Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Psalmi 101


font

1Oratio pauperis, cum anxius fuerit, et in conspectu Domini effuderit precem suam.2Domine, exaudi orationem meam,
et clamor meus ad te veniat.
3Non avertas faciem tuam a me :
in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam ;
in quacumque die invocavero te, velociter exaudi me.
4Quia defecerunt sicut fumus dies mei,
et ossa mea sicut cremium aruerunt.
5Percussus sum ut f?num, et aruit cor meum,
quia oblitus sum comedere panem meum.
6A voce gemitus mei
adhæsit os meum carni meæ.
7Similis factus sum pellicano solitudinis ;
factus sum sicut nycticorax in domicilio.
8Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto.
9Tota die exprobrabant mihi inimici mei,
et qui laudabant me adversum me jurabant :
10quia cinerem tamquam panem manducabam,
et potum meum cum fletu miscebam,
11a facie iræ et indignationis tuæ :
quia elevans allisisti me.
12Dies mei sicut umbra declinaverunt,
et ego sicut f?num arui.
13Tu autem, Domine, in æternum permanes,
et memoriale tuum in generationem et generationem.
14Tu exsurgens misereberis Sion,
quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus :
15quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus,
et terræ ejus miserebuntur.
16Et timebunt gentes nomen tuum, Domine,
et omnes reges terræ gloriam tuam :
17quia ædificavit Dominus Sion,
et videbitur in gloria sua.
18Respexit in orationem humilium
et non sprevit precem eorum.
19Scribantur hæc in generatione altera,
et populus qui creabitur laudabit Dominum.
20Quia prospexit de excelso sancto suo ;
Dominus de cælo in terram aspexit :
21ut audiret gemitus compeditorum ;
ut solveret filios interemptorum :
22ut annuntient in Sion nomen Domini,
et laudem ejus in Jerusalem :
23in conveniendo populos in unum, et reges,
ut serviant Domino.
24Respondit ei in via virtutis suæ :
Paucitatem dierum meorum nuntia mihi :
25ne revoces me in dimidio dierum meorum,
in generationem et generationem anni tui.
26Initio tu, Domine, terram fundasti,
et opera manuum tuarum sunt cæli.
27Ipsi peribunt, tu autem permanes ;
et omnes sicut vestimentum veterascent.
Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur ;
28tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
29Filii servorum tuorum habitabunt,
et semen eorum in sæculum dirigetur.