Michaeas 7
1234567
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | MODERN HEBREW BIBLE |
---|---|
1 Vae mihi, quia factum est mihi sicut congregata messe, sicut collecta vindemia! Non est botrus ad comedendum, nec praecoqua ficus, quam desideravit anima mea. | 1 אללי לי כי הייתי כאספי קיץ כעללת בציר אין אשכול לאכול בכורה אותה נפשי |
2 Periit pius de terra, et rectus in hominibus non est; omnes in sanguine insidiantur, vir fratrem suum rete venatur. | 2 אבד חסיד מן הארץ וישר באדם אין כלם לדמים יארבו איש את אחיהו יצודו חרם |
3 Ad malum manus eorum paratae sunt; princeps postulat, et iudex est pro mercede, et magnus manifestat desiderium animae suae; vae eis, qui pervertunt illud! | 3 על הרע כפים להיטיב השר שאל והשפט בשלום והגדול דבר הות נפשו הוא ויעבתוה |
4 Qui optimus in eis, est quasi paliurus, et, qui rectus, quasi spina de saepe; dies speculatorum tuorum, visitatio tuavenit: nunc erit confusio eorum. | 4 טובם כחדק ישר ממסוכה יום מצפיך פקדתך באה עתה תהיה מבוכתם |
5 Nolite credere amico, nolite confidere in proximo; ab ea, quae dormit in sinu tuo, custodi claustra oris tui; | 5 אל תאמינו ברע אל תבטחו באלוף משכבת חיקך שמר פתחי פיך |
6 quia filius contumeliam facit patri, filia consurgit adversus matrem suam, nurus adversus socrum suam: inimici hominis domestici eius. | 6 כי בן מנבל אב בת קמה באמה כלה בחמתה איבי איש אנשי ביתו |
7 Ego autem ad Dominum aspiciam, exspectabo Deum salvatorem meum; audiet me Deus meus. | 7 ואני ביהוה אצפה אוחילה לאלהי ישעי ישמעני אלהי |
8 Ne laeteris, inimica mea, super me quia cecidi: consurgam; cum sedeo in tenebris, Dominus lux mea est. | 8 אל תשמחי איבתי לי כי נפלתי קמתי כי אשב בחשך יהוה אור לי |
9 Iram Domini porto, quoniam peccavi ei, donec iudicet causam meam et faciat iudicium meum; educet me in lucem, videbo iustitiam eius. | 9 זעף יהוה אשא כי חטאתי לו עד אשר יריב ריבי ועשה משפטי יוציאני לאור אראה בצדקתו |
10 Et aspiciet inimica mea et operietur confusione, quae dicit ad me: “ Ubi est Dominus Deus tuus? ”. Oculi mei videbunt in eam; nunc erit in conculcationem ut lutum platearum. | 10 ותרא איבתי ותכסה בושה האמרה אלי איו יהוה אלהיך עיני תראינה בה עתה תהיה למרמס כטיט חוצות |
11 Dies veniet ut aedificentur maceriae tuae; in die illa dilatabuntur fines tui. | 11 יום לבנות גדריך יום ההוא ירחק חק |
12 In die illa usque ad te venient habitantes ab Assyria usque ad Aegyptum et ab Aegypto usque ad flumen et a mari usque ad mare et a monte usque ad montem. | 12 יום הוא ועדיך יבוא למני אשור וערי מצור ולמני מצור ועד נהר וים מים והר ההר |
13 Terra autem erit in desolationem propter habitatores suos et propter fructum operum eorum. | 13 והיתה הארץ לשממה על ישביה מפרי מעלליהם |
14 Pasce populum tuum in virga tua, gregem hereditatis tuae, habitantes solos in saltu, in medio hortorum; pascantur Basan et Galaad iuxta dies antiquos. | 14 רעה עמך בשבטך צאן נחלתך שכני לבדד יער בתוך כרמל ירעו בשן וגלעד כימי עולם |
15 Secundum dies egressionis tuae de terra Aegypti ostende nobis mirabilia. | 15 כימי צאתך מארץ מצרים אראנו נפלאות |
16 Videbunt gentes et confundentur super omni fortitudine sua, ponent manum super os, aures eorum surdae erunt; | 16 יראו גוים ויבשו מכל גבורתם ישימו יד על פה אזניהם תחרשנה |
17 lingent pulverem sicut serpens, velut reptilia terrae. Trementes exibunt de aedibus suis " ad Dominum Deum nostrum " formidabunt et timebunt te. | 17 ילחכו עפר כנחש כזחלי ארץ ירגזו ממסגרתיהם אל יהוה אלהינו יפחדו ויראו ממך |
18 Quis Deus similis tui, qui aufers iniquitatem et transis peccatum reliquiarum hereditatis tuae? Non servat in aeternum furorem suum, quoniam volens misericordiam est. | 18 מי אל כמוך נשא עון ועבר על פשע לשארית נחלתו לא החזיק לעד אפו כי חפץ חסד הוא |
19 Revertetur et miserebitur nostri, calcabit iniquitates nostras et proiciet in profundum maris omnia peccata nostra. | 19 ישוב ירחמנו יכבש עונתינו ותשליך במצלות ים כל חטאותם |
20 Dabis veritatem Iacob, misericordiam Abraham, quae iurasti patribus nostris a diebus antiquis. | 20 תתן אמת ליעקב חסד לאברהם אשר נשבעת לאבתינו מימי קדם |