Scrutatio

Sunday, 6 October 2024 - San Bruno (Brunone) ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Giovanni 1


font

1In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.2Hoc erat in principio apud Deum.3Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipsofactum est nihil, quod factum est;4in ipso vita erat, et vita erat luxhominum,5et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt.
6Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes;7hic venit in testimonium, uttestimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum.8Non erat illelux, sed ut testimonium perhiberet de lumine.
9Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem, veniens in mundum.10In mundoerat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit.11In propriavenit, et sui eum non receperunt.
12Quotquot autem acceperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his,qui credunt in nomine eius,13qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnisneque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.
14Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis; et vidimus gloriam eius,gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis.
15Ioannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens: “ Hic erat, quemdixi: Qui post me venturus est, ante me factus est, quia prior me erat ”.
16Et de plenitudine eius nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia;17quialex per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est.18Deumnemo vidit umquam; unigenitus Deus, qui est in sinum Patris, ipse enarravit.
19Et hoc est testimonium Ioannis, quando miserunt ad eum Iudaei ab Hierosolymissacerdotes et Levitas, ut interrogarent eum: “ Tu quis es? ”.20Etconfessus est et non negavit; et confessus est: “ Non sum ego Christus ”.21Et interrogaverunt eum: “ Quid ergo? Elias es tu? ”. Et dicit: “ Non sum”. “ Propheta es tu? ”. Et respondit: “ Non ”.22Dixerunt ergo ei:“ Quis es? Ut responsum demus his, qui miserunt nos. Quid dicis de teipso? ”.23Ait:
“ Ego vox clamantis in deserto:
“Dirigite viam Domini”,
sicut dixit Isaias propheta ”.
24Et qui missi fuerant, erant ex pharisaeis;25et interrogaverunt eum et dixerunt ei: “ Quid ergo baptizas, si tu non esChristus neque Elias neque propheta? ”.26Respondit eis Ioannes dicens: “Ego baptizo in aqua; medius vestrum stat, quem vos non scitis,27qui post meventurus est, cuius ego non sum dignus, ut solvam eius corrigiam calceamenti ”.28Haec in Bethania facta sunt trans Iordanem, ubi erat Ioannes baptizans.
29Altera die videt Iesum venientem ad se et ait: “ Ecce agnus Dei, qui tollitpeccatum mundi.30Hic est, de quo dixi: Post me venit vir, qui ante me factusest, quia prior me erat.31Et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur Israel,propterea veni ego in aqua baptizans ”.32Et testimonium perhibuit Ioannesdicens: “ Vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo, et mansit supereum;33et ego nesciebam eum, sed, qui misit me baptizare in aqua, ille mihidixit: “Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hicest qui baptizat in Spiritu Sancto”.34Et ego vidi et testimonium perhibuiquia hic est Filius Dei ”.
35Altera die iterum stabat Ioannes et ex discipulis eius duo,36et respiciensIesum ambulantem dicit: “ Ecce agnus Dei ”.37Et audierunt eum duodiscipuli loquentem et secuti sunt Iesum.38Conversus autem Iesus et videns eossequentes se dicit eis: “ Quid quaeritis? ”. Qui dixerunt ei: “ Rabbi —quod dicitur interpretatum Magister — ubi manes? ”.39Dicit eis: “ Veniteet videbitis ”. Venerunt ergo et viderunt, ubi maneret, et apud eum manseruntdie illo; hora erat quasi decima.
40Erat Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus, qui audierant ab Ioanneet secuti fuerant eum.41Invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei:“ Invenimus Messiam ” — quod est interpretatum Christus;42adduxit eumad Iesum. Intuitus eum Iesus dixit: “ Tu es Simon filius Ioannis; tu vocaberisCephas ” — quod interpretatur Petrus.
43In crastinum voluit exire in Galilaeam et invenit Philippum. Et dicit eiIesus: “ Sequere me ”.44Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreaeet Petri.45Invenit Philippus Nathanael et dicit ei: “ Quem scripsit Moysesin Lege et Prophetae invenimus, Iesum filium Ioseph a Nazareth ”.46Et dixitei Nathanael: “ A Nazareth potest aliquid boni esse? ”. Dicit ei Philippus:“ Veni et vide ”.47Vidit Iesus Nathanael venientem ad se et dicit de eo:“ Ecce vere Israelita, in quo dolus non est ”.48Dicit ei Nathanael: “Unde me nosti? ”. Respondit Iesus et dixit ei: “ Priusquam te Philippusvocaret, cum esses sub ficu, vidi te ”.49Respondit ei Nathanael: “ Rabbi,tu es Filius Dei, tu rex es Israel! ”.50Respondit Iesus et dixit ei: “Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis? Maiora his videbis ”.51Et dicitei: “ Amen, amen dico vobis: Videbitis caelum apertum et angelos Deiascendentes et descendentes supra Filium hominis ”.