Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Luca 12


font

1Interea multis turbis cir cumstantibus, ita ut se invi cem conculcarent,coepit dicere ad discipulos suos primum: “ Attendite a fermento pharisaeorum,quod est hypocrisis.2Nihil autem opertum est, quod non reveletur, nequeabsconditum, quod non sciatur.3Quoniam, quae in tenebris dixistis, in lumineaudientur; et, quod in aurem locuti estis in cubiculis, praedicabitur in tectis.
4Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his, qui occidunt corpus etpost haec non habent amplius, quod faciant.5Ostendam autem vobis quemtimeatis: Timete eum, qui postquam occiderit, habet potestatem mittere ingehennam. Ita dico vobis: Hunc timete.6Nonne quinque passeres veneuntdipundio? Et unus ex illis non est in oblivione coram Deo.7Sed et capillicapitis vestri omnes numerati sunt. Nolite timere; multis passeribus plurisestis.
8Dico autem vobis: Omnis, quicumque confessus fuerit in me coram hominibus, etFilius hominis confitebitur in illo coram angelis Dei;9qui autem negaverit mecoram hominibus, denegabitur coram angelis Dei.
10Et omnis, qui dicet verbum in Filium hominis, remittetur illi; ei autem, quiin Spiritum Sanctum blasphemaverit, non remittetur.
11Cum autem inducent vos in synagogas et ad magistratus et potestates, nolitesolliciti esse qualiter aut quid respondeatis aut quid dicatis:12Spiritus enimSanctus docebit vos in ipsa hora, quae oporteat dicere ”.
13Ait autem quidam ei de turba: “ Magister, dic fratri meo, ut dividat mecumhereditatem ”.14At ille dixit ei: “ Homo, quis me constituit iudicem autdivisorem super vos? ”.15Dixitque ad illos: “ Videte et cavete ab omniavaritia, quia si cui res abundant, vita eius non est ex his, quae possidet ”.16Dixit autem similitudinem ad illos dicens: “ Hominis cuiusdam divitisuberes fructus ager attulit.17Et cogitabat intra se dicens: “Quid faciam,quod non habeo, quo congregem fructus meos?”.18Et dixit: “Hoc faciam:destruam horrea mea et maiora aedificabo et illuc congregabo omne triticum etbona mea;19et dicam animae meae: Anima, habes multa bona posita in annosplurimos; requiesce, comede, bibe, epulare”.20Dixit autem illi Deus: “Stulte!Hac nocte animam tuam repetunt a te; quae autem parasti, cuius erunt?”.21Sicest qui sibi thesaurizat et non fit in Deum dives ”.
22Dixitque ad discipulos suos: “ Ideo dico vobis: nolite solliciti esseanimae quid manducetis, neque corpori quid vestiamini.
23Anima enim plus est quam esca, et corpus quam vestimentum.24Consideratecorvos, quia non seminant neque metunt, quibus non est cellarium neque horreum,et Deus pascit illos; quanto magis vos pluris estis volucribus.25Quis autemvestrum cogitando potest adicere ad aetatem suam cubitum?26Si ergo neque, quodminimum est, potestis, quid de ceteris solliciti estis?27Considerate liliaquomodo crescunt: non laborant neque nent; dico autem vobis: Nec Salomon in omnigloria sua vestiebatur sicut unum ex istis.28Si autem fenum, quod hodie inagro est et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos,pusillae fidei.29Et vos nolite quaerere quid manducetis aut quid bibatis etnolite solliciti esse.30Haec enim omnia gentes mundi quaerunt; Pater autemvester scit quoniam his indigetis.31Verumtamen quaerite regnum eius; et haecadicientur vobis.
32Noli timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum.33Vendite, quae possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui nonveterescunt, thesaurum non deficientem in caelis, quo fur non appropiat, nequetinea corrumpit;34ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit.
35Sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes,36et vos simileshominibus exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis, ut, cumvenerit et pulsaverit, confestim aperiant ei.37Beati, servi illi, quos, cumvenerit dominus, invenerit vigilantes. Amen dico vobis, quod praecinget se etfaciet illos discumbere et transiens ministrabit illis.38Et si venerit insecunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati suntilli.39Hoc autem scitote, quia, si sciret pater familias, qua hora furveniret, non sineret perfodi domum suam.40Et vos estote parati, quia, qua horanon putatis, Filius hominis venit ”.
41Ait autem Petrus: “ Domine, ad nos dicis hanc parabolam an et ad omnes? ”.42Et dixit Dominus: “ Quis putas est fidelis dispensator et prudens, quemconstituet dominus super familiam suam, ut det illis in tempore triticimensuram?43Beatus ille servus, quem, cum venerit dominus eius, invenerit itafacientem.44Vere dico vobis: Supra omnia, quae possidet, constituet illum.45Quod si dixerit servus ille in corde suo: “Moram facit dominus meus venire”,et coeperit percutere pueros et ancillas et edere et bibere et inebriari,46veniet dominus servi illius in die, qua non sperat, et hora, qua nescit, etdividet eum partemque eius cum infidelibus ponet.47Ille autem servus, quicognovit voluntatem domini sui et non praeparavit vel non fecit secundumvoluntatem eius, vapulabit multis;48qui autem non cognovit et fecit dignaplagis, vapulabit paucis. Omni autem, cui multum datum est, multum quaeretur abeo; et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo.
49Ignem veni mittere in terram et quid volo? Si iam accensus esset!50Baptismaautem habeo baptizari et quomodo coartor, usque dum perficiatur!51Putatis quiapacem veni dare in terram? Non, dico vobis, sed separationem.52Erunt enim exhoc quinque in domo una divisi: tres in duo, et duo in tres;53dividentur paterin filium et filius in patrem, mater in filiam et filia in matrem, socrus innurum suam et nurus in socrum ”.
54Dicebat autem et ad turbas: “ Cum videritis nubem orientem ab occasu,statim dicitis: “Nimbus venit”, et ita fit;55et cum austrum flantem,dicitis: “Aestus erit”, et fit.56Hypocritae, faciem terrae et caeli nostisprobare, hoc autem tempus quomodo nescitis probare?57Quid autem et a vobisipsis non iudicatis, quod iustum est?
58Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem, in via da operam liberari abillo, ne forte trahat te apud iudicem, et iudex tradat te exactori, et exactormittat te in carcerem.59Dico tibi: Non exies inde, donec etiam novissimumminutum reddas ”.