Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Atti degli Apostoli 3


font

1Petrus autem et Ioannes ascen debant in templum ad horam orationis nonam.
2Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suae, baiulabatur; quemponebant cotidie ad portam templi, quae dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynamab introeuntibus in templum;3is cum vidisset Petrum et Ioannem incipientesintroire in templum, rogabat, ut eleemosynam acciperet.4Intuens autem in eumPetrus cum Ioanne dixit: “ Respice in nos ”.5At ille intendebat in eos,sperans se aliquid accepturum ab eis.6Petrus autem dixit: “ Argentum etaurum non est mihi; quod autem habeo, hoc tibi do: In nomine Iesu ChristiNazareni surge et ambula! ”.7Et apprehensa ei manu dextera, allevavit eum;et protinus consolidatae sunt bases eius et tali,8et exsiliens stetit etambulabat; et intravit cum illis in templum, ambulans et exsiliens et laudansDeum.9Et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum;10cognoscebantautem illum quoniam ipse erat, qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portamtempli, et impleti sunt stupore et exstasi in eo, quod contigerat illi.
11Cum teneret autem Petrum et Ioannem, concurrit omnis populus ad eos adporticum, qui appellatur Salomonis, stupentes.12Videns autem Petrus responditad populum: “ Viri Israelitae, quid miramini in hoc aut nos quid intuemini,quasi nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare?13Deus Abraham etDeus Isaac et Deus Iacob, Deus patrum nostrorum, glorificavit puerum suum Iesum,quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati, iudicante illodimitti;14vos autem Sanctum et Iustum negastis et petistis virum homicidamdonari vobis,15ducem vero vitae interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis,cuius nos testes sumus.16Et in fide nominis eius hunc, quem videtis et nostis,confirmavit nomen eius; et fides, quae per eum est, dedit huic integritatemistam in conspectu omnium vestrum.
17Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principesvestri;18Deus autem, quae praenuntiavit per os omnium Prophetarum patiChristum suum, implevit sic.19Paenitemini igitur et convertimini, utdeleantur vestra peccata,20ut veniant tempora refrigerii a conspectu Domini, et mittateum, qui praedestinatus est vobis Christus, Iesum,21quem oportet caelum quidemsuscipere usque in tempora restitutionis omnium, quae locutus est Deus per ossanctorum a saeculo suorum prophetarum.22Moyses quidem dixit: “Prophetamvobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me; ipsumaudietis iuxta omnia, quaecumque locutus fuerit vobis.23Erit autem: omnisanima, quae non audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe”.24Etomnes prophetae a Samuel et deinceps quotquot locuti sunt, etiam annuntiaveruntdies istos.25Vos estis filii prophetarum et testamenti, quod disposuit Deus adpatres vestros dicens ad Abraham: “Et in semine tuo benedicentur omnesfamiliae terrae”.26Vobis primum Deus suscitans Puerum suum, misit eumbenedicentem vobis in avertendo unumquemque a nequitiis vestris ”.