimenia omni viro in multitudinem; et aurum et argentum de domo regis multumvalde. |
| 19 Et exiit a Nineve ipse et omnis virtus eius in profectionem, utpraecederet regem Nabuchodonosor et cooperiret omnem faciem terrae, quae est adoccasum, in quadrigis et equitibus et peditibus electis suis. |
| 20 Et multamixtura sicut locusta convenerunt cum eis et sicut arena terrae; non enim eratnumerus prae multitudine eorum. |
| 21 Et exierunt ex Nineve viam dierum trium superfaciem campi Bectileth et posuerunt tabernacula sua a Bectileth iuxta montem,qui est in sinistra superioris Ciliciae. |
| 22 Et accepit omnem virtutem suam,pedites et equites et quadrigas suas et abiit inde in montanam |
| 23 et conciditPhut et Lud et praedaverunt omnes filios Rassis et filios Ismael, qui erantcontra faciem deserti ad austrum Chelaeorum. |
| 24 Et transgressus est Euphraten ettransiit Mesopotamiam et diruit omnes civitates excelsas, quae erant adtorrentem Abronam, usquequo veniatur ad mare. |
| 25 Et occupavit terminos Ciliciaeet concidit omnes adversantes sibi et venit usque ad terminos Iapheth, qui suntad austrum contra faciem Arabiae. |
| 26 Et circuivit omnes filios Madian etsuccendit tabernacula eorum et praedavit stabula eorum. |
| 27 Et descendit incampum Damasci in diebus messis frumenti et succendit omnes agros eorum; gregeset armenta dedit in exterminium et civitates eorum spoliavit et campos eorumventilavit et percussit omnes iuvenes eorum in ore gladii. |
| 28 Et incidit timoret tremor eius super inhabitantes maritimam, qui erant in Sidone et Tyro, etinhabitantes Sur et Ochina et omnes, qui incolebant Iamniam; et habitantes inAzoto et Ascalone et Gaza timuerunt eum valde.
|