Scrutatio

Sabato, 11 maggio 2024 - San Fabio e compagni ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Luca (لوقا) 21


font
SMITH VAN DYKEVULGATA
1 وتطلع فرأى الاغنياء يلقون قرابينهم في الخزانة.1 Respiciens autem, vidit eos qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites.
2 ورأى ايضا ارملة مسكينة ألقت هناك فلسين.2 Vidit autem et quamdam viduam pauperculam mittentem æra minuta duo.
3 فقال بالحق اقول لكم ان هذه الارملة الفقيرة ألقت اكثر من الجميع.3 Et dixit : Vere dico vobis, quia vidua hæc pauper plus quam omnes misit.
4 لان هؤلاء من فضلتهم ألقوا في قرابين الله. واما هذه فمن اعوازها ألقت كل المعيشة التي لها4 Nam omnes hi ex abundanti sibi miserunt in munera Dei : hæc autem ex eo quod deest illi, omnem victum suum quem habuit, misit.
5 واذ كان قوم يقولون عن الهيكل انه مزين بحجارة حسنة وتحف قال5 Et quibusdam dicentibus de templo quod bonis lapidibus et donis ornatum esset, dixit :
6 هذه التي ترونها ستأتي ايام لا يترك فيها حجر على حجر لا ينقض.6 Hæc quæ videtis, venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.
7 فسألوه قائلين يا معلّم متى يكون هذا وما هي العلامة عندما يصير هذا.7 Interrogaverunt autem illum, dicentes : Præceptor, quando hæc erunt, et quod signum cum fieri incipient ?
8 فقال انظروا لا تضلوا. فان كثيرين سيأتون باسمي قائلين اني انا هو والزمان قد قرب. فلا تذهبوا وراءهم.8 Qui dixit : Videte ne seducamini : multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum : et tempus appropinquavit : nolite ergo ire post eos.
9 فاذا سمعتم بحروب وقلاقل فلا تجزعوا لانه لا بد ان يكون هذا اولا. ولكن لا يكون المنتهى سريعا.9 Cum autem audieritis prælia et seditiones, nolite terreri : oportet primum hæc fieri, sed nondum statim finis.
10 ثم قال لهم تقوم امة على امة ومملكة على مملكة.10 Tunc dicebat illis : Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum.
11 وتكون زلازل عظيمة في اماكن ومجاعات واوبئة. وتكون مخاوف وعلامات عظيمة من السماء.11 Et terræmotus magni erunt per loca, et pestilentiæ, et fames, terroresque de cælo, et signa magna erunt.
12 وقبل هذا كله يلقون ايديهم عليكم ويطردونكم ويسلمونكم الى مجامع وسجون وتساقون امام ملوك وولاة لاجل اسمي.12 Sed ante hæc omnia injicient vobis manus suas, et persequentur tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et præsides propter nomen meum :
13 فيؤول ذلك لكم شهادة.13 continget autem vobis in testimonium.
14 فضعوا في قلوبكم ان لا تهتموا من قبل لكي تحتجوا.14 Ponite ergo in cordibus vestris non præmeditari quemadmodum respondeatis :
15 لاني انا اعطيكم فما وحكمة لا يقدر جميع معانديكم ان يقاوموها او يناقضوها.15 ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.
16 وسوف تسلمون من الوالدين والاخوة والاقرباء والاصدقاء. ويقتلون منكم.16 Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis :
17 وتكونون مبغضين من الجميع من اجل اسمي.17 et eritis odio omnibus propter nomen meum :
18 ولكن شعرة من رؤوسكم لا تهلك.18 et capillus de capite vestro non peribit.
19 بصبركم اقتنوا انفسكم.19 In patientia vestra possidebitis animas vestras.
20 ومتى رأيتم اورشليم محاطة بجيوش فحينئذ اعلموا انه قد اقترب خرابها.20 Cum autem videritis circumdari ab exercitu Jerusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio ejus :
21 حينئذ ليهرب الذين في اليهودية الى الجبال. والذين في وسطها فليفروا خارجا. والذين في الكور فلا يدخلوها.21 tunc qui in Judæa sunt, fugiant ad montes, et qui in medio ejus, discedant : et qui in regionibus, non intrent in eam,
22 لان هذه ايام انتقام ليتم كل ما هو مكتوب.22 quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia quæ scripta sunt.
23 وويل للحبالى والمرضعات في تلك الايام لانه يكون ضيق عظيم على الارض وسخط على هذا الشعب.23 Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus ! erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic.
24 ويقعون بفم السيف ويسبون الى جميع الامم. وتكون اورشليم مدوسة من الامم حتى تكمل ازمنة الامم24 Et cadent in ore gladii, et captivi ducentur in omnes gentes, et Jerusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum.
25 وتكون علامات في الشمس والقمر والنجوم. وعلى الارض كرب امم بحيرة. البحر والامواج تضج.25 Et erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium præ confusione sonitus maris, et fluctuum :
26 والناس يغشى عليهم من خوف وانتظار ما يأتي على المسكونة لان قوات السموات تتزعزع.26 arescentibus hominibus præ timore, et exspectatione, quæ supervenient universo orbi : nam virtutes cælorum movebuntur :
27 وحينئذ يبصرون ابن الانسان آتيا في سحابة بقوة ومجد كثير.27 et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate.
28 ومتى ابتدأت هذه تكون فانتصبوا وارفعوا رؤوسكم لان نجاتكم تقترب.28 His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra : quoniam appropinquat redemptio vestra.
29 وقال لهم مثلا. انظروا الى شجرة التين وكل الاشجار.29 Et dixit illis similitudinem : Videte ficulneam, et omnes arbores :
30 متى افرخت تنظرون وتعلمون من انفسكم ان الصيف قد قرب.30 cum producunt jam ex se fructum, scitis quoniam prope est æstas.
31 هكذا انتم ايضا متى رأيتم هذه الاشياء صائرة فاعلموا ان ملكوت الله قريب.31 Ita et vos cum videritis hæc fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei.
32 الحق اقول لكم انه لا يمضي هذا الجيل حتى يكون الكل.32 Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia fiant.
33 السماء والارض تزولان ولكن كلامي لا يزول.33 Cælum et terra transibunt : verba autem mea non transibunt.
34 فاحترزوا لانفسكم لئلا تثقل قلوبكم في خمار وسكر وهموم الحياة فيصادفكم ذلك اليوم بغتة.34 Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vitæ, et superveniat in vos repentina dies illa :
35 لانه كالفخ يأتي على جميع الجالسين على وجه كل الارض.35 tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terræ.
36 اسهروا اذا وتضرعوا في كل حين لكي تحسبوا اهلا للنجاة من جميع هذا المزمع ان يكون وتقفوا قدام ابن الانسان36 Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quæ futura sunt, et stare ante Filium hominis.
37 وكان في النهار يعلّم في الهيكل وفي الليل يخرج ويبيت في الجبل الذي يدعى جبل الزيتون.37 Erat autem diebus docens in templo : noctibus vero exiens, morabatur in monte qui vocatur Oliveti.
38 وكان كل الشعب يبكرون اليه في الهيكل ليسمعوه38 Et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum.