Osee 12
1234567891011121314
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | EL LIBRO DEL PUEBLO DE DIOS |
---|---|
1 Circumdedit me in fraude Ephraim, et in dolo domus Israel; C Iudas autem, dum adhuc vagatur, est cum Deo et cum Sancto fidelis ” C. | 1 Efraím me ha rodeado de mentira y la casa de Israel, de falsedad. –Pero Judá está todavía cerca de Dios y se mantiene fiel al muy Santo–. |
2 Ephraim pascit ventum et sequitur aestum; tota die mendacium et violentiam multiplicat et foedus cum Assyriis init et oleum in Aegyptum fert. | 2 Efraím se apacienta de viento y corre todo el día tras el viento del este; multiplica el fraude y la devastación; hacen una alianza con Asiria y llevan aceite a Egipto. |
3 Iudicium ergo Domini cum Iuda, et visitatio super Iacob; iuxta vias eius et iuxta opera eius reddet ei. | 3 El Señor tiene un pleito con Israel, pedirá a Jacob de su conducta, le retribuirá según sus acciones. |
4 In utero supplantavit fratrem suum et in robore suo luctatus est cum Deo. | 4 En el seno materno suplantó a su hermano y cuando fue adulto luchó con Dios. |
5 Et luctatus est cum angelo et praevaluit; flevit et deprecatus est eum. In Bethel invenit eum et ibi locutus est nobiscum | 5 Luchó con el Angel y venció, lloró y le imploró. En Betel lo encontró, y allí Dios habló con él. |
6 Dominus, Deus exercituum: Dominus memoriale eius. | 6 –¡El Señor es el Dios de los ejércitos: «el Señor» es su nombre!–. |
7 “ Et tu ad Deum tuum converteris; caritatem et iudicium custodi et spera in Deo tuo semper ”. | 7 Tú volverás con la ayuda de tu Dios: observa la fidelidad y la rectitud, y espera siempre en tu Dios. |
8 Chanaan, in manu eius statera dolosa, fraudem diligit. | 8 Canaán tiene en su mano balanzas falsas, le gusta defraudar. |
9 Et dixit Ephraim: “ Verumtamen dives effectus sum, inveni opes mihi, omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem, quam peccavi ”. | 9 Efraím dijo: «Sí, yo me enriquecí, he amasado una fortuna; pero en todas mis ganancias, no encontrarán en mí ningún delito que sea pecado». |
10 “ Ego autem Dominus, Deus tuus ex terra Aegypti; adhuc sedere te faciam in tabernaculis, sicut in diebus conventus. | 10 Yo soy el Señor, tu Dios, desde el país de Egipto: te haré habitar de nuevo en carpas, como en los días del Encuentro. |
11 Et loquar ad prophetas et ego visionem multiplicabo et in manu prophetarum proponam similitudines ”. | 11 Yo hablaré a los profetas y multiplicaré las visiones, y por medio de los profetas, hablaré en parábolas. |
12 Si Galaad iniquitas fuerat, prorsus inanes facti sunt; in Galgala bobus immolantes, etiam altaria eorum erunt quasi acervi super sulcos agri. | 12 Galaad es pura falsedad, ellos se han convertido en nada; en Guilgal sacrifican toros: así sus altares serán como un montón de piedras sobre los surcos del campo. |
13 Fugit Iacob in regionem Aram; et servivit Israel pro uxore et pro uxore custos fuit. | 13 Jacob huyó a los campos de Aram. Israel sirvió por una mujer y por una mujer, cuidó los rebaños. |
14 Per prophetam autem eduxit Dominus Israel de Aegypto, et per prophetam custoditus est. | 14 Pero, por un profeta, el Señor hizo subir a Israel de Egipto, y por un profeta él fue protegido. |
15 Ad iracundiam provocavit Ephraim amarissime, sed sanguinem eius super eum relinquet et opprobrium eius retribuet ei Dominus suus. | 15 Efraím apenó a Dios amargamente: su Señor arrojará sobre él la sangre vertida, y le devolverá sus agravios. |