Sapienza 6
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
DIODATI | NOVA VULGATA |
---|---|
1 Audite ergo, reges, et intellegite; discite, iudices finium terrae. | |
2 Praebete aures, vos, qui continetis multitudines et placetis vobis in turbis nationum. | |
3 Quoniam data est a Domino potestas vobis et dominatio ab Altissimo, qui interrogabit opera vestra et cogitationes scrutabitur, | |
4 quoniam, cum essetis ministri regni illius, non recte iudicastis nec custodistis legem neque secundum voluntatem Dei ambulastis. | |
5 Horrende et cito instabit vobis, quoniam iudicium durissimum his, qui praesunt, fiet; | |
6 exiguo enim conceditur misericordia, potentes autem potenter tormento interrogabuntur. | |
7 Non enim subtrahet personam cuiusquam Deus nec verebitur magnitudinem cuiusquam, quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter cura est illi de omnibus; | |
8 potentibus autem durum instat scrutinium. | |
9 Ad vos ergo, reges, sunt hi sermones mei, ut discatis sapientiam et non excidatis. | |
10 Qui enim custodierint iusta iuste, iustificabuntur; et, qui didicerint ista, invenient defensionem. | |
11 Concupiscite ergo sermones meos, diligite illos et habebitis disciplinam. | |
12 Clara est et, quae numquam marcescit, sapientia; et facile videtur ab his, qui diligunt eam, et invenitur ab his, qui quaerunt illam. | |
13 Praeoccupat, qui eam concupiscunt, ut prior se ostendat illis. | |
14 Qui de luce vigilaverit ad illam, non laborabit, assidentem enim illam foribus suis inveniet. | |
15 Cogitare ergo de illa sensus est consummatio; et, qui vigilaverit propter illam, cito securus erit. | |
16 Quoniam dignos se ipsa circuit quaerens et in viis ostendit se illis hilariter et in omni providentia occurrit illis. | |
17 Initium enim illius verissima est disciplinae concupiscentia, cura vero disciplinae dilectio est, | |
18 et dilectio custodia legum illius est, custoditio autem legum confirmatio incorruptionis est, | |
19 incorruptio autem facit esse proximum Deo; | |
20 concupiscentia itaque sapientiae deducit ad regnum. | |
21 Si ergo delectamini sedibus et sceptris, o reges populi, colite sapientiam, ut in perpetuum regnetis. | |
22 Quid est autem sapientia et quemadmodum facta sit, referam et non abscondam a vobis sacramenta Dei, sed ab initio nativitatis investigabo et ponam in lucem scientiam illius et non praeteribo veritatem. | |
23 Neque cum invidia tabescente iter habebo, quoniam ista non erit particeps sapientiae. | |
24 Multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum, et rex sapiens stabilimentum populi est. | |
25 Ergo accipite disciplinam per sermones meos, et proderit vobis. |