Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Zaccaria 3


font

1Et ostendit mihi Iesua sacer dotem magnum stantem coram angelo Domini; etSatan stabat a dextris eius, ut adversaretur ei.
2Et dixit angelus Domini ad Satan: “Increpet Dominus in te, Satan! Etincrepet Dominus in te, qui elegit Ierusalem! Numquid non iste torris est erutusde igne?”.3Et Iesua erat indutus vestibus sordidis et stabat ante faciemangeli.4Qui respondit et ait ad eos, qui stabant coram se, dicens: “Aufertevestimenta sordida ab eo”. Et dixit ad eum: “Ecce, abstuli a te iniquitatemtuam; induam te mutatoriis”.5Et dixit: “Ponite cidarim mundam super caputeius”. Et posuerunt cidarim mundam super caput eius et induerunt eum vestibus;et angelus Domini stabat.
6Et contestabatur angelus Domini Iesua dicens:7“Haec dicit Dominusexercituum: Si in viis meis ambulaveris et ministerium meum custodieris, tuquoque iudicabis domum meam et custodies atria mea; et dabo tibi accessum intereos, qui nunc hic assistunt.
8Audi, Iesua sacerdos magne, tu et amici tui, qui sedent coram te, quia viriportendentes sunt: Ecce enim ego adduco servum meum Germen.9Quia ecce lapis,quem dedi coram Iesua: super lapidem unum septem oculi sunt; ecce ego caelabosculpturam eius, ait Dominus exercituum, et auferam iniquitatem terrae illius indie una.10In die illa, oraculum Domini exercituum, vocabit vir amicum suumsubter vitem et subter ficum”.