1 لذلك يجب ان نتنبه اكثر الى ما سمعنا لئلا نفوته. | 1 Propterea abundantius oportet observare nos ea quæ audivimus, ne forte pereffluamus. |
2 لانه ان كانت الكلمة التي تكلم بها ملائكة قد صارت ثابتة وكل تعد ومعصية نال مجازاة عادلة | 2 Si enim qui per angelos dictus est sermo, factus est firmus, et omnis prævaricatio, et inobedientia accepit justam mercedis retributionem : |
3 فكيف ننجو نحن ان اهملنا خلاصا هذا مقداره قد ابتدأ الرب بالتكلم به ثم تثبت لنا من الذين سمعوا | 3 quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem ? quæ cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis, qui audierunt, in nos confirmata est, |
4 شاهدا الله معهم بآيات وعجائب وقوات متنوعة ومواهب الروح القدس حسب ارادته | 4 contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem. |
5 فانه لملائكة لم يخضع العالم العتيد الذي نتكلم عنه. | 5 Non enim angelis subjecit Deus orbem terræ futurum, de quo loquimur. |
6 لكن شهد واحد في موضع قائلا ما هو الانسان حتى تذكره او ابن الانسان حتى تفتقده. | 6 Testatus est autem in quodam loco quis, dicens : Quid est homo quod memor es ejus, aut filius hominis quoniam visitas eum ? |
7 وضعته قليلا عن الملائكة. بمجد وكرامة كللته واقمته على اعمال يديك. | 7 Minuisti eum paulo minus ab angelis : gloria et honore coronasti eum : et constituisti eum super opera manuum tuarum. |
8 اخضعت كل شيء تحت قدميه. لانه اذ أخضع الكل له لم يترك شيئا غير خاضع له. على اننا الآن لسنا نرى الكل بعد مخضعا له. | 8 Omnia subjecisti sub pedibus ejus. In eo enim quod omnia ei subjecit, nihil dimisit non subjectum ei. Nunc autem necdum videmus omnia subjecta ei. |
9 ولكن الذي وضع قليلا عن الملائكة يسوع نراه مكللا بالمجد والكرامة من اجل ألم الموت لكي يذوق بنعمة الله الموت لاجل كل واحد. | 9 Eum autem, qui modico quam angeli minoratus est, videmus Jesum propter passionem mortis, gloria et honore coronatum : ut, gratia Dei, pro omnibus gustaret mortem.
|
10 لانه لاق بذاك الذي من اجله الكل وبه الكل وهو آت بابناء كثيرين الى المجد ان يكمل رئيس خلاصهم بالآلام. | 10 Decebat enim eum, propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummare. |
11 لان المقدس والمقدسين جميعهم من واحد فلهذا السبب لا يستحي ان يدعوهم اخوة | 11 Qui enim sanctificat, et qui sanctificantur, ex uno omnes. Propter quam causam non confunditur fratres eos vocare, dicens : |
12 قائلا اخبر باسمك اخوتي وفي وسط الكنيسة اسبحك. | 12 Nuntiabo nomen tuum fratribus meis : in medio ecclesiæ laudabo te. |
13 وايضا انا اكون متوكلا عليه. وايضا ها انا والاولاد الذين اعطانيهم الله. | 13 Et iterum : Ego ero fidens in eum. Et iterum : Ecce ego, et pueri mei, quos dedit mihi Deus. |
14 فاذ قد تشارك الاولاد في اللحم والدم اشترك هو ايضا كذلك فيهما لكي يبيد بالموت ذاك الذي له سلطان الموت اي ابليس | 14 Quia ergo pueri communicaverunt carni, et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem : ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est, diabolum : |
15 ويعتق اولئك الذين خوفا من الموت كانوا جميعا كل حياتهم تحت العبودية. | 15 et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti. |
16 لانه حقا ليس يمسك الملائكة بل يمسك نسل ابراهيم | 16 Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahæ apprehendit. |
17 من ثم كان ينبغي ان يشبه اخوته في كل شيء لكي يكون رحيما ورئيس كهنة امينا في ما للّه حتى يكفّر خطايا الشعب. | 17 Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret, et fidelis pontifex ad Deum, ut repropitiaret delicta populi. |
18 لانه في ما هو قد تألم مجربا يقدر ان يعين المجربين | 18 In eo enim, in quo passus est ipse et tentatus, potens est et eis, qui tentantur, auxiliari. |