1 Factum est autem cum senuis set, Samuel posuit filios suos iu dices Israel. | 1 Factum est autem cum senuis set, Samuel posuit filios suos iu dices Israel. |
2 Fuitque nomen filii eius primogeniti Ioel et nomen secundi Abia; iudicabant in Bersabee. | 2 Fuitque nomen filii eius primogeniti Ioel et nomen secundi Abia; iudicabant in Bersabee. |
3 Et non ambulaverunt filii illius in viis eius, sed declinaverunt post avaritiam acceperuntque munera et perverterunt iudicium.
| 3 Et non ambulaverunt filii illius in viis eius, sed declinaverunt post avaritiam acceperuntque munera et perverterunt iudicium.
|
4 Congregati ergo universi maiores natu Israel venerunt ad Samuel in Rama | 4 Congregati ergo universi maiores natu Israel venerunt ad Samuel in Rama |
5 dixeruntque ei: “ Ecce tu senuisti, et filii tui non ambulant in viis tuis; nunc ergo constitue nobis regem, ut iudicet nos, sicut universae habent nationes ”. | 5 dixeruntque ei: “ Ecce tu senuisti, et filii tui non ambulant in viis tuis; nunc ergo constitue nobis regem, ut iudicet nos, sicut universae habent nationes ”. |
6 Displicuitque sermo in oculis Samuelis, eo quod dixissent: “ Da nobis regem, ut iudicet nos ”. Et oravit Samuel ad Dominum. | 6 Displicuitque sermo in oculis Samuelis, eo quod dixissent: “ Da nobis regem, ut iudicet nos ”. Et oravit Samuel ad Dominum. |
7 Dixit autem Dominus ad Samuel: “ Audi vocem populi in omnibus, quae loquuntur tibi; non enim te abiecerunt, sed me abiecerunt, ne regnem super eos. | 7 Dixit autem Dominus ad Samuel: “ Audi vocem populi in omnibus, quae loquuntur tibi; non enim te abiecerunt, sed me abiecerunt, ne regnem super eos. |
8 Iuxta omnia opera sua, quae fecerunt a die, qua eduxi eos de Aegypto, usque ad diem hanc, sicut dereliquerunt me et servierunt diis alienis, sic faciunt etiam tibi. | 8 Iuxta omnia opera sua, quae fecerunt a die, qua eduxi eos de Aegypto, usque ad diem hanc, sicut dereliquerunt me et servierunt diis alienis, sic faciunt etiam tibi. |
9 Nunc ergo audi vocem eorum; verumtamen contestare eos et praedic eis ius regis, qui regnaturus est super eos ”.
| 9 Nunc ergo audi vocem eorum; verumtamen contestare eos et praedic eis ius regis, qui regnaturus est super eos ”.
|
10 Dixit itaque Samuel omnia verba Domini ad populum, qui petierat a se regem, | 10 Dixit itaque Samuel omnia verba Domini ad populum, qui petierat a se regem, |
11 et ait: “ Hoc erit ius regis, qui imperaturus est vobis: Filios vestros tollet et ponet in curribus suis facietque sibi equites, et current ante quadrigas eius; | 11 et ait: “ Hoc erit ius regis, qui imperaturus est vobis: Filios vestros tollet et ponet in curribus suis facietque sibi equites, et current ante quadrigas eius; |
12 et constituet sibi tribunos et centuriones et aratores agrorum suorum et messores segetum et fabros armorum et curruum suorum. | 12 et constituet sibi tribunos et centuriones et aratores agrorum suorum et messores segetum et fabros armorum et curruum suorum. |
13 Filias quoque vestras faciet sibi unguentarias et focarias et panificas. | 13 Filias quoque vestras faciet sibi unguentarias et focarias et panificas. |
14 Agros quoque vestros et vineas et oliveta optima tollet et dabit servis suis. | 14 Agros quoque vestros et vineas et oliveta optima tollet et dabit servis suis. |
15 Sed et segetes vestras et vinearum reditus addecimabit, ut det eunuchis et famulis suis. | 15 Sed et segetes vestras et vinearum reditus addecimabit, ut det eunuchis et famulis suis. |
16 Servos etiam vestros et ancillas et boves vestros optimos et asinos auferet et ponet in opere suo. | 16 Servos etiam vestros et ancillas et boves vestros optimos et asinos auferet et ponet in opere suo. |
17 Greges vestros addecimabit, vosque eritis ei servi. | 17 Greges vestros addecimabit, vosque eritis ei servi. |
18 Et clamabitis in die illa a facie regis vestri, quem elegistis vobis, et non exaudiet vos Dominus in die illa ”.
| 18 Et clamabitis in die illa a facie regis vestri, quem elegistis vobis, et non exaudiet vos Dominus in die illa ”.
|
19 Noluit autem populus audire vocem Samuel, sed dixerunt: “ Nequaquam: rex enim erit super nos, | 19 Noluit autem populus audire vocem Samuel, sed dixerunt: “ Nequaquam: rex enim erit super nos, |
20 et erimus nos quoque sicut omnes gentes; et iudicabit nos rex noster et egredietur ante nos et pugnabit bella nostra pro nobis ”. | 20 et erimus nos quoque sicut omnes gentes; et iudicabit nos rex noster et egredietur ante nos et pugnabit bella nostra pro nobis ”. |
21 Et audivit Samuel omnia verba populi et locutus est ea in auribus Domini. | 21 Et audivit Samuel omnia verba populi et locutus est ea in auribus Domini. |
22 Dixit autem Dominus ad Samuel: “ Audi vocem eorum et constitue super eos regem ”. Et ait Samuel ad viros Israel: “ Vadat unusquisque in civitatem suam ”.
| 22 Dixit autem Dominus ad Samuel: “ Audi vocem eorum et constitue super eos regem ”. Et ait Samuel ad viros Israel: “ Vadat unusquisque in civitatem suam ”.
|