Seconda lettera ai Corinzi 3
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
1Incipimus iterum nosmetipsos commendare? Aut numquid egemus, sicutquidam, commendaticiis epistulis ad vos aut ex vobis?2Epistula nostra vosestis, scripta in cordibus nostris, quae scitur et legitur ab omnibus hominibus;3manifestati quoniam epistula estis Christi ministrata a nobis, scripta nonatramento sed Spiritu Dei vivi, non in tabulis lapideis sed in tabulis cordiscarnalibus.
4Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum.5Non quod sufficientessimus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deoest,6qui et idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti, non litterae sedSpiritus: littera enim occidit, Spiritus autem vivificat.
7Quod si ministratio mortis, litteris deformata in lapidibus, fuit in gloria,ita ut non possent intendere filii Israel in faciem Moysis propter gloriamvultus eius, quae evacuatur,8quomodo non magis ministratio Spiritus erit ingloria?9Nam si ministerium damnationis gloria est, multo magis abundatministerium iustitiae in gloria.10Nam nec glorificatum est, quod claruit inhac parte, propter excellentem gloriam;11si enim, quod evacuatur, per gloriamest, multo magis, quod manet, in gloria est.
12Habentes igitur talem spem multa fiducia utimur,13et non sicut Moyses:ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent filii Israel in finemillius quod evacuatur.14Sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enimdiem idipsum velamen in lectione Veteris Testamenti manet non revelatum, quoniamin Christo evacuatur;15sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses,velamen est positum super cor eorum.16Quando autem conversus fuerit adDominum, aufertur velamen.17Dominus autem Spiritus est; ubi autem SpiritusDomini, ibi libertas.18Nos vero omnes revelata facie gloriam Dominispeculantes, in eandem imaginem transformamur a claritate in clarita tem tamquam a Domini Spiritu.
12345678910111213
Gen Es Lv Nm Dt Gs Gdc Rt 1Sam 2Sam 1Re 2Re 1Cr 2Cr Esd Ne Tb Gdt Est 1Mac 2Mac Gb Sal Pr Qo Ct Sap Sir Is Ger Lam Bar Ez Dn Os Gl Am Abd Gn Mi Na Ab Sof Ag Zc Ml Mt Mc Lc Gv At Rm 1Cor 2Cor Gal Ef Fil Col 1Ts 2Ts 1Tm 2Tm Tt Fm Eb Gc 1Pt 2Pt 1Gv 2Gv 3Gv Gd Ap
Altre sezioni del sito