1 Erat autem quidam lan guens Lazarus a Bethania, de castello Mariae etMarthae sororis eius. | 1 وكان انسان مريضا وهو لعارز من بيت عنيا من قرية مريم ومرثا اختها. |
2 Maria autem erat, quae unxit Dominum unguento etextersit pedes eius capillis suis, cuius frater Lazarus infirmabatur. | 2 وكانت مريم التي كان لعازر اخوها مريضا هي التي دهنت الرب بطيب ومسحت رجليه بشعرها. |
3 Miseruntergo sorores ad eum dicentes: “ Domine, ecce, quem amas, infirmatur ”.
| 3 فارسلت الاختان اليه قائلتين يا سيد هوذا الذي تحبه مريض |
4 Audiens autem Iesus dixit: “ Infirmitas haec non est ad mortem sed progloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam ”. | 4 فلما سمع يسوع قال هذا المرض ليس للموت بل لاجل مجد الله ليتمجد ابن الله به. |
5 Diligebat autem IesusMartham et sororem eius et Lazarum. | 5 وكان يسوع يحب مرثا واختها ولعازر. |
6 Ut ergo audivit quia infirmabatur, tuncquidem mansit in loco, in quo erat, duobus diebus; | 6 فلما سمع انه مريض مكث حينئذ في الموضع الذي كان فيه يومين. |
7 deinde post hoc dicitdiscipulis: “ Eamus in Iudaeam iterum ”. | 7 ثم بعد ذلك قال لتلاميذه لنذهب الى اليهودية ايضا. |
8 Dicunt ei discipuli: “ Rabbi,nunc quaerebant te Iudaei lapidare, et iterum vadis illuc? ”. | 8 قال له التلاميذ يا معلّم الآن كان اليهود يطلبون ان يرجموك وتذهب ايضا الى هناك. |
9 ResponditIesus: “ Nonne duodecim horae sunt diei? Si quis ambulaverit in die, nonoffendit, quia lucem huius mundi videt; | 9 اجاب يسوع أليست ساعات النهار اثنتي عشرة. ان كان احد يمشي في النهار لا يعثر لانه ينظر نور هذا العالم. |
10 si quis autem ambulaverit in nocte,offendit, quia lux non est in eo ”. | 10 ولكن ان كان احد يمشي في الليل يعثر لان النور ليس فيه. |
11 Haec ait et post hoc dicit eis: “Lazarus amicus noster dormit, sed vado, ut a somno exsuscitem eum ”. | 11 قال هذا وبعد ذلك قال لهم. لعازر حبيبنا قد نام. لكني اذهب لأوقظه. |
12 Dixerunt ergo ei discipuli: “ Domine, si dormit, salvus erit ”. | 12 فقال تلاميذه يا سيد ان كان قد نام فهو يشفى. |
13 Dixeratautem Iesus de morte eius, illi autem putaverunt quia de dormitione somnidiceret. | 13 وكان يسوع يقول عن موته. وهم ظنوا انه يقول عن رقاد النوم. |
14 Tunc ergo dixit eis Iesus manifeste: “ Lazarus mortuus est, | 14 فقال لهم يسوع حينئذ علانية لعازر مات. |
15 etgaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi; sed eamus ad eum ”. | 15 وانا افرح لاجلكم اني لم اكن هناك لتؤمنوا. ولكن لنذهب اليه. |
16 Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos: “ Eamus et nos, utmoriamur cum eo! ”.
| 16 فقال توما الذي يقال له التوأم للتلاميذ رفقائه لنذهب نحن ايضا لكي نموت معه |
17 Venit itaque Iesus et invenit eum quattuor dies iam in monumento habentem. | 17 فلما أتى يسوع وجد انه قد صار له اربعة ايام في القبر. |
18 Erat autem Bethania iuxta Hierosolymam quasi stadiis quindecim. | 18 وكانت بيت عنيا قريبة من اورشليم نحو خمس عشرة غلوة. |
19 Multi autemex Iudaeis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre. | 19 وكان كثيرون من اليهود قد جاءوا الى مرثا ومريم ليعزوهما عن اخيهما. |
20 Martha ergo ut audivit quia Iesus venit, occurrit illi; Maria autem domisedebat. | 20 فلما سمعت مرثا ان يسوع آت لاقته. واما مريم فاستمرت جالسة في البيت. |
21 Dixit ergo Martha ad Iesum: “ Domine, si fuisses hic, frater meusnon esset mortuus! | 21 فقالت مرثا ليسوع يا سيد لو كنت ههنا لم يمت اخي. |
22 Sed et nunc scio quia, quaecumque poposceris a Deo, dabittibi Deus ”. | 22 لكني الآن ايضا اعلم ان كل ما تطلب من الله يعطيك الله اياه. |
23 Dicit illi Iesus: “ Resurget frater tuus ”. | 23 قال لها يسوع سيقوم اخوك. |
24 Dicit eiMartha: “ Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die ”. | 24 قالت له مرثا انا اعلم انه سيقوم في القيامة في اليوم الاخير. |
25 Dixitei Iesus: “ Ego sum resurrectio et vita. Qui credit in me, etsi mortuusfuerit, vivet; | 25 قال لها يسوع انا هو القيامة والحياة. من آمن بي ولو مات فسيحيا. |
26 et omnis, qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum.Credis hoc? ”. | 26 وكل من كان حيّا وآمن بي فلن يموت الى الابد. أتؤمنين بهذا. |
27 Ait illi: “ Utique, Domine; ego credidi quia tu esChristus Filius Dei, qui in mundum venisti ”.
| 27 قالت له نعم يا سيد. انا قد آمنت انك انت المسيح ابن الله الآتي الى العالم |
28 Et cum haec dixisset, abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio dicens:“ Magister adest et vocat te ”. | 28 ولما قالت هذا مضت ودعت مريم اختها سرّا قائلة المعلّم قد حضر وهو يدعوك. |
29 Illa autem ut audivit, surrexit cito etvenit ad eum; | 29 اما تلك فلما سمعت قامت سريعا وجاءت اليه. |
30 nondum enim venerat Iesus in castellum, sed erat adhuc in illoloco, ubi occurrerat ei Martha. | 30 ولم يكن يسوع قد جاء الى القرية بل كان في المكان الذي لاقته فيه مرثا. |
31 Iudaei igitur, qui erant cum ea in domo etconsolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit, secuti sunteam putantes: “ Vadit ad monumentum, ut ploret ibi ”. | 31 ثم ان اليهود الذين كانوا معها في البيت يعزونها لما رأوا مريم قامت عاجلا وخرجت تبعوها قائلين انها تذهب الى القبر لتبكي هناك. |
32 Maria ergo, cumvenisset ubi erat Iesus, videns eum cecidit ad pedes eius dicens ei: “ Domine,si fuisses hic, non esset mortuus frater meus! ”. | 32 فمريم لما أتت الى حيث كان يسوع ورأته خرّت عند رجليه قائلة له يا سيد لو كنت ههنا لم يمت اخي. |
33 Iesus ergo, ut vidit eamplorantem et Iudaeos, qui venerant cum ea, plorantes, fremuit spiritu etturbavit seipsum | 33 فلما رآها يسوع تبكي واليهود الذين جاءوا معها يبكون انزعج بالروح واضطرب |
34 et dixit: “ Ubi posuistis eum? ”. Dicunt ei: “ Domine,veni et vide ”. | 34 وقال اين وضعتموه. قالوا له يا سيد تعال وانظر. |
35 Lacrimatus est Iesus. | 35 بكى يسوع. |
36 Dicebant ergo Iudaei: “ Eccequomodo amabat eum! ”. | 36 فقال اليهود انظروا كيف كان يحبه. |
37 Quidam autem dixerunt ex ipsis: “ Non poterat hic,qui aperuit oculos caeci, facere, ut et hic non moreretur? ”.
| 37 وقال بعض منهم ألم يقدر هذا الذي فتح عيني الاعمى ان يجعل هذا ايضا لا يموت |
38 Iesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum; erat autemspelunca, et lapis superpositus erat ei. | 38 فانزعج يسوع ايضا في نفسه وجاء الى القبر. وكان مغارة وقد وضع عليه حجر. |
39 Ait Iesus: “ Tollite lapidem! ”.Dicit ei Martha, soror eius, qui mortuus fuerat: “ Domine, iam foetet;quatriduanus enim est! ”. | 39 قال يسوع ارفعوا الحجر. قالت له مرثا اخت الميت يا سيد قد انتن لان له اربعة ايام. |
40 Dicit ei Iesus: “ Nonne dixi tibi quoniam, sicredideris, videbis gloriam Dei? ”. | 40 قال لها يسوع ألم اقل لك ان آمنت ترين مجد الله. |
41 Tulerunt ergo lapidem. Iesus autem,elevatis sursum oculis, dixit: “ Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me. | 41 فرفعوا الحجر حيث كان الميت موضوعا ورفع يسوع عينيه الى فوق وقال ايها الآب اشكرك لانك سمعت لي. |
42 Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum, qui circumstat,dixi, ut credant quia tu me misisti ”. | 42 وانا علمت انك في كل حين تسمع لي. ولكن لاجل هذا الجمع الواقف قلت. ليؤمنوا انك ارسلتني. |
43 Et haec cum dixisset, voce magnaclamavit: “ Lazare, veni foras! ”. | 43 ولما قال هذا صرخ بصوت عظيم لعازر هلم خارجا. |
44 Prodiit, qui fuerat mortuus, ligatuspedes et manus institis; et facies illius sudario erat ligata. Dicit Iesus eis:“ Solvite eum et sinite eum abire ”. | 44 فخرج الميت ويداه ورجلاه مربوطات باقمطة ووجهه ملفوف بمنديل. فقال لهم يسوع حلّوه ودعوه يذهب |
45 Multi ergo ex Iudaeis, qui venerantad Mariam et viderant, quae fecit, crediderunt in eum; | 45 فكثيرون من اليهود الذين جاءوا الى مريم ونظروا ما فعل يسوع آمنوا به. |
46 quidam autem ex ipsisabierunt ad pharisaeos et dixerunt eis, quae fecit Iesus. | 46 واما قوم منهم فمضوا الى الفريسيين وقالوا لهم عما فعل يسوع. |
47 Collegerunt ergopontifices et pharisaei concilium et dicebant: “ Quid facimus, quia hic homomulta signa facit? | 47 فجمع رؤساء الكهنة والفريسيون مجمعا وقالوا ماذا نصنع فان هذا الانسان يعمل آيات كثيرة. |
48 Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venientRomani et tollent nostrum et locum et gentem! ”. | 48 ان تركناه هكذا يؤمن الجميع به فيأتي الرومانيون ويأخذون موضعنا وامّتنا. |
49 Unus autem ex ipsis,Caiphas, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: “ Vos nescitis quidquam | 49 فقال لهم واحد منهم. وهو قيافا. كان رئيسا للكهنة في تلك السنة. انتم لستم تعرفون شيئا. |
50 nec cogitatis quia expedit vobis, ut unus moriatur homo pro populo, et non totagens pereat! ”. | 50 ولا تفكرون انه خير لنا ان يموت انسان واحد عن الشعب ولا تهلك الامة كلها. |
51 Hoc autem a semetipso non dixit; sed, cum esset pontifexanni illius, prophetavit quia Iesus moriturus erat pro gente | 51 ولم يقل هذا من نفسه بل اذ كان رئيسا للكهنة في تلك السنة تنبأ ان يسوع مزمع ان يموت عن الامّة. |
52 et non tantumpro gente, sed et ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum. | 52 وليس عن الامة فقط بل ليجمع ابناء الله المتفرقين الى واحد |
53 Abillo ergo die cogitaverunt, ut interficerent eum.
| 53 فمن ذلك اليوم تشاوروا ليقتلوه. |
54 Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos, sed abiit inde inregionem iuxta desertum, in civitatem, quae dicitur Ephraim, et ibi morabaturcum discipulis.
| 54 فلم يكن يسوع ايضا يمشي بين اليهود علانية بل مضى من هناك الى الكورة القريبة من البرية الى مدينة يقال لها افرايم ومكث هناك مع تلاميذه. |
55 Proximum autem erat Pascha Iudaeorum, et ascenderunt multi Hierosolymam deregione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos. | 55 وكان فصح اليهود قريبا. فصعد كثيرون من الكور الى اورشليم قبل الفصح ليطهروا انفسهم. |
56 Quaerebant ergo Iesum etcolloquebantur ad invicem in templo stantes: “ Quid videtur vobis? Numquidveniet ad diem festum? ”. | 56 فكانوا يطلبون يسوع ويقولون فيما بينهم وهم واقفون في الهيكل ماذا تظنون. هل هو لا يأتي الى العيد. |
57 Dederant autem pontifices et pharisaei mandatum,ut, si quis cognoverit, ubi sit, indicet, ut apprehendant eum.
| 57 وكان ايضا رؤساء الكهنة والفريسيون قد اصدروا امرا انه ان عرف احد اين هو فليدل عليه لكي يمسكوه |