Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Giovanni 4


font

1Ut ergo cognovit Iesus quia audierunt pharisaei quia Iesus pluresdiscipulos facit et baptizat quam Ioannes2— quamquam Iesus ipse nonbaptizaret sed discipuli eius —3reliquit Iudaeam et abiit iterum inGalilaeam.4Oportebat autem eum transire per Samariam.5Venit ergo incivitatem Samariae, quae dicitur Sichar, iuxta praedium, quod dedit Iacob Iosephfilio suo;6erat autem ibi fons Iacob. Iesus ergo fatigatus ex itinere sedebatsic super fontem; hora erat quasi sexta.7Venit mulier de Samaria haurireaquam. Dicit ei Iesus: “ Da mihi bibere ”;8discipuli enim eius abierant incivitatem, ut cibos emerent.9Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: “ Quomodotu, Iudaeus cum sis, bibere a me poscis, quae sum mulier Samaritana? ”. Nonenim coutuntur Iudaei Samaritanis.10Respondit Iesus et dixit ei: “ Si sciresdonum Dei, et quis est, qui dicit tibi: “Da mihi bibere”, tu forsitanpetisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam ”.
11Dicit ei mulier: “ Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est;unde ergo habes aquam vivam?12Numquid tu maior es patre nostro Iacob, quidedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius? ”.13Respondit Iesus et dixit ei: “ Omnis, qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum;14qui autem biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum; sed aqua,quam dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam ”.15Dicit adeum mulier: “ Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam neque veniam huchaurire ”.16Dicit ei: “ Vade, voca virum tuum et veni huc ”.17Respondit mulier et dixit ei: “ Non habeo virum ”. Dicit ei Iesus: “ Benedixisti: “Non habeo virum”;18quinque enim viros habuisti, et nunc, quemhabes, non est tuus vir. Hoc vere dixisti ”.
19Dicit ei mulier: “ Domine, video quia propheta es tu.20Patres nostri inmonte hoc adoraverunt, et vos dicitis quia in Hierosolymis est locus, ubiadorare oportet ”.21Dicit ei Iesus: “ Crede mihi, mulier, quia venit hora,quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis Patrem.22Vosadoratis, quod nescitis; nos adoramus, quod scimus, quia salus ex Iudaeis est.23Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem inSpiritu et veritate; nam et Pater tales quaerit, qui adorent eum.24Spiritusest Deus, et eos, qui adorant eum, in Spiritu et veritate oportet adorare ”.25Dicit ei mulier: “ Scio quia Messias venit — qui dicitur Christus C; cumvenerit ille, nobis annuntiabit omnia ”.26Dicit ei Iesus: “ Ego sum, quiloquor tecum ”.
27Et continuo venerunt discipuli eius et mirabantur quia cum muliereloquebatur; nemo tamen dixit: “ Quid quaeris aut quid loqueris cum ea? ”.28Reliquit ergo hydriam suam mulier et abiit in civitatem et dicit illishominibus:29“ Venite, videte hominem, qui dixit mihi omnia, quaecumque feci;numquid ipse est Christus? ”.30Exierunt de civitate et veniebant ad eum.
31Interea rogabant eum discipuli dicentes: “ Rabbi, manduca ”.32Illeautem dixit eis: “ Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis ”.33Dicebant ergo discipuli ad invicem: “ Numquid aliquis attulit ei manducare?”.34Dicit eis Iesus: “ Meus cibus est, ut faciam voluntatem eius, quimisit me, et ut perficiam opus eius.35Nonne vos dicitis: “Adhuc quattuormenses sunt, et messis venit”? Ecce dico vobis: Levate oculos vestros etvidete regiones, quia albae sunt ad messem! Iam36qui metit, mercedem accipitet congregat fructum in vitam aeternam, ut et qui seminat, simul gaudeat et quimetit.37In hoc enim est verbum verum: Alius est qui seminat, et alius est quimetit.38Ego misi vos metere, quod vos non laborastis; alii laboraverunt, etvos in laborem eorum introistis ”.
39Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum propter verbummulieris testimonium perhibentis: “ Dixit mihi omnia, quaecumque feci! ”.40Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum, ut apud ipsos maneret;et mansit ibi duos dies.41Et multo plures crediderunt propter sermonem eius;42et mulieri dicebant: “ Iam non propter tuam loquelam credimus; ipsi enimaudivimus et scimus quia hic est vere Salvator mundi! ”.
43Post duos autem dies exiit inde in Galilaeam;44ipse enim Iesus testimoniumperhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet.45Cum ergo venissetin Galilaeam, exceperunt eum Galilaei, cum omnia vidissent, quae feceratHierosolymis in die festo; et ipsi enim venerant in diem festum.
46Venit ergo iterum in Cana Galilaeae, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidamregius, cuius filius infirmabatur Capharnaum;47hic, cum audisset quia Iesusadvenerit a Iudaea in Galilaeam, abiit ad eum et rogabat, ut descenderet etsanaret filium eius; incipiebat enim mori.48Dixit ergo Iesus ad eum: “ Nisisigna et prodigia videritis, non credetis ”.49Dicit ad eum regius: “Domine, descende priusquam moriatur puer meus ”.50Dicit ei Iesus: “ Vade.Filius tuus vivit ”. Credidit homo sermoni, quem dixit ei Iesus, et ibat.51Iam autem eo descendente, servi eius occurrerunt ei dicentes quia puer eiusvivit.52Interrogabat ergo horam ab eis, in qua melius habuerit. Dixerunt ergoei: “ Heri hora septima reliquit eum febris ”.53Cognovit ergo pater quiailla hora erat, in qua dixit ei Iesus: “ Filius tuus vivit ”, et 54Hoc iterum secundum signum fecit Iesus,cum venisset a Iudaea in Galilaeam.

www.scrutatio.it - contatti: info@scrutatio.it

LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online

Contatore siti